Núm.
25.
Raimundo Berengarii comite Barchinone et marchio atque
princeps regni Aragonis Reverterius tuo fidelis homo atque
miles vicecomite Barchinone salutem in Christo. In rei
veritate sciatis quod ego sum vester fidefis homo et vester fidelis
amicus et sum paratus ad vestrum servicium facere nocte ac die
ubi ego poscham sine nullo engan: et iterum vidi vestras
literas quod de mea honore atque de meo castro de Guardia
exiebat vobis senior magnum malum et de
hoc sum fortiter iratus atque tristis. Et
sciatis vos
senior quia non est meum sensum neque meum
intellectum ut de me neque de mea honore exiat vobis male
quia ego senior tantum sum culpabile Deo non est opus quod de mea
honore exiat male ullo homini aut ullo meschino. Et sciatis
vos senior quando venit a me meo nepoto Guillelmo et
donavi ille castro de Guardia mandavi ille quod non
exisset inde nullum malum et ipse convenit mihi cum
suas proprias manus mihi juravi et postea in ipsa conveniencia
fuit meus homo atque de meo filio. Deinde facio vobis magnas
gracias quando vobis placet dicere de ipsa honore que mea est quod
ego senior non habeo nichil in ipsa honore nisi pro amore Dei et tua.
Et sciatis vos senior quod ipsa mea honore non est mea sed est vestra
quia ego vestri bajuli sum de ipsa et rogo vestram mercedem
in ipsa tota mea honore ut faciatis ibi totum vestrum libitum sicut
potestis facere in vestra dominicatura: et si in ipsa mea honore est
nullus homo qui noleat facere vestram voluntatem accipite eum et
milite eum in manicis ferreis et mitite eum ad me ad marrochs
et ibi facio vobis directum que vobis placuerit. et rogo Deum
ut jam non donet mihi nullum avere neque nulla honore neque nullos
homines qui non fiant ad tuum servicium atque ad tuum mandamentum. Et
facio vobis magnas gracias de consilio quod mihi donastis de ipsa
Guardia et ego si Deus vult stabiliero illa ad tuum
servicium quando ibit Robertus in vestram patriam. Et rogo vos
senior pro Dei amore et summa amicicia de meos nepotos qui
sunt captos in tradicione ut sit vestra mercede ut
recuperetis eos et mihi donetis quia ego scio senior quia
nepoti mei non sunt membrati et sunt stulti et folli sunt
vestri milites atque ad vestrum servicium: et preco vos ut
sitis memor de ipsa tradicione atque bodia et veniat
vobis in mente quia fuit facta in vestra patria unde
semper erit in mala fama et fac de ipsa bodia sicut teneant
tibi toti tui homines per seniore et potestate ut non
rememorent de ista antiqua tradicione et de ipsa parabula quod
Raimundus de Castelet vobis dixit ex mea parte non demando
vobis per meum servicium sed per meliorare ad vestrum servicium et
quod potuisset servicium a Deo facere. Iterum facio vobis senior
magnas gracias de toto vestro affectu quod michi missistis scriptum
unde mei magnum gaudium est quod si acaptasset magnum avere: et rogo
vos ut quando inveneritis vestram faciendam bene super vestros
inimicos faciatis mihi scire per vestras literas et mitite ipsas ad
Cidamon et ipse mihi mitere faciet et ipsa ora inveniam
parabulas quales debeo offerre ante reges et presides
sicut miles humilis ad dominum facit. Valeat michi dileccio vestra.
Nota:
parabula,
parabola: palabra.