Perg.
N° 329. 13 ene. 1159.
Sit notum cunctis quod ego Bernardus
Echardi in mea senectute et in mea plena memoria
recognosco quod vidi et hoc quod non vidi audivi dicere patri meo
Echardo quod quando abiit Raimundus Berengarii
ad pergam de Lostor fuit interfectus a traditoribus suis in
illo tempore accipiebat bajulus comitis scilicet Miro Alaric
accipiebat totum hoc
quod servitium quod exiebat de
Valeriola de ipsis mansis Ecardi et Guillelmi
Compani de pane et vino et carne et omnibus
rebus hoc accepit Miro Alaric in vita predicti comitis
et antea quam esset Miro Alaric acceperat Guitardus presbiter
qui erat bajulus comitis Raimundi Berengarii vetus in
vita sua et ipsa alodia que sunt ad ipsa Guardia que
tenent Bernardus Ecardi et Arnallus Sancte Susanne
fuere Guitardi presbiteri baiuli comitis et
quando comes fuit interfectus predictus tenebat Miro Alaric
ipsum furnum Minorisse et terciam partem in
placitis tenebat et expletabat per comitem.
– Sig+num Bernardi Echardi qui hoc recognovi idus januarii anno XXIII Ledovici junioris regni.