LXVIII, perg 238, 28 julio 1151

LXVIII
Perg.
N°238. 28 jul. 1151.

Sit notum cunctis: Quoniam ego Petrus
de Maçaneto
filius Bernardi Raimundi de Maçaneto et
Stephanie uxoris ejus consilio et voluntate fratris
mei Bernardi dono tibi Raimundo comes barchinonensis
princeps aragonensis et marchio
omnique tue projeniei sive
posteritati ipsum meum castrum de Galifa cum ipsa
Rocha
in qua fundatum est cum omnibus edificiis et fortitudine
que modo ibi sunt vel in antea erunt et cum omnibus exitibus et
regressibus suis. Predictam vero donationem sicut melius ad
utilitatem et proficium tuum intelligi potest facio tibi et omni tue
projeniei sicut supradictum est sine engan ad proprium et francum
alodium tuum. Propter supradictam vero donationem quam michi
facis ego Raimundus comes jamdictus dono tibi Petre
de Mazaneto
et omni tue projeniei duos mansos in
termino Villemajoris quos inhabitant Arnallus Seniofredi
et Petrus Oggerii cum omnibus illorum mansatis et
pertinentiis solide et libere ad tuum alodium proprium et
insuper addo tibi centum morabatinos. Et comendo tibi
supradictum castrum de Galifa ut habeas illud tu et omnis tua
projenies per me et per meam projeniem sive posteritatem ad fevum
et donetis nobis inde potestatem fideliter per quantas vices
eam per nos aut per nuntium vel nuntios nostros requisierimus irati
aut pachati et convenio tibi Petre ego comes jamdictus
ut sim tibi adjutor et defensor de predicto castro
et de omni honore sibi pertinente et de omnibus tuis directis de omni
honore quem deincebs meo consilio adquisieris contra omnes homines et
feminas sine tuo engan. Et convenio tibi ut inter me et te in prefato
castro non ponam alium seniorem et non exigam a te
propter supradictum aliquod servitium propter fidelitatem et
potestatem jamdicti castri. Et si tu Petre
obieris sine infante legitimo hoc totum aleudam
Bernardo de Galifa fratri tuo et in termino jamdicti
castri non faciam ullam toltam vel fortiam in
alodio vestro et hoc totum sine tuo engan. Si quis autem
contra hoc venerit ad irrumpendum non hoc valeat vendicare quod
requisierit sed predicta omnia in duplo componat et postmodum hoc
firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc V kalendas augusti anno
ab incarnatione Domini millesimo CLl regnique Ledovici
junioris anno XV. – Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri de
Mazaneto qui hanc donationem fecit firmavit firmarique rogavit.
Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num
Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num
Poncii Scribe qui hoc scripsit die annoque prefato. – Juro ego Petrus
de Maçaned
filius Stephanie femine tibi
Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi et
marchioni
quod ab hac ora in antea fidelis ero tibi de vita tua
et de corpore tuo et omnibus membris que in corpore tuo se tenent et
de omni honore quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris
et nominatim de ipso castro de Galifa et de ipsa Rocha
in qua fundatum est et de omni fortitudine que ibi est
vel in antea erit quod donum inde tibi potestatem fideliter et sine
engan per quantas vices eam a me requisieris per te vel per nuncium
aut nuncios tuos iratus aut pachatus et non vetabo me inde videri vel
comoneri et nuncius vel nuncii tui per quos michi hoc demandaveris
non habebunt regardum de me vel de meis in eundo vel redeundo. Et
sicut superius scriptum est sic tenebo et attendam tibi Raimundo
comiti
suprascripto et omnibus successoribus tuis in perpetuum
per Deum et hec sancta. Facto sacramento V kalendas augusti anno XV
Ledoici junioris. Sig+num Petri de Mazaneto. Sig+num
Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Poncii
scribe qui hoc scripsit die annoque prephato.