Etiqueta: Barchinone
LXXXVIII. Reg. 1895, fol. 116. 25 nov. 1388
Reg. n. 1895, fol. 116. 25 nov. 1388. Pateat universis quod nos Johannes Dei gracia etc. licet ad omnium fidelium et dilectorum nostrorum favoribus debitis prosequenda commoda et honores munificencie nostre liberalitas quadam generalitate sit habilis illis tamen quadam specialitate fit debitrix quos utilia et continuata obsequia graciis et favoribus apud culmen regium nostrum dignos reddunt utique et acceptos.
LXXIV. Perg. 2575. Pedro IV. 21 julio 1369
Perg. n. 2575. Pedro IV. 21 julio 1369.
Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie fidelibus nostris inquisitoribus qui nunc sunt et pro tempore succesive fuerint tabule quam astricti sunt tenere mostaçafi civitatis Barchinone necnon judici presenti et futuro appellacionum que emiti contigerit a sentenciis ipsorum inquisitorum salutem et graciam.
LXIX. Reg. 482, fol. 74. 22 enero 1330.
Reg. n. 482, fol. 74. 22 enero 1330.
Nos Alfonsus etc. attendentes vos fideles nostros consiliarios et probos homines civitatis Barchinone pro bono statu et utilitate comuni civium et habitatorum civitatis ejusdem et ad removenda dispendia que ex superfluitatibus et oneribus superfluis expensarum circa subscripta frequencius imminebant et in quibus plures ut plurimum excedere noscebantur quedam statuta et ordinationes noviter edidisse tenoris qui sequitur:
N. 21, Notariorum 1. Ferdinandi II. n. 3679. fól. 134 v.
LV. Reg. núm. 7. fol. 280.13 abril 1265
XXXV. Perg. n. 188, Pedro II. 2 junio 1204
VII. Perg. 5. Alfon II. 24 feb. 1162. Barchinone
Perg. n. 5. Alfon I° (II). 24 feb. 1162. Nos omnes homines habitatores civitatis et ville Barchinone juramus vobis domino nostro Ildefonso regi Aragonensi et comiti Barchinonensi quod de ista hora in antea fideles erimus vobis de vita vestra et de omnibus membris que in corpore vestro se tenent et de omni honore quem vester avus dimisit patri vestro in suo testamento ad diem obitus sui et de omnibus justiciis et directis que dictante justicia vobis vel vestris pervenire debuerint et fideles erimus vobis adjutores et defensores secundum nostrum posse contra cunctos homines et feminas per fidem sine engan de supradicto honore nobis scientibus per Deum et hec sancta IIII evangelia.