Núm.
30.
Hec est memoria de dono quod fecit comes
Petrum de Stopana per castrum Montso quod
recuperat. In primis donat ei casteio Ceboler cum suis
omnibus pertinentiis et donat ei leztam quam accipiat ad ipsam
alchantaram videlicet de uno trossello medium
morabetinum et de balas quartam partem
morabetini. De equo aut equa aut mulo
quator denarios. De bona vacha vel asino
duos denarios. De quator ovibus denarium
unum. De carga de chuiram aut de cera aut de
oleo denarios duodecim: et ista lezta nullo modo
accipiatur nisi de illis rebus que causa vendicionis inde transierint
et ulla alia ledda vetus aut nova ibi aliter non
addatur neque accipiatur. Insuper donat ei Celis et Duo Castra
Tamarit et Caidi quando Deus ea dederit ei. Supradicta
omnia donat ei a fuero de Aragone et de rege Petro ac rege
Sancio. De rebus vero milicie Templi vel de eorum propriis
hominibus nulla ledda exquiratur nec accipiatur. Si autem quod
absit constituta milicia Montssoni defficeret aut
destrueretur jamdictus Petrus recuperet Montsso sine aliqua
contradictione. Supradicta omnia donat ei comes per honorem
ad fueros de rege Petro et rege Sancio: et si Petrus
recuperaret modo jamdicto castrum Montsso recuperet comes
prephatum honorem de Petro jamdicto (Alphabeto divisa).