XXV. Reg. núm. 2, fól. 53. Abril 1185. – Villagrasa

XXV. 



Reg. núm. 2, fól. 53. Abril 1185.

Notum sit cunctis
presentibus atque futuris quod ego lldefonsus
Dei gratia
rex
Aragonis

comes Barchinone et marchio Provincie dono et concedo vobis omnibus
apopulatoribus qui modo estis apopulati in
Villagrasa
mea nova populatione et qui estis venturi ad populandum et manendum
omnes bonas
consuetudines
et
franchitates
ideo ut bene ibi vos apopuletis et melioretis cotidie illam
populationem. Et dono et concedo nobis vestras
domos
et
ortos
et
farragenales
sicut jam vobis dividimus videlicet ut unusquisque habeat domos de
quatuor
astis
in
amplitudine
et de
octo
in
longitudine
similiter et sic fiat de
ortis:
et unusquisque ex vobis dabit michi pro
domibus
et
farragenale
et pro
orto
VI
denarios

pro
censu
omni tempore in
festo
natale
.
Et dono vobis
aquam
de illo
rego
ad
capiendum
et ad omnes vestros usus
duobus
diebus
et
duobus
noctibus
in septimana videlicet in die
mercurii
et in die
sabbati.
Etiam et si vobis necesse fuerint et sine meo dampno facere poteritis
accipiatis eam aliis diebus omnibus cum opus habueritis: et dono
vobis illam
aquam
de
Exarechavins
(
suena
como el río Tastavins
)
per omnes dies que
aqua
venit de
Verduno.
Et dono vobis imperpetuum quod in tota terra mea non donetis
leudam
vel
usaticum.
Et dono vobis
mercatum
in die
jovis
et
firam
ad
Omnium
Sanctorum

octo
dies

ante et
octo
dies

post
festum:
et dono vobis quod sit salvus et securus omnis homo qui venerit ad
illum
mercatum
et
firam
cum omnibus rebus suis in eundo et redeundo et quod possitis emere et
accipere in
pignora
omnes honores quos poteritis habere per rationem. Et dono vobis quod
non mittam super vos
cavallarium
castlanum
neque
vicarium
et non dabo vobis alium dominum nisi me et meos successores. Dono
etiam vobis
pascua
et
vias
et
lignaria
et
petrarias
et
herbam
et totum
percaticum
sicut melius habent homines
Cervarie
et
Tarrege.
Et dono vobis quod
non
mittam super vos
bajulum
de Tarrega
:
et dono et concedo vobis
confrariam
inter vos habendam sicut convenire poteritis inter vos ipsos: et
dimito vobis
exurchias
et
intestationes
et
cucucias
nisi ille qui
captus
fuerit in
cucucia
quod
currat
per villam
.
Et ullus non sit ibi districtus per
furnum
neque per
molendinum:
et si quis miles vel alius facit vobis injuriam possitis illum
pignorare:
et ullus non possit
hedificare
in illa
carreria
majore
illius
ville:
et omnis homo qui sit manens illius
ville
et habeat ibi
hereditatem
non donet
firmanciam
nisi per
quinque
solidos
.
Et ego accepi vos et omnes vestras res in omni loco in mea speciali
protectione et defensione: et dono et concedo vobis quod de istis
X
annis

non
ambuletis
in
ost
neque in
cavalcatam
nisi tantum ad vestras juntas. Et mando omnibus vicariis et bajulis
tocius terre mee quod vos et res vestras tamquam meas proprias
manuteneant et defendant: et dono vobis et concedo quod possitis
domos et res vestras dare vel vendere vel alienare quandocumque
volueritis vestris consimilibus salvo meo jure. Et volo et mando quod
ubicumque vos potueritis adcrescere et meliorare faciatis salva mea
fidelitate et jure ut supradictum est. Et si quis homo contra hanc
cartam ausus fuerit venire in aliquo sola causa evasionis daret michi
mille
solidos

preter illati dampni restaurationem. Preterea
renuncio
ego
rex
ibi
furnos
et
molendinos
et
justicias
et
leudas
et
firmamenta
et non habeatis ibi alium dominum nisi me et meos successores. –
Facta carta apud
Ilerdam
mense aprili anni Domini
MCLXXXV.
– Signum +
Ildefonsi
Dei gratia
regis
Aragonis
comitis
Barchinone et marchionis Provincie. – + Berengarius Dei gratia
Terrachonensis
archiepiscopus. – Sig+num Guillelmi de
Angularia.

Sig+num Raimundi Petri. – Sig+num Petri Balbi. – Sig+num Orto
de
Isla
(De Illa, Dilla, D´Illa).
+ Ego Bertrandus hanc cartam scripsi et suprascripsi in linea V et
hoc precepto Guillelmi de Bassia regis notarii et feci hoc signum +
Virgilius.