Reg.n.1890, fol.38.25 ene.1387.
Nos Johannes Dei
gratia rex Aragonum &. Quia pro parte universitatis civitatis
Barchinone et singularium ejusdem fuit nobis humiliter
suplicatum quod cum tempore
eleccionis fiende de
conciliariis et juratis dicte civitatis pro anno
presenti videlicet in festo beati Andree proxime preterito
secundum privilegia et bonos usus ab antiquo in dicta civitate
observatos obstante quodam mandato serenissimi domini regis Petri
memorie recolende genitoris nostri in quodam albarano sigillo
secreto ejusdem domini sigillato contento et per Bartholomeum
Sirvent secretarium ejusdem domini Andree
Figueras scribe consilii dicte civitatis tradito cujus
siquidem albarani tenor sequitur sub his verbis. – Lo rey vol
e mana que sien elegits en consellers de Barchinona
lany present entrels quals no haja alcun en cap
los dejus nomenats micer Pere Terre Guillen dez
Torrent micer Johan dez Pla Johan de Gualbes Galceran Cestrada. Item
vol e mana lo dit senyor quels dits consellers apres
que seran elegits abans que isquen de la casa del concell
nomenen e elegesquen en coadjutors lurs los
quis seguexen. Joan de Muntros Francesch de Casasaga
Guillem Ferrer Johan çes Anaces Francesh Cisa Miquel Casell Simon de
Fores lo prohom Francesch Ponç notari Guerau Julia pellicer
Pere Palau cuyrater en Gomis lancer Pere Pellicer
sartre: et mes vol e mana lo senyor rey que los
consellers e consell de Barchinona no sentrameten de
provehir de alcuns officis de que sia
acustumat tro aci provehit lo dia de la
eleccio dels consellers.
– Et ob importunitatem nonnullorum
zizaniam seu discordiam in dicta civitate seminare
volencium dicta eleccio non fuerit facta nec secuta prout decet imo
consiliarii et consilium civitatis prefate pro evitandis diversis
periculis atque dampnis que dicte civitati potuerunt iminere et
parata erant dicte eleccioni habuerunt omnino consentire quamvis
contra dicta privilegia et usus antiquos et libertates et
franquitates in eadem civitate observatos vel observatas ut prefertur
esset facta dignaremur eis super his pro concervacione
dictorum privilegiorum libertatum franquitatum et usuum omnino de
remedio congruo providere. Nosque dictis suplicationibus inclinati
benigne certifficati veridice de predictis recognitis et in nostro
consilio dictis privilegiis et usibus diligenter examinatis reperimus
dictum mandatum genitoris nostri sepe dicti et per consequens
eleccionem inde secutam fuisse et esse factam contra tenorem ipsorum
privilegiorum libertatum franquitatum et usuum antiquorum
predictorum: volentes sicut convenit eosdem remanere illesos tenore
presentis laudantes approbantes ratifficantes et confirmantes dicte
civitati omnia et singula privilegia libertates franquitates et usus
ab antiquo super his concessa et concessas et factos et ea reducentes
ad statum quo erant ante mandatum regium et eleccionem vigore ipsius
factam: dictum mandatum et eleccionem et omnia alia et singula vigore
dicti mandati processa tanquam contra dicta privilegia libertates
franquitates et usus factos et consessos revocamus et anullamus et
pro nullis et revocatis haberi volumus ac si non essent facta et
carere volumus omni roboris firmitate. Sed quia instante et
requirente et supplicante dicta civitate didicimus et percepimus
consiliarios dicte civitatis pro regimine presentis anni in
festo beati Andree proxime venturo terminandi licet modo et
forma illegitimis ut premittitur electos fuisse esse utiles in
regimine tam ex maturitate etatis quam in sciencia et negociorum
experiencia reipublice fructuosos: ideo de consensu et ad
supplicacionem humilem civitatis predicte propterea nobis factam
dictam eleccionem consiliariorum necnon eleccionem centum
juratorum et alios quoscumque
per dictos consiliarios factos licet de se cassa et nulla racionibus
supradictis de nostre plenitudine potestatis tenore presentis
habilitamus corroboramus confirmamus et omnem efficaciam valorem
confirmacionem seu corroboracionem habere volumus et jubemus ac si
per modum et formam legitimos ab antiquo in dicta civitate assuetos
essent facta dictis privilegiis et libertatibus franquitatibus et
usibus in eorum robore permanentibus et valore. Et quia de
officio mostaçafi ac etiam de aliis officiis civitatis
prefate non est adhuc hoc anno provisum mandato domino genitoris
nostri hoc impediente de quibus tam in festo sancti Andree
quam in festo beate Lucie proxime preteritis juxta dicte
civitatis privilegia debebat necessario provideri: ad supplicacionem
eandem per dictam civitatem nobis factam ut prefertur dictum
impedimentum dicti mandati ex toto tollentes volumus et jubemus ac
licenciam plenarium elargimur quod dicti consiliarii et consilium
centum juratorum provideant hac vice tamen infra quindecim dies a
data hujusmodi in antea continue subsequentes de dictis officiis
juxta eorum privilegia et usus ex eis ab antiquo hactenus observatos
sic quod de cetero et temporibus futuris de dictis officiis habeant
provideri diebus et festis in quibus juxta dictorum privilegiorum
libertatum franquitatum et usuum ab antiquo observatorum series et
tenores est fieri consuetum. Mandantes per presentem omnibus et
singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod
predicta omnia et singula prout desuper continentur servent et
servari faciant inconcusse et non contraveniant aliqua racione vel
causa si de nostra confidunt gratia vel amore. In cujus rei
testimonium presentem fieri jussimus nostro sigillo assueto pendenti
roboratam. Data Barchinone XXV die januarii anno a nativitate
Domini millessimo CCCLXXX septimo regnique nostri anno
primo. – Gar. cancelarius. – Dominus rex ex ordinacione
facta in consilio mandavit michi Bernardo de Jonquerio. –
Dominus rex habuit eam pro visa. – Idem.