Bulas
Pontificias. Leg. 1, n.15. 24 setiem.
Anastasius
episcopus servus servorum Dei. Universis Dei fidelibus prudentibus
viris ad quos litere iste pervenerint salutem et apostolicam
benedictionem. Omnibus qui christiana professione censentur
indubitanter credendum est quod sancta Dei ecclesia omnium fidelium
spiritualis mater est et nonnisi per ipsam delictorum nostrorum
veniam consequi nec eterne felicitatis gaudia possumus promereri.
Expedit ergo fidelibus christianis ut quociens eadem mater nostra vim
patitur vel ab infidelibus populis opprimitur ipsam fideliter omnibus
viribus ajduvent et si necesse fuerit animas pro ea ponere non
formident. Ideoque per apostolica scripta universitatem vestram
rogamus monemus et exhortamur in Domino quatenus ad expugnationem
infidelium et inimicorum crucis Christi viriliter accingamini
et cum nobili viro Raimundo barchinonensi comite pro
defensione christiane fidei et tocius sancte ecclesie cum devotione
proficisci nullatenus dubitetis. Ut autem pro tanto labore dignum
premium vos habituros speretis illam peccatorum remissionem
que a predecessore nostro felicis memorie papa Urbano
ad liberationem orientalis ecclesie tunc transeuntibus statuta est
vobis auctoritate apostolica confirmamus; uxores etiam et
filios vestros bona quoque et possessiones sub sancte ecclesie
nostra etiam et archiepiscoporum episcoporum et aliorum prelatorum
ecclesie Dei protectione manere decernimus. Peccatorum autem
remissionem et absolutionem omnipotentis Dei et beati Petri
apostolorum principis auctoritate nobis a Deo tradita
talem concedimus ut qui tam sanctum iter devote inceperit et
perfecerit sive ibidem mortuus fuerit de omnibus peccatis suis quibus
corde contrito et humiliato confessionem susceperit absolutionem
obtineat et sempiterne retributionis fructum ab omnium bonorum
Remuneratore percipiat. Data Laterani VIII kalendas octobris.