CXXX, bulas, leg 1, 17, 24 junio

CXXX
Bulas
Pontificias. Leg.1, n.17. 24 Junio.

Adrianus episcopus
servus servorum Dei. Dilecto filio nobili vero Raimundo
barchinonensi comiti
salutem et apostolicam benedictionem, Etsi
ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio universis Dei fidelibus
existamus in sua justitia debitores illis specialiter oportet nos sua
jura servare et eorum postulationes admittere qui potentia et
nobilitate preclari sacrosancte romane ecclesie fideles existunt et
in ejus sunt servitio et devotione ferventes. Eapropter dilecte in
Domino fili Raimunde ilustris comes illius
devotionis sinceritatem et integritatem fidei quam erga beatum Petrum
et nos ipsos habere dinosceris attendentes juxta tue preticionis
instantiam totam terram quam Adefonsus quondam aragonensium
rex
sine herede decedens Sepulchro Domini
Hospitali
et Templo pro anime sue salute reliquit et
fratres Sepulchri cum consensu patriarche
hospitalarii et templarii eandem terram tibi postea
concessisse noscuntur sicut ab eis nobilitati tue concessa est et
scriptis propriis roborata tam tibi quam heredibus tuis auctoritate
apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.
Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis
infringere vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare
presumpserit secundo terciove commonitus nisi reatum suum congrua
satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat
reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat
atque in extremo examine divine ultioni subjaceat. Cunctis vero eam
servantibus sit pax Domini nostri Jhesucristi quatinus et hic fructum
bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne
pacis inveniant. Data Sutrii VIII kalendas julii.