XXXIX. Perg.n°355. Pedro 1. 1° mar. 1209.

XXXIX.

Perg.n°355. Pedro 1. 1° mar. 1209.

Hoc est translatum
fideliter factum a quodam
translato
sic se habente.
– Sit notum cunctis quod hoc est
translatum
fideliter et bene factum de
instrumento
quod sic habetur.
– In Christi nomine sit notum cunctis quod nos
Petrus
Dei gratia
rex
Aragonum

et comes Barchinone quia homines
Acrimontis
(
Agramunt)
diligere proponimus et quadam specialitate dileccionis pro aliis
honorare atendentes fidelitatem et devotionem quam erga dominos suos
semper habuisse noscuntur et sperantes eos nobis et nostris eandem
perpetuo impensuros: idcirco corde bono et animo volenti per nos et
nostros omnes laudamus concedimus et confirmamus vobis universis
hominibus
Acrimontis
ibidem habitantibus et habitaturis tam majoribus quam minoribus
omnique progeniei et posteritati vestre in perpetuum omnes
libertates
franchitates
et
immunitates
concessiones etiam universas vobis ab
Ermengaudo
comite Urgelli

et aliis dominis
Acrimontis
et eorum predecessoribus concessas atque indultas sicut in instrumentis ab eisdem confectis melius et plenius continetur:
promittentes per nos et nostros quod numquam contra eas veniamus aut
venire aliqua ratione vel occasione aliqua permitamus eas vobis
semper illesas servaturi et ratas et firmissimas habituri. Preterea
deffendentes nunc et semper vos tanquam nostros proprios homines et
vassallos fideles et omnia bona vestra ubique fideliter protegentes
enfranchimus
vos et posteros vestros et franchos et liberos facimus per secula
cuncta ab omni redemptione cujuslibet hostis et cavalcate et ab omni
leuda
pedatico
portatico
usaticho
passaticho
tolta et consuetudine novis ac veteribus constitutis et constituendis
per
totum
comitatum
Urgelli

et per totam terram totius dominationis nostro ita quod de rebus aut
de mercibus vestris in predicto
comitatu
vel in toto
Aragone
et
Catalonia in mari
et in 
terra
et in 
stagno
atque in 
aquadulci
ubique non detis neque dare teneamini nunquam aliquid de predictis a
quibus vos
enfranchimus.
Mandantes firmiter quod nullus homo noster seu alienus de gratia
nostra confidens audeat aliquid de predictis exigere a vobis de rebus
aut mercibus vestris vel ad ea aut eorum aliquid dandum faciendum vel
solvendum compellere aut distringere ullo modo. Convenimus etiam
vobis quod
monetam
acrimontensam
non
mutemus
nec
viciemus
nec
mutari
nec
viciari
sinamus in aliquo nec cudamus nec cudi permittamus unquam quandiu
nobis fuerit vita comes nisi sub ea lege et pondere in quibus modo
eam consistere constat ac mandamus: precipientes firmiter et
districte quod nemo sit ausus in aliquo loco totius dominationis
nostre aliquem
hominem
Acrimontis
aut res vel merces vestras quaslibet pignorare marchare impedire vel
detinere pro alieno debito vel delicto nisi ille cujus res fuerint
pignorate principalis debitor per se aut pro aliis fidejussor fuerit
manifestus. In his etiam duobus casibus nullus vos vestri quemlibet
vel aliquem ex vobis molestare atemptet nisi prius in antea fuerit
inde in 
curia
Acrimontis
manifesta fatiga directi. Damus etiam vobis ut liceat semper libere
actipere vobis in pignus et emere et adquirere quolibet alio modo
castella
et possessiones quaslibet militum et aliorum hominum in toto
comitatu
Urgelli
ubicumque
potueritis et volueritis. Ad judicium autem majoris firmitatis
juramus nos Guillelmus Raimundi
senescalcus
et Guillelmus de Claris-Vallibus hec vobis predictis mandato domini
regis
et super anima ipsius et in ipsius presencia quod predicta omnia
vobis prenominatis et vestris semper servabuntur illesa tactis a
nobis corporaliter sacrosanctis quatuor evangeliis: quicumque autem
contra hanc cartam venire presumeret iram nostram et indignationem
semper habeat et insuper a nobis dampno illato prius in duplum
plenarie restituto in mille morabatinis a nobis sine aliquo remedio
puniretur. Data apud
Acrimonte
kalendas martii anno Dominice incarnationis
MCC
nono

per manum Ferrarii notarii nostri et mandato ejus scripta cum literis
emmendatis in linea decima.
– Signum +
Petri
Dei gratia
regis
Aragonum

et
comitis
Barchinone
.
Ttestes
hujus rei sunt Guillelmus vicecomes Cardone R. de Montecatano R.
Fulchonis R. Gaucerani Garcias Romei Blaschus Romei Sanccius de
Antillone Ancennarius Pardi Martinus de Caneto Ato
Oreilla
Ato de Foces P. Sesse Assallitus de Gudal P. de Alcalano Guillielmus
de
Cerveillone
P. de Podioviridi G. de Podioviridi Berenguer de Petramola Hugo de
Turrerubea G. de
Petraalta
B. de Belloc majordomus Bertrandus de Belloc et multi alii. – Ego
Matheus scriptor Acrimontis hoc translatavi ipsius loco pro mandato
probi hominibus
Acrimontem
et hoc sig+Núm fecit in anno Domini
MCCXI
octavo

kalendas marcii coram a. scriba et levita in Acrimonte. – Sig+num
Bernardus scriptor postquam recessit in 
Acrimontem
de
Ilerda
hunc translatum fecit. – Sig+num
Raimundi
de Ulmo

notarii in 
Barchinona
qui hoc scripsit translatum cum literis suprapositis in linea nona XI
kalendas februarii anno Domini MCC nono decimo.