CORRESPONDENCIA CON GUILLERMO FUSTER.

CORRESPONDENCIA
CON GUILLERMO FUSTER.

Fol.
255 v.

Epigramma
huiusmodi venerabilis et honestissimus frater Guilielmus Fustarius
conventualis monasterii Sancti Hieronymi Vallis de Ebron
Barcinonensis diocesis personuit et ipsum ad me Petrum Mich.
Carbonellum notarium quem librum de dictis et factis Regis Alfonsi
cum aliis operibus sibi accommodato dederam intra tempus pactum et
promissum una cum dicto libro mittere curavit.

Jesus
cum beato Hieronymo.

Optime
vir Michael quem reddo sume libellum

in
quo sunt multa quae vellem corde reposta

Esse
meo vel saltem nostro credita libro.

Sed
sunt complenda quae promituntur amico.

Non
ideo potui conscribere quae cupiebam

Janque
vale valeantque tui quos diligo multum.

Nos
tibi versiculos feci pro munere tantum.


Epigramma
optimo viro domino

Michaeli Carbonello notario. Frater G. F.

Littere
quibus respondetur predictis et librum restitutum iterum in commendam
mitto et epigramma in quo nomen et cognomen meum contineatur fieri
postulo aliaque resonantes.

Etsi
librum accommodatum statuto termino mihi reddidisti tamen epigrammate
tuo perlecto intellexi te volentem promissa servare aliquam ex eo
particulam haud transcribere potuisse quod mihi admodum displicere
exploratum habeas. Verum enimvero (lo he leído antes todo junto)
quod morem tuae geram voluntati eum librum iterum tibi mitto et penes
te esse volo quousque (1) repetam.

(1:
Quousque et quamdiu adverbium temporis quousque et usque ad quem
locum adverbium loci unde versus tempus sive locum dic significare
quousque.)

Excerpe
igitur mi frater Guilielme germane quae tibi prodesse cognoris
codices alios insuper digniores habeo qui tuo semper servicio presto
sunt ac parati. Nunc autem mihi in mentem venit quod postea quam
versiculos ita lepidissimos ac charitate refectos mihi pro munere
datos canere caepisti quum eos quamplurimum estimem te alios
flagitare non desinam. Nam certo scias in fine cuiuslibet libri seu
operis manu propria scripti nomen et cognomen ac officium meum diem
et annum apponere consuevi non arrogantia aliqua (ut plerique
asserunt) sed aequo animo in exemplum posteris. Quod Gasparinus
Bergomensis in prohemio sui commenti super Senecae epistolis non
abhorret immo laudat et ait Solent itaque omnes qui de huius ratione
prohemium construunt tria fere enumerare in quibus non parva rerum de
quibus dicendum est illustratio continetur. Aiunt quidem ipsi
imprimis et auctoris et operis nomen explicandum quo melius
inteligatur quod a quoquam de rebus maximis disputetur. Nam ut saepe
auctoribus ex eorum sententiis ita plerunque sententiis ex auctoribus
gravitas venit. Eam obrem ego indignus librorum transcriptor his
virorum illustribus qui prohemia ac
 libros
componunt in omni librorum transcriptione assimilari aliquo pacto
cupiens nomen meum cognomenque et officium ac diem et annum circa
finem cuiusque operis aequo animo in exemplum obtitere non valeo.
Praeterea his in futurum cognitis qui libros manu mea scriptos
conspicient animos aliquatim per oblectabunt. Et nihilominus id facio
quod plerique tabellionum ae virorum huius urbis Barcinonis qui ocio
et voluptatibus dediti sunt et nec artem oratoriam nec orthographiam
ac demum nihil boni scire student videant et intelligant me
Carbonellum ita uxoratum magnaque familia sarcinatum redditibusque
carentem et ingenti labore his in fluctibus viventem cuius officium
non transcribendi est sed contractus ultimas hominum voluntates et
inditia studendi et conficiendi tempus non perdididisse immo illud
non modo in tabellionatus officio sed etiam in libris et aliis in Dei
laudem transcribendis et componendis satis atque satis et maximis
lucubrationibus ac matutis auroris (hec matuta te per aurora)
collegisse et inseruisse ne mulierosus (1) nec tericusque desiduo
longo tempore persisterem. Et id boni quoad vixero Deo favente agam
et prosequar in exemplum. Hortor et obsecro iccirco 
te
magnopere ut epigramma aliquod in quo sint nomen et cognomen meum ac
civitas Barcinona unde ortus sum in Christi Jesu verissimum numen
praeclaro ingenio tuo quam primum fieri poterit componere cures. Vale
et me in devotum tuis devotis orationibus 
alliges
Barcinone quinto calendas aprilias anno jubileo 1475.

Tuis
dignissimis orationibus deditissimus P. Mich. Carbonellus tabellio.

Epigramma.
– Devotissime religionis fratrum Sancti Hieronymi Vallis-Ebronis
fratri Guilielmo Fuster necessario suo prestantissimo.

(1)
Hoc non sine causa dixi quare natura maxima habui et habeo libidinis
inclinationem et certo scio quod si scribendis et componendis libris
et aliis deditus omnino non fuissem nedum libidine sed etiam aliis
peccatis irretitus essem. Et ideo diebus dominicis et festis aliisque
diebus quibus scripture seu studio vacare possum vaco vitamque
solitariam domi amplectendo ne cor meum vanis turbetur et Dei
maiestas offendatur.

Fol.
257 v.

Epigramma…
Amico summo viroque doctissimo Petro Michaeli Carbonell tabellioni.

Jesus
cum beato Hieronymo.

Petro
Michaeli Carbonelli frater Guillermus Fuster in Christo salutem. Unas
tuas litteras vir doctissime multa suavitate refertas nuper accepi.
Quare miraris in primis me apud Servium grammaticum eam regulam
comperisse scilicet. Est graeca figura si dicamus AEneas Anchisae et
subaudiamus filius et cetera mihi pergratum erit si tu ipse hanc
legere velis in commento eiusdem Servii in principio fere primi
AEneidos in expositione horum verborum Aiacis Oylei scilicet ut

et
iis que dixi plenius fidem habeas. Credo magistrum Luisium de
Hispania summum mei amicum a quo Juvenalem audisti commentum habere
huiusmodi quem etiam his de rebus (quia maximos audivit apud Italiam
oratores) consulere poteris et quem tibi habes amicissimum juris
interpretem Franciscum Cassagiam laureatum ut scribis poetam. Ego
autem sic a meis preceptoribus (nisi fallor) accepi latine etiam dici
posse satisque trita locutio est juxta eiusdem Servii sententiam quo
sepe libenter utor Jacobus Publicii a quo poeta et oratore optimo
multa olim apud Valentiam me audisse recolo sese ad Galias contulit.
Tu vero quod a tuo contributo persuasum est tibi (si vis) tantum
accipe. Diversi enim cunctis in artibus diversa sentiunt atque
loquuntur. Iis quattuor versiculis quos tibi super edideram alios
quattuor addidi. Arbitror nunc in his octo quae petieras coucluisse.
Bene vale et tuis (oro) domesticis me summopere recomenda praelato
quoque magistro Luisio me quam poteris comendato. Apud divum
Hieronymum de Valle Ebronica idibus mai 1475.

Est
Petrus Michael mihi nomen fonte tributum

Baptismi
cognomen Carbonellus habetur

Sum
Barcinone natus nutritus et urbe

Cuius
publicus exto tabellio regius atque

in
qua conscripsi quem cernis post ea librum

Anno
quo multis iubileum Roma dedisti

Tunc
Rex vivebat (revocata pace) Joannes

Reddo
tibi grates quas possum Christe redemptor.

Fol.
257 v.

Epigramma…
Clarisimo viro ac devotionis eximiae fratri Guilielmo Fusterio
ordinis Sancti Hieronymi Vallis Ebronis in agro Barcinonensi.

Lepidissimae
litterae tuae mihi redditae fuere. Quibus ob negotia quamplurima
curamque familiarem vix respondere nequeo sed paucis quod volo tibi
amice dicam. Tu versiculos octo mei gracia edidisti primo quatuor
ultimo alios quattuor comprehenderentur nominibus ac officio meis
omnino proculpulsis. Nam in his nihil aliud a te flagito nisi quod
cognomine quod mihi Carbonello est nomine item urbis unde editus sum
et quod ego fui scriptor modo utaris magnopere hortor et obsecro.
Miror admodum quare egregium virum Franciscum Cassagiam non immerito
commendandum more oratorio (ut decet) postquam de sua multifariam
doctrina ad te scripseram et tibi amicus esse desyderat haud
commendasti. Commenda igitur ipsum et litteras sibi ostendam. Verum
tamen non omittas quod litterae tuae ut aliae non sint absque nomine
quoniam in illis nomen et cognomen tuum omisisti. Cum domino Lodovico
Hispania de his que inter nos dubitatio orta est verbum faciam adeo
ut me dubium indubiumque ac certissimum (ut spero) efficiat. Vale
Barcinone mai

idibus
annoque jubileo.

Tibi
deditissimus

Carbonellus.

Ad
devotionis eximie virum religiosum fratrem G. Fusterium apud (se lee
aqud) Ebronium Caenobium.

Devotionis
eximiae fratri G. F. Petrus Michael Carbonellus P. S. Nequeo satis
atque satis mirari vir egregie de ingratitudine tua quam in me
committere non erubuisti diebus proxime dimisis hanc Barcinonam urbem
venisti et gressus repente faciendo ante tabernam meam scriniariam
ubi presto eram more insolito nec me saluere nec quicquam de te
propalare voluisti quod mihi iniucunditati fuit ac dividiae cum
propter tanti viri religionem tum propter scriptoris mei iurati in te
susurrationem tum etiam ob amicitiae integritatem quae id repelli
jubet. Fac igitur ut hoc crimen citius purges si amicitiam servare
cupis. Praeterea de te plurimum admiror qui Christi Jesu sacratissimi
aut divi Hieronymi vel tui caenobii arma deposuisti et fabri lignarii
armis ita fungeris et gaudes. Rejice rejice si placet haec mundialia
arma et alia quae praedixi (ut probum ac devotum religiosum decet)
accipe et deinceps in epistolis exarandis asciam seu arma talia non
imprimas nec cupiam mittas sed potius ea delitescas. Vale et crimen
purga si me amas. Barcinone XI calendas julias anno jubileo raptim.
Cassagia vir ille egregius et ipse circa festum aliquod mensis
proximo venturi Deo duce te visitare proposuimus. Iterum Vale.