CVIII. Reg.n.2593, fol. 18. Set.1419.

CVIII.

Reg.n.2593, fol. 18. Set.1419.

Nos Alfonsus etc.
Quia nos ad supplicationem perhumilem parlamenti
quod his diebus incolis regni Valentie celebravimus et
finivimus volentes utiliter providere indemnitati nostri patrimonii
ac totius reipublice regni ejusdem ordinavimus
statuimus ac dictis incolis concessimus quod ab hodie in antea
in nostre scribania fiant libri seu registra ad
partem et separatim qui intitulentur solum pro regno Valentie
eodem in quibus omnes carte littere seu provisiones aut
negocia que ex nostra curia emanabunt regnum sepedictum
tangentia per nostros prothonotarios secretarios et locumtenentes
prothonotarii ac scriptores aut alios si qui sint ad quos spectet
continuentur et describantur et quod ex post iidem libri seu
registra
dum completa fuerint ac etiam transumpta omnium aliorum
processuum actuum provisionum et negociorum consistencium in dicto
archivo Barchinone dictum regnum Valentie
tangencia quovis modo prout in dicta nostra provisione seu
ordinacione lacius continetur in nostro archivo palacii
regalis
nostri civitatis Valentie recondantur prout moris
est et hactenus fuerunt reconditi in archivo dicti nostri
majoris palacii Barchinone: quia etiam opportunum imo
necessarium nobis imminet ad dictum archivum custodiendum
regendam ac ipsius claves tenendum certam debere deputari
personam fidelem expertam atque industrem: tenore presentis confisi
ad plenum et cerciorati de fide industria et legalitate vestri
fidelis scriptoris nostri Jacobi de Plano notarii civis
civitatis Valentie predicte comittimus sive comendamus
vobis ad curriculum vite vestre claves et custodiam
dicti archivi volentes et concedentes vobis quod pro vestro
salario et labore habeatis et recipiatis quitacionem
quatuor solidorum regalium Valentie pro qualibet die et
vestitum trecentorum solidorum dicte monete anno
quolibet ac etiam alia jura omnia et singula que per tenentem
claves
dicti nostri archivi Barchinone sunt haberi
et recipi consueta: mandantes cum hac eadem scriptori porcionis domus
nostre quatenus albarana quitacionis et vestitus
predictorum faciat et tradat vobis prout aliis scriptoribus nostris
fieri et tradi est consuetum. Preterea jubemus prothonotario nostro
qui nunc est et pro tempore fuerit quod de peccuniis juris sigilli
scribanie nostre quitacionem et vestitus supradictos vobis tribuat et
exsolvat recuperando a vobis albarana jamdicta pro curie
nostre cautela. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus
nostro sigillo pendenti munitam. Datta Valencie ….
die septembris anno a nativitate Domini MCCCC decimo nono
regnique nostri quarto. – Rex Alfonsus. – Dominus rex
informatus de vita mandavit michi Francisco Darinyo.