CIV, perg 311, 28 julio 1157

CIV
Perg.
N°311. 28 jul. 1157.

Juro ego Berengarius Reverter
filius Arsendis femine quod fidelis ero ad te Raimundum
comitem barchinonensem aragonensium principem
de vita tua et de
corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de
omni honore quem hodie habes et deincebs adquirere poteris et de
omnibus comitatibus et episcopatibus atque abbatiis
que in omnibus comitatibus tuis sunt et de montibus et
planis rochis podiis condirectis vel
discondirectis qui in comitatibus tuis sunt et nominatim de
illo castro de Guardia de Mont-serrad et de omnibus
terminis et pertinenciis suis et de toto illo monte de
Mont-serrad et de omnibus rochis que ibi sunt. Et ero
tibi adjutor contra omnes homines et feminas tenere habere defendere
et guerrejare totum tuum honorem quem hodie habes vel deincebs
adquisieris et hoc faciam sine omni engan. Et quod dabo tibi
potestatem de predicto castro de Guardia et de omnibus
fortitudinibus que ibi sunt sine tuo engan quocienscumque ipsam
potestatem a me requisieris per te vel per nuncium vel nuncios tuos
iratus aut pachatus cum forifacto et sine forifacto et non vetabo me
inde videri vel comoneri: et nuncios vel nuncii tui qui ad hoc me
comonendum venerint de me vel de meis reguardum non habebunt in eundo vel redeundo. Et faciam tibi ostes et cavalcatas cortes
et placitos et seguimenta quocienscumque michi
mandaveris per te vel per tuos. Facto sacramento V kalendas augusti
antio ab incarnatione Domini millessimo CLVII regnique Leovici
junioris XXI in mense novembris. – Sig+num Berengarii Reverter.
Sig+num Ermessendis uxoris ejus. Sig+num Guillelmi de Castel-nou.
Sig+num Bernardi Fulconis. Sig+num Ajaurici bajuli. Sig+num Guillelmi
barchinonensis episcopi +. Sig+num Petri Arnalli vicarii. Sig+num
Petri Marcucii. Sig+num Raimundi de Apiera. (Sigue una firma
árabe, igual a la del documento núm. LXXXVIII.
) – Sig+num
Poncii scribe qui hoc scripsit in ipso castro de Guardia.

Nota: Mont-serrad,
Montserrat, Monserrat, Monserrate, etc.