CIX, perg 328, 1 enero 1159

CIX
Perg.
N°328. 1 ene. 1159.

ln Dei nomine et ejus divina gratia ego
Raimundus comes barchinonensis princeps regni aragonensis Tortose
et Ilerde marchio
facio hanc cartam donacionis et
concessionis. Placuit michi libenti animo et spontanea
voluntate dono namque concedo vobis domne Eço et
omnibus filiis vestris castrum de Pratella in
hereditatem cum omnibus terminis que ipsa die tenebatis qua de
predicto castro mihi hominium fecistis. Taliter vero
jamdictum castrum vobis et successoribus vestris pro me et pro
successoribus meis dono ut vos et vestri donetis mihi
et meis irati et pacati potestatem per quantas vices pro me vel pro
meis vos vel vestri comoniti fueritis et quod vos vel vestri non
proibeatis vos inde videre vel comonere et quod vos faciatis
inde guerram vel pacem ubicumque ego vel mei vobis vel
vestris mandaverimus et quod vos et vestri serviatis michi inde et
meis secundum honorem que ad jamdictum castrum pertineat. Et hoc
donativum sicut superius scriptum est sic dono vobis et
vestris jamdictum castrum ut
per me et per meos habeatis et
teneatis illud salva mea fidelitate et de omni mea posteritale et
quod vos vel vestri non amitatis nec perdatis illud supranominatum
castrum per secula cuncta nisi pro fraude vel pro traditione.
– Sig+num Raimundi comes. – Facta carta donationis et concessionis in
era MCLXXXXVII prima die januarii in civitate Cesarauguste
dominante me Raimundo barchinonensi comite in Aragone in
Superarbe sive in Ripacurcia Tortosa atque Illerda
episcopo Petro
in Cesaraugusta episcopo Martino in Tiraçona episcopo don
Dodo in Oscha episcopo Guillelmo Petri in llerda Palacraino in
Cesaraugusta et in Alagon comite Palearensi in Ricla Petro Ortiz in

Aranda Petro de Castelaçolo in Calataiub Fortunio
Açenariç in Tirazona Blaçcho in Borga.
– Ego Guillelmus Petri sub jussione domini mei comitis hanc cartam
die et anno quo supra scripsi et de manu mea propria hoc sig+num
feci.
(En este documento hay un monograma).
Nota:
Borga:
Borja, Boria.