IV E CÓDICE DERTUSENSI N° 97.

IV 

E CÓDICE DERTUSENSI N° 97.

Incipit sine auctoris nomine, ut in cod. Bibl. Ambianensi n°
221, illud inter opera Marbodi editum a Beaugendre (Hildeberti opp.,
col. 1574) et a Bourassé (Migne, Patr. lat. t. CLXXI).

Oir(atio)
penitentis sepe lapsi.
Me miserum, quid agam? porto sub pectore
plagam.
Versu 8 recte codex praebet:
Hinc totis horis est
mens mea plena timoris.
Vers. 14-15 metrum restituit:
In tot
et in tantis violavi jussa Tonantis
Quod prope despero meliorari;
quia sero…
Vers. 27-29 e codice sic legendi:
Ablue divino
saniem cum sanguine vino
Et donec vivo, perfundito vulnus olivo

Ut vino lotum sanetur et unguine fotum.
Versus 34 sq. rectius
afferuntur, cum vulgo v. 37, reclamante metro, in edd. sine dubio ex
imprudenti conjectura legatur:
«Visum restaura qui viciet omnia
bona».
Mundi salvator, nostraeque salutis amator,
Per cujus
nutum replet facondia mutum,
Per cujus
numen recipit cecatio lumen.
Ex oculis cordis mihi tolle quod est
ibi sordis
Et linguam mutam fac ad bona verba solutam.

Sequuntur absque titulo 32 versus (ut in Cod. Ambianensi 82)
e mysterio misae Hildeberti Cenomanensis (ed. Beaugendre, col. 1149):

(T)ollimur e medio fatis urgentibus omnes
Et thraimur quo
nos vita peracta vocat.

Sic vers. 21-32 leguntur:
Nam
pars pro sanctis, pars est pro sanctificandis
Illa refert grates,
supplicat ista Deo.
Hostia pro justis, laus est pro
justificandis,
Mentio pro reliquis causam agit alterius
25
Sit cibus hic ex pane caro, Deus ex elemento
Misterio simplex,
utilitate triplex
Sit cibus hic ovis in ligno, leo fortis in
urna,
Ales ad astra volans, rex super astra sedens.
Neve
putes (illi) tumulumve crucemve deesse
30 Ipse calix tumulum
denotat, ara crucem.
Atque fides assit, terrorque recedat et
horror,
Sit cibus ipse caro, panis imago manet.

Deinde,
sine intervallo sex versus, inter opera Hildeberti (col. 1333), quos
jam restituit HAURÉAU, Les mélanges poétiques d’ Hildebert de
Lavardin, p. 102-103.

Trina domus nobis. lar tumba polusque
paratur.
Ligna larem, ligo sarcofagum, devotio celum
Preparat,
occasus comes in lare, vermis in urna.
Angelus in celo; lar pene,
tumba sopori,
5 Celum leticie diversa sorte dicantur:
Culpa
priora duo, dat gratia sola supremum,

Postea illud ex
operibus Hildeberti (col. 1333). Cf. Anthologia lat. ed. Meyer, n°
921, HAURÉAU, l. c, p. 53.

Formula vivendi praesto est tibi:
pauca loquaris
Plurima fac, sit utrisque modus comes, utile
pulchrum.
Obsequiis instes: ea pro te premia poscant;
Sobrius
a mensis, a lecto surge pudicus,
Ut decet et prodest et amabis et
oderis idem
Stans casum metuas, speres prostratus, et illum
Quem
colis in titulis miserum abjectumque tuere.

Tum ex iisdem,
nullo etiam titulo adhibito (cf. HAURÉAU l. c, p. 92-94):

Hostia
conjugium baptismus, qualia primo
Talia nunc; res ipsa redit,
evanuit umbra.
Diluvium speciem baptismi gessit, et unda
Abluit
excessus undis quandoque lavandos.
5 Preputium posi diluvium
successio Thare
Deposuit, ritusque fuit sic prava piare.

Circumcisa caro lavit sub lege reatus,
Illud agens quod agit
fons sub cruce sanctificatus.
Fons pueris, fons simplicibus, fons
crimine mundis
10 Ad vitam prodest, crux hoc accommodat undis.

Talibus aut meritis aut evo profuit ante
Circumcisa caro, sed
Christi morte juvante
Ritus uterque sacer quem sanguis utrumque
sacravit.
Tempus utrique suum; corpus piat, umbra piavit
15
Supplicium; sed misterium, sed tempore sacrum
Preco fuit, quia
praecinuit fluviale lavacrum.
Preconem decuit Domino presente
silere,
Nec non et Dominum precone silente jubere.
Hic ad se
baptisma redit cessante figura
20 Hic involvit aquis sua
circumcisio jura.
Affines consanguineos conubia prima
Non
susceperunt, nec plures una nec unus.
Unius conjux fuit Eva,
vir unius Adam,
Precessit coitum benedictio, gratia
prolem.
25 Nupta sequens non sic, cui copia parva virorum,

Affinem consanguineum fratremve jugavit.
Hinc etiam plures
uni nupsere marito.
Non solum quia queque parem non inveniebat,

Sed quia Messya proles paritura placebat.
30 Tu,
genitrix, Isaac venturi prescia Christi,

Conjugii sociam patienter sustinuisti.
Ante datam legem
Jacob, Rachel et Lia nupsit,
Uxores
sub lege duas simul Helcana duxit.
Temporis illius
si vis attendere nuptas,
35 Quesita est soboles, non affectata
voluptas.
Non sibi sed generi matrona satisfaciebat
Inde
redemptorem venturum prospiciebat.
Hinc uni multe non multis una
maritis
Heserunt pariter, velut ulmo plurima vitis.
40 Unus
enim multis ad prolem sufficiebat
Pluribus una viris non quo
generaret egebat.
Sic populum Domini peperere sacre mulieres.

Unde creandus erat suus ille redemptor et heres.

Illius advenius conubia prima reduxit,
45 Unde nec affinis
nec proxima sanguine nupsit.
Nam descendentes ab eadem stirpe
ligantur
Proximitate sua, carique sibi generantur.
Nil
amplexus eis ad honestum prestat amorem
Nam satis hunc fratrem,
satis est hanc esse sororem;
50 Inter eos vero conubia nulla
jugantur
Quos generis pietas et gratia precomitantur.
Vult
Deus ut fiant qui non nascuntur amici
Vult homines aliud quam
cognatos sibi dici
Illas uxores, istos vult esse maritos

55 Ex alienigenis illas istosque petitos
Hymen amicitia quos
stirps sua separat unit
Federat hic populos. ligat urbes, menia
munit
Sic diffusus amor, sic res hec publica crevit,
Sic
mundus discors quesita pace quievit.
60 Ut sacra sub Christo
dilectio porrigeretur,
Femina sub Christo sic nubere lege
jubetur.
Melchisedech Domino panem vinumque litavit

Christus idem statuens pactum vetus evacuavit
Inter
utrumque diu fuit alter sacrificandi
Ritus, et obtinuit, vim
qualemcumque piandi.
Agnus enim legis carnales diluit actus

Agnum persignans qui nos lavat hostia factus.

Non carmen
amplius producitur, quanquam supererat pergamena (plus quam dimidiae
paginae) quae versibus sequentibus, cum notis musicis
per tres lineas dispositis, repleta est:

Rubeat natura
Fracta sua jura
Virgula fecunda
Omnis
creatura
Sua pro mensura
Hac in genitura
Jubilet
jocunda
Vota placitura,
Ling(u)a det fecunda
Laudis non obscura,
Psallat plebs gratulabunda
Communi
censura.
Sit hec nobis cura
Levis et non dura
Voce
lenibunda.
Nam sine jactura
Parens paritura
Virgo
manet munda.

v-codice-dertusensi-129