LXXV, perg 253, 27 diciembre 1152

LXXV
Perg.
N° 253. 27 dic. 1152.

Notum sit omnibus tam futuris quam
presentibus: Quod ego Raimundus Berengarii comes barchinonensis et
marchio et princeps aragonensis
laudo et concedo ecclesie Sancte
Marie de Stagno
et priori et habitatoribus ejus
ipsam donationem quam Raimundus bone memorie quondam
ausonensis episcopus et pater meus et ego fecimus eidem
ecclesie de ecclesia Sancte Marie de Meholiano sicut in
ipsa carta quam inde fieri jussimus et firmavimus resonat. Iterum sit
omnibus notum quod ego stabilio in ipsa villa de Modeliano
mercatum ita ut ibi sit in perpetuum feria III.
Similiter stabilio in eadem villa medio augusto nundinas
que vulgo voccantur fira. Ipsum vero mercatum et fira
retineo ad meum dominium preter hoc quod jam donavi et concessi
jamdicte ecclesie Sancte Marie de Stagno scilicet mediam
quarteriam
salis in unoquoque mercato et omne
decimum tam mercati quam fire. Concedo namque et
licenciam dono priori sepedicte ecclesie Sancte Marie de Stagno ut
ipse ipsam villam et terram que in circuitu ipsius ecclesie de
Modeliano est et sua est ordinet et edificet et dividat ad utilitatem
ipsarum ecclesiarum et in unamquamque domum non mittat censum nisi
unum par caponum quem ipse accipiat. Et ego pono ipsam villam
de Modeliano in tali salvitate et securitate quod neque
castellani de Clerano nec aliquis infra januas illarum
domorum que ibi sint vel fuerint aliquam vira vel emparationem
sine fortiam faciat nisi prior sepe nominate ecclesie de
Stagno
per suam justitiam. Quod si forte aliquis hoc meum
stabilimentum sive mandamentum fregerit et in manu jamdicti prioris
redirigere noluerit ipse prior per excomunionem eum constrigat
et insuper per meum aquundatum se teneat. Retineo iterum in
jamdicto mercato ipso die quo fuerit et in ipsa fira
similiter districtum et mandamentum et estacamentum mii et meis
quibus ego jussero. lterum dono eidem ecclesie de Stagno ipsum
palacium de Modeliano cum domibus et casalibus
et curtali sicut ego habeo in dominium tali pacto ut prior ipsius
ecclesie redirigat quia fere totum destructum est et ut mihi ibi
faciat unam domum in qua teneam panem meum et vinum et
in quandocumque ibi veniam in ipso palacio maneam cum mea
expensa. Retineo vero in supradicta villa servitium et justitiam
sicut in ceteris meis villis. Et propter hoc nullomodo perdat
supradicta ecclesia Sancte Marie de Stagno supranominatum censum et
dominationem et ecclesiasticam justitiam set habeat et possideat in
perpetuum sicut ego superius ei donavi et concessi sine engan.
Quandocumque itaque ipse prior in jamdicto palacio
operari velit bajulus meus faciat ibi venire operam meam. Et
ego Guillelmus predictus prior ecclesie Sancte Marie de Stagno et
omnis ejusdem ecclesie conventus concedente Deo damus tibi societatem
et participationem in omnibus beneficiis ecclesiarum nostrarum
et propriam orationem tam in morte quam in vita. – Sig+num Raimundi
comes. Si quis hoc dirumpere voluerit agere non valeat set in duplum
componat et insuper firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc VI
kalendas januarii anno XVI regni regis Lodovici junioris. Sig+num
Guillelmi de Montcada. Sig+num Bernardi de Scintillis. Sig+num
Berengarii de Montda (Mont-da
en dos lineas)
. Sig+num Bernardi de Belloco.
Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Raimundi de Podioalto.
Sig+num Bernardi de Minorisia. Sig+num Raimundi de Medaia
bajuli. Sig+num Guillelmi Raimbali. Sig+num regine
aragonensis
uxoris comitis barchinonensis.
Raimundus sacerdos qui hoc scripsit die et anno quo supra.
Bernardus sacerdos qui hoc translatum scripsit die VI kalendas
marcii anno XLI regni Lodovici junioris.