Núm.
23.
Illustrissimo Dei gratia A. Ispaniarum imperatori
R. comes Barchinone regnique dominator aragonensis ac Provincie
marchio de bono in melius provehi. Cum rerum utilitate et
verborum veritate crescat amicitia constantie ac
tolerantie virtute roboratur: inde est inde cogor vestris semper
jussionibus obtemperare et rogatui vestro quem michi fecistis ut non
intrarem regnum Navarre nisi rex ille intraret terram
meam ostiliter adquiesco nec homines mei facerent ei guerram
nisi sui facerent mihi; et hoc in veritate vobis promitto tempore
determinato usque ad festum Sancti Martini nisi nos
ambo insimul comitemus consilium. Sed quia non solum estis amicus
verum etiam dominus ut amici et vassalli mea semper negotia ante
vestros occulos vos deprecor ponite volo enim anteponere vestra meis
expectando bonam promissionem vestram nolo contraire mandatis
vestris. Sed quoniam amodo negocia vestra mea recolo visum est mihi
vobis utile fore si de consilii vestro esset ut miteretis
filium vestrum regem Sancium in exercitum
et ego venirem ad vos ad suscipiendum consilium de vestris et meis
factis quibus possemus tendere ad majorem ruinam inimicorum crucis
Christi. Regem Ferrandum filium vestrum et
nepotem meum quem diligo ut filium vobis specialiter
comendo ut de ipso congruam curam geratis sic ut dicatur rex a
re non a solo nomine. Nec minus comendarem vobis regem
Sancium nisi ipse se comendaret. De cetero pro comite
Gondisalbo cui neptam meam tradidi in uxorem immo
vobis preces multimodas efundo ut prosint ei apud vos amici et non
noceant inimici. Preterea pro pampilonensi episcopo
quem rex Navarre et homines ejus pro restituendis treguis
mihi obsidem dederunt et nunc ex precepto domini pape
in meam se posuit potestatem vestram deprecor excellentiam quatenus
ei a rege Navarre qui propter hoc honorem suum et terram sibi
emparavit reddi faciatis et solvi amore mei qui de negotio
Navarre mandato vestro et voluntati mee obedire proposui quod
nisi vestro rogatu nullo modo adquiescerem: sicque precor de eo
agatis ne inimici sui quod pro bono fecisse cognoscitur ad dampnum
sibi evenisse Ietentur. Cetera que vobis non scribo per migdoniensem
episcopum fidelissimum vestrum vestre majestati
denuncio et eum specialiter vobis comendo.