LXIX, reg 198, fol 207, 12 octubre 1300

LXIX. 

Reg.n.198, fol. 207. 12 oct. 1300.

Nos Jacobus etc.
confidentes de fide et legalitate vestri dilecti nostri Eximeni
Petri de Logran
comittimus sive commendamus vobis suprajunctariam
Rippacurcie Subrarbi et Vallium ac Littherie
usque ad clamorem de Almicellis: ita quod vos sitis
suprajunctarius locorum predictorum et exerceatis officium
suprajunctarii in eisdem bene et legaliter dum de nostra
processerit voluntate. Mandantes per presentes universis et singulis
hominibus habitantibus in locis infra ipsam suprajunctariam
constitutis quod vos pro suprajunctario habeant et teneant et
vobis pareant et obediant in hiis de quibus suprajunctario
parere et obedire consueverunt et debent dum nobis placuerit ut est
dictum. Nos enim volumus et concedimus vobis quod cum dictum officium
exercueritis pro nobis habeatis et percipiatis pro salario seu
labore vestro id quod per alios est recipi assuetum. Datum Calatayubi
IIII idus octobris anno predicto (1300). – G. de Solanis mandato
regio. – Super predictis fuit scriptum Galcerando de Angularia
quod desistat ab exercendo officio in locis predictis per dominum
regem sibi comisso. Datum ut supra. – Simili modo fuit
scriptum universis et singulis in locis suprajunctariis
predictis constitutis quod habeant dictum Eximinum Petri pro
suprajunctario in dictis ut supra.