Perg. N°264. 11 dic. 1153.
Hoc est translatum a quodam
transumpto de verbo ad verbum bene et fideliter sumptum V kalendas
februarii anno Dominice incarnacionis MCCXC
quarto cujus tenor talis est.
Hoc est translatum bene et
fideliter factum III idus marcii anno Dominice incarnationis MCCXII
a quadam carta que sic habetur. In Dei nomine ego Raimundus
comes Barchinone et princeps Aragone et Dertose
marchio dono tibi Guillelmo de Copons fideli meo et
successoribus tuis in perpetuum per propriam hereditatem francam et
liberam illam villam que appellatur Godayl cum omnibus
terminis suis et pertinenciis sicut melius potest dici vel intelligi
ad tuum tuorumque profectum hereditatem queque totam sicut superius
est scriptum et nominatum dono et firmiter laudo tibi suprascripto
Guillelmo de Copons et omni tua projeniei pro hereditate propria et
francha ad omnem velle tuum perficiendum et omnium successorum meorum
salva mea fidelitate et omnium successorum meorum per secula cuncta.
Est autem supradicta villa que appelatur Godayl in termino
Dertose in territorio quod dicitur Canals et dono eam
tibi integriter et potenter cum omnibus almuniis suis et cum
omnibus suis arralials et cum boscho et cum suis
fontibus et cum pratis et pascuis cum pronis
et planis. Et dono tibi termino in circuitu ipsius ville duos
miliarios ex omni parte. Omina vero sicut sunt superius
scripta et nominata tibi dono Guillelmo jamdicto omnique tue
projeniei pro hereditate propria et francha simul cum ipso molendino
quod feceris in predicta aqua de Vayl de cona salva mea
meorumque successorum fidelitate in perpetuum. Si quis autem
suprascriptam donacionem infringere vel dirrumpere temptaverit nichil
proficiat set in duplo componat et postmodum presens donatio firma
permaneat imperpetuum. Facta carta donacionis III idus decembris anno
ab incarnatione Domini nostri Ihesu Christi CLIII post
millessimum.
– Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi
Raimundi Dapiferi. Sig+num Petri Bertrandi. Sig+num Bernardi de
Bello-loco. Sig+num A. de Lercio. Sig+num Raimundi de Podio alto.
Sig+num Guillelmi de Castro vetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto.
Sig+num Arberti de Castro vetulo. Sig+num Poncii Scribe qui hoc
scripsit die et anno quo supra.
– Sig+num Bernardi de Mora
qui me pro teste subscribo. Sig+num Berengarii presbiteri.
– Ego
Bernardus Tolsana hoc scripsi et hoc feci die et anno quo
supra. – Sig+num mei Petri de Villarotundi junioris notarii
Dertuse publici qui hoc transcripsi et comprobavi cum diccione
aptata in V linea ubi dicitur suprascripto. Et cum supraposita in
VIII linea ubi dicitur in circuitu die et anno prefixis.
Nota:
Villarotundi : Vilarodona, Vila-Rodona.