XV. Col. de cód. t.9.fol.80.1° feb. 1173.

XV. 



Col. de cód. t.9.fol.80.1° feb. 1173.

In Christi nomine
cognitum sit omnibus hominibus quod ego Ildefonsus Dei gratia
rex Aragonensis et marchio Provincie dono et concedo
vobis omnibus hominibus de Alguadera totos illos terminos
de Alguadera sicut pater meus vobis donavit et
tenuistis eos in vita sua et mea scilicet de parte Secriari
sicut dividunt eos seniores milicie Templi et ipsum Seccatrum
ad partem llerde sicut diviserunt Aimericho milicie Templi
et Petrus de Illaaclusa et Japhia meo bajulo et
Petrus de Ramon Bernadi et sicut vadit usque ad caminum qui
vadit ad Tamarit ubi est ipsum puteum de ipsa haera
et exiit ipsum caminum usque ad ipsam esponnam. Et ex
parte Almanara sicut tenuistis in vita patris mei et modo
tenetis eum. Et ex parte meridie usque ad Turrem Longam et
ipsam turrem unde habetis contentiones cum hominibus
Villaratera. Intus in istis terminis sicut predicte
affrontationes includunt et dividunt ita dono vobis omnibus hominibus
de Algayra et concedo atque laudo vobis ad vestris propriis
terminis de Alguadera salva nostra fidelitate et de omni mea
posteritate omni tempore. – Signum Ildefonsi + regis
Aragonensis
comitis Barcinone et marchionis Provincie. –
Sig+num Xemenus de Artusella. – Sig+num Dodoni de Alchala.
Sig+num Arbertus de Castrovetulo. – Sig+num Geraldus de Jorba. –
Facta carta kalendas februarii apud Almanaram
anno Domini M°C°LXXIIII era MCCXII regnante me
Dei gratia in Aragone et in Barcinona et in Provincia.
– Ego Kardellus precepto Domini nostri regis hanc
cartam scripsi et de manu nostra hoc signum + feci (Véase la nota
puesta al pie del documento núm IV
).