CXIII.
N° 1089, fol. 115. 20 jul. 1373.
Nos Petrus
etc. Sicut providencia regia in disposicione provida suorum
officialium potissime comendatur: sic ex illorum culpis seu
negligenciis vicio presidentis ascribitur et ejus expanditur
gloria ex laudanda virtute ipsorum. Cum igitur totum reipublice bonum vel ejus bastitalis
dispendium ab officialibus ad latera nostri constitutis
procedere dinoscatur nam ab hiis tanquam superioribus officiales
exteriores nostrarum terrarum regimini deputati exemplum exinde
sumere dinoscuntur: experiencia enim que est omnium rerum magistra
nos docuit et docet quod in culpa mora vel negligencia alguatzirii
judicum procuratoris fischalis curie nostre et aliorum
quibus in nostra curia super ministranda justicia regimen est
comissum negocia fiscalia et alia que in virtute justicie sunt
expedienda persepe dilatantur et subsequenter remanent indecisa ex
quibus effectus rumpitur justicie dampnum non modicum et vexaciones
ac superflue expense tam presoneriis qui squalore longi carceris
sunt detenti quam aliis cum quibus noster fischus in
agendo vel defendendo suas habet acciones quamplurime subsequntur.
Quare super hiis cupientes ut convenit providere: tenore presentis
ordinamus et sanccimus quod amodo qualibet die martis de mane
thesaurarius et alguatzirius nostri doctores vel
jurisperiti nostram sequentes curiam procurator
fiscalis et alie persone domestice nostre quas dictus noster
thesaurarius necessarias etiam in his duxerit evocandas
habeant congregari et interesse certo loco per dictum
thesaurarium eligendo in et de negociis fiscalibus in
curia nostra ocurrentibus tractaturi ordinaturi
et processuri prout ipsorum cujuslibet officio incumbet et
dicta negotia id exposcent. Si vero illi tales qui ad hoc vocati
fuerint ad locum designatum interesse non curaverint volumus talibus
per scriptorem porcionis domus nostre habita prius certificacione
inde a nostro thesaurario quitacionem ipsorum per unum
mensem pro qualibet vice qua in dicto loco per modum predictum
adesse omisserint realiter deduci. Et sic mandamus predictis
thesaurario alguatzirio et aliis officialibus nostris
predictis quod hujusmodi nostram ordinacionem et sanccionem
ratam et firmam habeant teneant et observent observarique
faciant et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant
quavis causa. In cujus rei testimonium hanc fieri jussimus nostro
sigillo munitam. – Data Barchinone XX die julii anno a
nativitate Domini MCCCLXXIII. – Rex Petrus. – Fuit
sumpta per dominum regentem et ideo expedita.