Perg. N° 277. 1 nov. 1154.
Omnibus sit notum quoniam
ego Guillelmus Furtun convenio tibi Raimundo comiti
barchinonensi aragonensium principi quod quando te videbis cum
archiepiscopo tarrachonensi et cum Roberto terragonensi
aut filio suo et michi mandaveris tu vel ipsi aut unus ex
illis supradictis ego veniam ante vos et sicut vos insimul
concordaveritis aut aveneritis vos de ipso senioratico de
Villafurtun ita ego complebo tibi et atendam sine ulla fraude
et sine mendacio. Farta convencione apud Barchinonam die festo
omnium Sanctorum anno XVIII regni Ledovici junioris. Sig+num
Guillelmi Furtuni qui hanc convenienciam fecit et propria manu
firmavit. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Petri Arnalli vicarii
Barchinone. Sig+num Guillelmi dez Eschala.
Sig+num Bernardi Poncii.
– Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit
per mandatum Furtunii die et anno prescripto.
Nota:
festo
omnium Sanctorum : fiesta de todos los santos, 1 de noviembre
1154.
Furtuni, Furtunii, Villafurtun:
Fortuny, Fortún, Vilafortuny, Vilafortún, Villafortún, etc…