Tomo 6, apéndice 46. Narbonensis concilii decretum pro restauranda ecclesia Tarraconensi.

XLVI. 

Narbonensis concilii decretum pro restauranda ecclesia Tarraconensi. (V. pág. 226.) 

Ex arch. eccl. Aggerens. n. 960. 

Anno ab incarnatione Domini C.XXVIIII. post millesimum (1), hebdomadâ de Passione Domini, sancta sinodus archiepiscoporum, episcoporum, et abbatum, aliorumque religiosorum apud Narbonam in ecclesia Sanctorum martirum Iusti et Pastoris congregata, in qua venerabilis Arnallus ipsius primae sedis Narbonensis archiepiscopus, et sanctae Romanae ecclesiae legatus praesidens, Ollegarius Terraconensis metropolitanus, cum utriusque metropoleos suffraganeis episcopis, et abbatibus: considerantes qualiter christianitatem, quae tot oppressiones, et mortes a sarracenis assidue patitur, sucurrerent, consilium cum Deo inierunt, ut Tarraconensem sedem, quae existit citerioris Hispaniae caput, restaurare satagerent. Constituerunt itaque ad honorem Dei, et fidelium animarum salutem, et restaurationem ipsius ecclesiae, symbolum, quod confratriam (cofradía) vocamus; videlicet, ut unusquisque confrater (cofrade) donet de bonis suis secundum quod in corde suo elegerit; et quotannis reddat votum suum Deo quasi censum capitis sui pro anima sua ipsi ecclesiae et legatis eius. Hoc quipe faciant archiepiscopi, et episcopi pro se; et praelati canonicorum atque monachorum pro se, et pro sibi subiectis. 

1: Aliud exemplar ibid n. 2342 peractum hoc concilium atque decretum ait anno 1128. 

Alii vero tam clerici quam laici donent in hanc confratriam, si non amplius, saltem XII. denarios; aut si impotentes fuerint, quot eis placuerit. Constituerunt etiam, ut pro hac devotione et censu, quem super se pro Deo imponunt, omnes archiepiscopi, et episcopi, abbates, ceterique praelati, atque subiecti sacerdotes, audito cuiuslibet confratris obitu, cantent pro eo missam. Pro illis vero, quorum transitus ad aures eorum non pervenerit, et pro ceteris, secundâ feriâ primae hebdomadae quadragesimalis offerant sacrificium Deo omnes sacerdotes confratres. Illos etiam, qui iam in Christo dormierunt, in hac confratria suscepti (suscipimus), pro quibus suorum amicorum devotio similem censum in vita sua exsolvere deliberaverint. Apostolicâ quoque auctoritate freti omnes ibi cohabitantes, vel convenientes, et res eorum in protectione Beati Petri, et sua receperunt, et in pace, et in treva Dei in omni loco statuerunt; ita ut quicumque in eundo, vel permanendo, seu redeundo eis aliquid foris fecerit, iram Dei incurrat, et excommunicatus ab omnium fidelium societate alienus existat, donec eis satisfaciat. = Ego Arnallus Narbonensis archiepiscopus, et sanctae Romanae ecclesiae legatus sig+no confirmo. = Ego Ollegarius Sancte Terraconensis sedis metropolitanus sig+no confirmo. = Amelius episcopus Tolosanus sig+no. = Allebertus Agatensis episcopus sig+no. = Riamundus Mâgalonensis episcopus sig+no. = Arnaldus Carcassensis episcopus sig+no. = Bermundus Biterrensis episcopus sig+no. = Petrus Lutovensis episcopus sig+no. = Petrus Elenensis episcopus sig+no. = Berengarius sanctae Gerundensis sedis episcopus sig+no. = Raimundus Ausonensis episcopus sig+no. = Petrus Urgellensis episcopus sig+no. = Petrus Cesaraugustanus episcopus sig+no. = Raimundus Sancti Saturnini Tolosae abbatis sig+no. = Gerallus Lesatensis abbas sig+no. = Arnallus abbas Aggeris sig+no. = Petrus Tomerensis abbas sig+no. = Berengarius Carsensis abbas sig+no. = Aicardus Sancti Stephani Tolosae praepositus sig+no.