LXXIV.
N° 222, fol. 14. 20 mayo 1322.
In Dei nomine noverint
universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum
Valentie Sardinie et Corsice ac comes
Barchinone considerantes nos cum alio privilegio nostro inde
confecto in civitate Ilerde in sede videlicet civitatis
ejusdem tertio decimo kalendas junnii anno subscripto
bulla nostra plumbea comunito volendo vos inclitum et
carisimum filium nostrum infantem Petrum paterno et
regio favore prosequi et ad comitalem dignitatem honorabiliter
atollere insignire ac etiam sublimare dedisse vobis et concessisse
pro hereditate in feudum honoratum sub certis condicionibus pura
donatione inter vivos vestrisque legitimis successoribus imperpetuum
totum comitatum nostrum Rippacurcie sub certis terminis
limitatum cum pertinenciis et juribus universis ejusdem ut in
dicto privilegio nostro plenius et seriosius continetur: attendentes
etiam quod redditus et alia jura dicti comitatus
Rippacurcie sunt adeo tenues atque pauci quod vos dictus
infans Petrus et vestri prout vestri status exposcit conditio
non possetis decenter et honorifice inde vivere nec quibus necessario
convenit providere: idcirco premissis de causis affectantes vos
memoratum infantem Petrum prosequi gratia ampliori
superaddentes dicte donationi nostre per nos et nostros presentes et
futuros gratis et ex certa sciencia ac spontanea voluntate damus et
concedimus pro hereditate titulo pure perfecte et irrevocabilis
donacionis inter vivos in feudum honoratum sub forma modo retentione
et conditione subscriptis vobis dicto infanti Petro presenti
et recipienti jam a nobis emancipato vestrisque legitimis
successoribus imperpetuum castrum nostrum de Gallinera
cum valle de Ebo ac castrum villam et vallem
nostram de Pego et castrum nostrum de Pop
et valles nostras de Alaguar et et de Exalone
sita et sitas in regno nostro Valencie citra
Saxonam et castrum nostrum de Crivellent
situm in parte ejusdem regni Valentie ultra Saxonam
cum militibus et aliis hominibus et feminis tam
christianis quam sarracenis in predictis castris
villa et vallibus habitantibus et habitaturis et cum
terris cultis et incultis alcareis aquis
aqueductibus furnis molendinis redditibus
exitibus proventibus et juribus universis
terminis et pertinentiis eorundem et singulorum et cum justiciis
ac mero et mixto imperio et omni jurisdiccione et cum hostibus
exercitibus et cavalcatis et redempcionibus eorum et
monetatico ac cum pace et guerra adempriviis tallis
collectis subsidiis questius caloniis districtibus placitis
firmamentis bannis faticis et cum dominiis carnalagiis mensuraticis
pensis obvencionibus invencionibus sive trobis et cum omnibus aliis
et singulis que nos ibi habemus vel habere debemus aut possumus prout
melius et plenius hec et singula ad nos spectant et spectare debent
quibuscumque causis juribus vel modis. Hanc itaque donationem et
concessionem facimus vobis dicto infanti Petro et vestris sub
hiis forma modo retentione et conditione quod predicta castra
de Gallinera cum dicto valle de Ebo et de Pop
et de Crivellen cum suis terminis et pertinentiis universis
vos et vestri teneatis in feudum honoratum absque aliquo servicio
secundum usaticos Barchinone et consuetudines
Cathalonie imperpetuum pro nobis et herede nostro
universali qui rex fuerit Aragonum et Valentie
et successoribus ejus. Et teneamini vos et vestri pro ipsis prestare
et facere homagium nobis et nostris: et etiam teneamini vos et
vestri irati et paccati nobis et nostris dare potestatem et
potestates de dictis castris et quolibet eorum ac fortaliciis
et terminis ipsorum secundum predictos usaticos
Barchinone et consuetudines Cathalonie
quandocumque et quociescumque eam vel eas duxerimus requirendas et
alia facere que alii tenentes pro nobis in Cathalonia feuda
honorata facere tenentur et debent. Prenominatum vero castrum
de Pego et villam ac vallem ejusdem et valles
de Alaguar et de Exalone cum terminis juribus et
pertinenciis suis habeatis et teneatis vos et vestri pro alodio
libero atque francho. Verumtamen tam pro castris
et villa quam vallibus supradictis teneamini vos et
vestri venire ad curias genrales
regni Valencie et interesse in eis quando et quociens per nos
vel successores nostros mandatum vel requisicionem receperitis super
eo. Retinemus etiam nobis et nostris et sub hiis condicione modo et
forma donationem vobis facimus supradictam quod si vos vel
filius seu filii aut nepotes vestri seu
alii quicumque descendentes a vobis legitimi masculini
sexus videlicet decederetis sive decederent quod absit
quandocumque absque filio vel filiis masculini sexus
legitimis relictis filia vel filiabus nepte vel
neptibus seu aliis descendentibus feminei sexus
dumtaxat: quod incontinenti ipso facto castrum villa et
valles de Pego predicta ac valles de Alaguar
et de Exalone que vobis et vestris superius pro alodio
libero atque franco damus atque concedimus sint et
reducantur ad feudum: ita quod ipsa vel ipse filie sive neptes
seu alie descendentes que vobis vel vestris in predictis omnibus vel
singulis que vobis damus succedent et deinde successores earum
quicumque sive masculini sive feminei sexus teneant et
tenere debeant perpetuo pro nobis et herede nostro universali qui rex
fuerit Aragonum et Valentie et successoribus ejus in feudum
honoratum absque aliquo servicio secundum usaticos
Barchinone et consuetudines Cathalonie predictum
castrum et villam ac vailem de Pego necnon et valles de
Alaguar et de Exalone una cum predictis castris et locis
de Gallinera cum valle de Ebo de Pop et
de Crivellen que vobis ut premittitur damus in feudum. Et
teneantur pro ipsis prestare et facere homagium nobis et
nostris et etiam teneantur irati et paccati dare nobis et nostris
potestatem et potestates de dictis castro villa et
vallibus et quolibet eorundem ac fortaliciis et
terminis ipsorum secundum predictos usaticos Barchinone
et consuetudines Cathalonie quandocumque et
quocienscumque eam vel eas duxerimus requirendas ut supra de
predictis feudis aliis continetur. Et in hoc casu nos et heres noster
universalis ac nostri simus eo ipso absoluti et liberati omnino a
promissione et obligatione quibus juxta formam donationis per nos
vobis facte de comitatu Rippacurcie supradicto
tenebamur ut filiam vel filios neptem vel neptes
quas vos vel descendentes a vobis legitime haberetis nos et nostri
decenter juxta condiciones earum deberemus matrimonio
collocare cum ex premissis que vobis damus ipsis filie
vel filiabus nepte vel neptibus seu aliis
descendentibus a vobis et vestris femenini sexus vos et
vestri super hiis providere possitis sicque dictus comitatus
in eo casu sublala prorsus dicta condicione ad nos et nostros libere
revertatur salvis vobis et vestris aliis in privilegio dicte
donationis prefati comitatus contentis. Retinemus insuper
nobis et nostris quod si vos vel successores vestri quicumque sive
masculini aut feminei sexus decederetis sive
decederent quod absit quandocumque absque prole legitima quod omnia
et singula que vobis et vestris cum presenti carta donamus atque
concedimus ut est dictum ad nos seu heredem nostrum
universalem qui pro tempore fuerit rex Aragonum atque
Valentie libere absque contradiccione onere et impedimento
quolibet integraliter devolvantur ac etiam revertantur nosque et
nostri in eo casu predicta castra villam valles ac omnia predicta et
singula recuperemus et recuperare possimus propria auctoritate nostra
absque aliquo impedimento contradiccione onere et obligacione vestri
sive vestrorum: salvo tamen quod vos et vestri sic sine liberis
decedentes positis ordinare pro anima vestra et vestris voluntatibus
faciendis usque ad quantitatem quingentarum marcharum
argenti quas nos vel heres noster universalis et sui
antequam predicta vel singula que vobis cum hac carta nostra donamus
recuperemus exsolvere teneamur et teneantur. Certum est enim quod
juxta formam donationis predicte quam vobis fecimus de comitatu
Rippacurcie supratacto vos in casu quo nos vel nostri
recuperemus vel recuperare debeamus comitatum predictum
potestis ordinare ultra dictam quantitatem quingentarum
marcharum de alia quantitate marcharum a nobis vel
nostris solvenda antequam comitatum ipsum recuperemus: et
nichilominus secundum formam eandem in ipso comitatu
Rippacurcie dos vel dotes uxoris vel uxorum
cum qua vel quibus contraxeritis salve erunt ut in dicto privilegio
dicte donacionis comitatus predicti hec et alia seriosius
continentur. Igitur salvis et retentis nobis et nostris que superius
continentur damus et cedimus vobis en vestris omnia jura nostra ac
voces et acciones nobis pertinentes et pertinere debentes in
prescriptis castris et vallibus et singulis eorundem et
contra quascumque personas et res ratione eorum quibus possitis uti
agere et experiri in judicio et extra quemadmodum nos possemus ante
hujusmodi donacionem: constituentes vos et vestros in hiis omnibus et
singulis dominos et procuratores ut in rem vestram
propriam sub formis et modis superius expressatis: inducentes vos de
presenti in corporalem possesionem omnium et singulorum predictorum
que vobis damus ad habendum tenendum et possidendum et perpetuo a
vobis et vestris legitimis predictis succeroribus expletandum
sicut melius et plenius ac sanius dici et intelligi potest ad vestrum
et vestrorum salvamentum et bonum intellectum. Mandantes per presens
privilegium nostrum vicem etiam epistole gerens militibus et
universis aliis et singulis hominibus tam christianis quam
sarracenis in dictis castris et vallibus
habitantibus et habitaturis quod vos memoratum infantem Petrum
et vestros habeant pro dominis suis vobisque et vestris prestent
homagium et fidelitatem ac vobis et vestris pareant et
attendant ut domino dictorum castrorum et vallium
salvis tamen nobis et nostris retentionibus predictis: nos enim
ipsorum et eorum quemlibet ab omni homagio et obligatione
quibus nobis tenentur absolvimus et propterea penitus liberamus.
Mandamus etiam universis officialibus et subditis nostris presentibus
et futuris quod hanc donacionem et concessionem nostram teneant
inviolabiliter et observent et non contraveniant nec aliquem
contravenire permittant. Ad hec nos infans Petrus predictus
confitentes sub virtute juramenti inferius per nos prestiti nos
excesisse etatem quatuordecim annorum et ultra
recipientes cum reverentia et filiali subjeccione a vobis
excellentissimo principe et domino domino Jacobo Dei
gratia rege Aragonum antedicto domino et patre nostro
carissimo a quo jam emancipatus sumus gratiam donacionem et
concessionem predictam sub modis formis conditionibus et
retentionibus suprascriptis ac eisdem omnibus et singulis prout
superius largius et clarius continentur consencientes
expresse: convenimus et promittimus per nos et nostros vobis dicto
domino regi presenti et recipienti et vestris modos
formas conditiones et retentiones prescriptas tam in prestando
homagio tam in dandis potestate et potestatibus predictorum et
singulorum quam aliis omnibus et
singulis suprascriptis et per
vos supra retentis attendere firmiter et complere ac perpetuo per nos
et nostros inviolabiliter observare: et hec omnia et singula juramus
per Deum et ejus sancta quatuor exungelia manibus nostris
corporaliter tacta attendere et complere et in aliquo nunquam
contravenire. Et etiam pro predictis et singulis facimus vobis de
presenti homagium ore et manibus comendatum
juxta usaticos Barchinone et consuetudines
Cathalonie. Ad hujus autem rei memoriam et perpetuum
firmitatem facta sunt inde duo consimilia instrumenta
alterum habendum et tenendum per dictum dominum regem
et alterum per dictum dominum infantem Petrum sigillata
bulla plumbea dicti domini regis et sigillo
dicti domini infantis Petri. Quod est actum in civitate
Ilerde in castro domini regis undecimo
chalendas junii anno Dominii MCCC vicesimo
secundo. – Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum
Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone qui hec
concedimus et firmamus. – Sig+num infantis Petri predicti qui
hec concedimus firmamus atque laudamus. – Testes hujus rei sunt qui
presentes fuerunt nobilis Bernardus de Serriano Gondiçalbus Garsie
Artaldus Dazlor Luppus Sancii de Luna Petrus de Boyl Jacobus de
Corniliano Philipus de Boyl Raymundus Castellani Petrus Marcii
thesaurarius domini regis Petrus de Castlarino judex curie et
Franciscus de Bastida et Dominicus de Biscarrra scriptores domini
regis predicti. – Fuit duplicata et fuerunt clausa per
Bernardum de Aversone notarium domini regis.