XI. Fundatio monast. de Roca rosa.

XI. 

Fundatio monast. de Roca rosa. (V. pág. 87.) 

Ex cartor. eiusd. monast. in eccl. Celsonen. 

Quoniam rerum gestarum ordo diuturnitate temporum a memoria labitur hominum, ecclesiastica sive legalis sancxit auctoritas, ut scripturae omnibus interveniant causis, quae nisi sollemprniter celebrentur, et legali scripto firmentur, irritae seu vacuae plane habentur. Tanto magis sanctae Dei ecclesiae, sive alicuius novellae edifficationis in desertis locis stabilimentum, sollempniter debet celebrari. Quapropter sub sacro nomine sanctae et individuae Trinitatis, ego Geraldus de Cabrera, Gerundensis ac Urgellensis vicecomes, dono Deo Omnipotenti, et beatae Mariae, et tibi Bernardo monaco, et succesoribus tuis, meum proprium et francum alodium, quod est in loco apellato de la Fredena, cum laude et voluntate Berengarii Petri, et Petri filii sui, qui in hoc alodio habent solam tasquam pro feudo. Per hanc scripturam donationis ego prescriptus Geraldus dono tibi Bernardo, et successoribus tuis, ad habendum et condirigendum, et ad construendum ecclesiam in honore beatae Mariae genitricis Dei, meum alodium francum de la Fredena, sicut terminatur ab oriente in Roca rossa, et vadit ferire a meridie in Gurgite nigro, et inde exit in Podio Asprelz versus occidentem, et inde exit in Podio de Abella, et exinde vadit ferire in Petra de David a circio, et de Petra de David transit per Muscaroz, et vadit ferire in torrentem de la Salvatga, et revertitur recto tramite in Roca rossa. Quicquid infra hos terminos prescriptos continetur, totum integrum et sine engano, cum ingresibus et regresibus, dono Sanctae Mariae, et tibi Bernardo et successoribus tuis sine blandimento et dominatu omnium hominum, et sine aliquo retentu, quem ibi non facio. Hanc ergo donacionem facio ob remissionem peccatorum meorum, et parentum meorum, ut Deus per intercessionem virginis Mariae misereatur nostri. Et ego Berengarius Petri, et Petrus meus filius, cum uxoribus nostris et infantibus nostris, similiter ob remissionem peccatorum nostrorum volumus, laudamus hanc cartam donationis, et quicquid per fevum in hoc alodio habemus vel habere debemus, totum integriter et sine engan, et sine aliquo retentu, donamus et omnino evacuamus Deo et Sanctae Mariae, et tibi Bernardo supra nominato et successoribus tuis in perpetuo possidendum. Et adhuc nos omnes praescripti ultra terminos terminatos donando concedimus Bernardo, et successoribus, lignaria, et laboraciones, et pascua, sine aliquo servicio. Si quis hanc cartam donacionis, et novellae plantationis, frangere, transmutare presumpserit, anathematis iaculo inrefragabiliter feriatur, donec ecclesiasticâ censurâ, quod fregit vel transmutavit, in integrum redirigatur, et exinde omni tempore firmum teneatur. Sunt autem haec omnia in comitatu Gerundensi, in terminio de castro Ostalrico (Hostalrich, Hostalric), in locis desertis. Actum est hoc XII. Kalendas December, anno centesimo XL.° V.° post millesimum ab incarnatione Christi filii Mariae virginis, et anno VIII. regni regis Ledovici Iunioris. = Sig+num Geraldi vicecomitis. = Sig+num Sanctiae (Sancha, Sancia) matris eius. = Sig+num Berengari Petri. = Sig+num Petri de Falgars. = Sig+num Flandinae suae uxoris. Nos qui hanc cartam donacionis scribi iussimus, firmavimus, et testes inferius scriptos firmare rogavimus. = Berengarius Dei gratiâ Gerundensis ecclesiae episcopus. = Berengarius abbas Villaebertrandi (Villabertrán, Vilabertran) archilevita Gerundensis ecclesiae. = Berengarii Sancti Felicis (Sant o Sent Feliu) abbas. = Sig+num Petri Raimundi de Villademanno. = Sig+num Berengarii de Caciano. = Sig+num Berengarii de Pellansvulvam. = Sig+num Berengarii de Maçaneto (Maçanet). = Sig+num Petri de Sancto Laurencio. = Bermundus presbiter SS. = + Ista supra scripta Bernardus firmo sacrista. = Petrus sacer. = Sig+num Bernardus Querux baiuli. = Sig+num Petri fratris sui. = Sig+num Erberti levita, qui hoc scripsit die et anno quo supra.

https://www.monestirs.cat/monst/mares/cma28roca.htm