XCII, reg 1538, fol 3, 21 enero 1351

XCII.

Reg.n.
1538, fol. 3. 21 ene. 1351.

In nomine sancte et individue
Trinitatis amen. Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie
Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et
Ceritanie
. Ad notitiam presentium et memoriam futurorum. Quidquid
ad utilitatem et ornatum tradite nobis a Deo reipublice
pertinet civitatesque et loca sub uno unire regimine ipsasque
dignitatum titulis insignire ac eis de competentibus rectoribus
providere culmini tantum pricipali competere nemini venit in dubium
cum super istis promulgande quoque legis auctoritatem fortune sibi
vendicet eminentia. Hinc est quod nos rex predictus
attendentes nostreque mentis aciem dirigentes ad legalitatem fidemque
insignem quas ad nos et predecessores nostros habuerunt et habent
civitates Gerunde Minorisse et Vici (Vic,
Vich
) necnon ville Bisulduni (Besalú)
Berge (Berga) Campirotundi (Camprodón)
Sancti Petri de Auro (Sant Pere d’Or – Santpedor ?)
necnon et vicecomitatus de Basso Castri FoIIiti
(
Castellfollit) et ville Turricelle de
Montegrino
(Torroella de Montgrí) de Pals et de
Figueriis et omnia et singula castra villa et
loca in vicariis et bajuliis ac procurationibus
Gerunde Bisulduni Bagiarum (Bages ?) Berge et
Berguitani (Berguedà) Ausonie Vici Rivipulli (Ripoll)
et Rivipullensis (Ripollès) Campirotundi et de Regali vicecomitatus
de
Basso Turricelle de Montegrino et de Figueriis predictorum:
considerantes insuper ac prehabito maturo et digesto consilio
recensentes pro nunc et temporibus per nos infra taxandis nostre
reipublice expedire dictas civitates villas et loca bajulias
et vicarias ac procuraciones et cetera supra dicta sub uno
codemque gubernari rectore et duce: dictas
civitates villas et loca bajulias et vicarias sub uno ducatu
gubernandas nostra auctoritate regia erigimus et unimus
ipsasque ducatus preminenciis extollimus ac etiam insignimus:
decernentes ipsas exinde predictis temporibus nuncupari ducatum
qui Gerunde nomine appelletur cui ducatui unus
dux preficiatur qui dux Gerunde intituletur et
nuncupetur omnesque preeminencias de jure vel consuetudine
ducatui competentes nostra regia auctoritate eidem
tribuimus etiam et donamus. Sane cum inter cetera dona que nobis a
superna sunt collata clemencia illud reputemus precipuum quod
hodiernis diebus nobis largitus est Deus omnium
retributor videlicet vos inclitum infantem Johannem
nostrum primogenitum precarissimum per quem nobis immo
universis Christi fidelibus gaudium nostreque universali dicioni
status tributus est pacificus et tranquillus quem ex illustri et
precarissima Alionora regina Aragonum consorte nostra
suscepimus in Domino exultantes: dumque consideramus ac solerti etiam
meditatione pensamus statum magnificum quem secundum vestram
illustrem et preclaram originem quam ex utroque parente trahitis per
quem vos manutenere opportet nostris humeris incumbentem:
consideramus insuper quod in vestri augmento augemur et in vobis
propter spem future successionis in regno conservamur vosque
unam personam et unum corpus nobiscum reputamus sicque vos
dignitatibus illustrando terras et dominaciones vobis donando nichil
alienamus quinimo in nostri patrimonii corpus convertimus: dum
videmus quod secundum leges romanas vos qui ut
primogenitus noster quodammodo dominus extimamini etiam nobis vivo
nec post mortem nostram hereditatem percipere sed magis liberam
administracionem consequi censemini et nancisci: idcirco hiis et
aliis que nostrum animum ac regie celsitudinis magnanimitates ad hec
consilio prudenti ac maturo moverint vos infantem predictum in
ducem dicti ducatus promovendum ducimus
ac de eo vobis tenore presencium providemus. Volentes et decernentes
quod vos salvis tamen modis formis et retentionibus infrascriptis
dictum ducatum et ejus dominium pleno jure habeatis et ejusdem
dux nuncupemini quamdiu nobis vivente vobis fuerit vita
comes et post mortem etiam nostram donec quindecim annos
etatis vestre compleveritis ut inferius declaratur. Dictum tamen
ducatum cum omnibus supradictis vobis dicto infanti concedimus
et donamus in feudum honoratum absque cujusque prestatione servicii
per vos tenendum salvis infrascriptis quamdiu vobis fuerit vita
comes et post mortem etiam nostram donec etatem XV annorum
compleveritis ut prefertur cum dictis civitatibus castris
villis comitatibus vicecomitatibus rochis
fortaliciis eorundem domibus turribus et aliis quibuscumque
juribus nobis pertinentibus in terminis dicti ducatus portubus
maris rippaticis comitibus vicecomitibus commitoribus vervesoribus et
baronibus seu richis hominibus militibus dominabus civibus
burgensibus hominibus et feminis cujuscumque status seu preeminencie
sint christianis judeis et sarracenis in
predictis civitatibus villis vicecomitatu castris et locis
habitantibus et habitaturis et cum omni cognicione pacis et treuge
mero et mixto imperio et omnimoda jurisdiccione civili vel criminali
alta vel baxia cum salinis piscationibus venationibus
mercatis trobis fluminibus vectigalibus et aliis exitibus et
proventibus quibuscumque molendinis furnis questiis subsidiis
ademprivis serviciis realibus vel personalibus et eorum redempcione
monetatico cenis albergiis feudis feudatariis potestatibus et emparis
et cum omnibus aliis juribus in dicto ducatu prout melius ad nos
pertinent integro statu ac etiam pleno jure. Investientes vos de
ducatu eodem et omnibus aliis supradictis in vosque transferentes
dominium predictorum omnium irrevocabiliter pleno jure: inducentes
vos in corporalem possessionem seu quasi eorundem prout melius dici
et fieri potest ad vestram utilitatem: promittentes nichilominus
vobis quod realiter omnium predictorum possessionem seu quasi vobis
trademus seu illi quem ad hoc cum potestate hoc faciendi
deputaverimus loco nostri: dantes nichilominus et concedentes vobis
et predicto per nos deputato seu deputando liberam facultatem
auctoritate vestra propria seu predicti per nos deputati seu
deputandi adipiscendi possessionem seu quasi omnium predictorum
ipsamque apprehensam licite retinendi. Nos vero interim constituimus
nos vestro nomine possidere et tenere eadem. Et nichilominus ex causa
donationis hujusmodi cedimus in vosque transferimus omnes acciones
reales personales et mixtas et alias quascumque nobis
competentes in omnibus supradictis contra quascumque personas vel res
ratione eorum quibus possitis experiri in judicio vel extra
quemadmodum nos possemus ante donacionem presentem. Ut autem presens
donum stet perenniter inconvulsum ac firmum vos pro predictis ad
hominem recipimus manibus comendatum dantes vobis potestatem dicti
ducatus et pertinenciarum ejusdem: comendantes vobis
castellanias et honores quos et quas comites et
vicecomites seu alii quicumque cujuscumque status seu
preeminencie existant pro nobis tenent infra dictum ducatum.
Faciemus insuper vos acquirere per manum illius senioris pro
quo tenemus honores siquos infra dictum ducatum pro alio
tenemus et in quantum etiam possumus facimus de presenti. Mandantes
nichilominus tenore presencium universis et singulis comitibus
vicecomitibus comittoribus baronibus
vervessoribus militibus civibus burgensibus
et aliis quibuscumque et cujuscumque status vel conditionis existant
quod vos exinde pro domino habeant vobisque in omnibus et singulis
infra dictum ducatum existentibus sicut nobis ante presentem
donacionem faciebant et tenebantur pareant et intendant vobisque pro
predictis prestent homagium et fidelitatis etiam
juramentum. Nos enim presencium tenore absolvimus omnes et
singulos comites vicecomites et omnes alios supradictos ab omni
homagio dominio et fidelitate quibus nobis
astricti sunt pro predictis. Retinemus tamen nobis quod vos dictus
infans et dux dare teneamini et detis nobis
potestatem iratus et paccatus infra decem dies postquam fueritis
requisitus scilicet pro civitate bajulia et vicaria
tota Gerunde de
civitate Gerunde pro villa bajulia et vicaria Bisulduni
de dicta villa Bisulduni pro civitate bajulia et vicaria Minorisse
de civitate Minorisse pro villa bajulia ac vicaria Berge
et Berguitani de villa et castro Berge pro civitate
bajulia et vicaria Vici de civitate Vici pro villa bajulia et
vicaria Campirotundi et de Regali
de villa Campirotundi pro vicecomitatu de Basso et
procuracione ejus ac Castro Follito de dicto Castro Follito
pro villa et procuracione Turricelle de Montegrino de dicta
villa et castro Turricelle de Montegrino pro villa et bajulia de
Figueriis de villa de Figueriis: hoc adjecto quod nos dictas
potestates petere vel recipere minime possimus nec vos easdem nobis
dare teneamini donec perfeceritis etatem viginti annorum: nos enim
vobis hoc de presenti concedimus graciose. Retinemus insuper quod in
generali curia que nunc Perpiniani celebratur et alias
quociens in futurum in Cathalonia vel alibi curiam vel
parlamentum generale contigerit celebrari universitates
civitatum villarum et locorum infra dictum ducatum sitorum de
mandato nostro vocate vel in futurum vocande teneantur ad dictam
curiam et parlamentum procuratores suos
speciales seu nuncios destinare sicut tenebantur ante
presentem donacionem. Vos etiam cum etatem annorum quindecim
excesseritis et non ante ad dictam curiam vel parlamentum
generale
teneamini modo simili convenire. Retinemus insuper nobis
totius dicti ducatus regimen et administrationem ac fructuum
reddituum et omnium proventuum et aliorum quorumcumque emolumentorum
percepcionem quos nostros faciamus donec etatis vestre compleveritis
annos quindecim antedictos: illustri tamen regina matre
vestra
infra dictum tempus superstite in humanis vel etiam non
susperstite nobis tamen non convolantibus ad vota secunda. Si vero
vobis existente infra dictam etatem annorum quindecim
dictam reginam matrem
vestram
debitum contingeret persolvere naturale nobis
superviventibus et ad secunda vota convolantibus tunc
ipso facto etiam ante quindecim annos etatis vestre
regimen et administracio et fructuum et aliorum emolumentorum
percepcio ad vos seu ad illum cui regimen vestre persone et
administrationem dicte ducatus comisserimus pertineat pleno jure ac
totaliter devolvatur sic quod tradicione aliqua non sit opus. In
omnem vero casum quo vos etatem dictorum quindecim annorum
excesseritis ad vos bonorum predictorum administratio et fructuum
percepcio pleno jure continue devolvatur. Retinemus etiam nobis quod
quamdiu administracionem ut premittitur tenebimus ducatus
predicti possimus petere exigere et habere a comitibus vicecomitibus
et aliis quibuscumque dicti ducatus armorum exercitum
hostem et cavalcatam et omnia alia servicia et
alia quecumque jura que poteramus exercere et habere in eis
ante presentem donacionem. Et etiam in omni casu et eventu retinemus
nobis hostes exercitus et cavalcatas in
hominibus dictorum civitatum villarum et locorum omnium predictorum.
Premissa itaque omnia et singula prout superius sunt expressa vobis
dicto infanti et duci et notario infrascripto pro vobis
legittime stipulanti paciscenti et recipienti tenere servare ac
servari facere et nunquam contrafacere vel venire per nos vel alium
de jure vel de facto promittimus et juramus ad sancta quatuor
evangelia nostris manibus corporaliter sponte tacta omnem defectum
siquis forsan existeret in presenti donacione vel ratione
patrie potestatis vel ratione vestre infantilis etatis
vel alias quovis modo nostra regia autoritate tollentes.
Sanccientes et ex certa sciencia statuentes presentem donacionem et
alia supra et infra contenta proinde valere ac si vos vestri juris
vel alias etatis intellectus capacis existeretis jure seu lege non
obstantibus quibuscumque nos enim de nostre regie potestatis
plenitudine super dictis defectibus et aliis quibuscumque qui forsan
in premissis existerent de jure vel alias vobiscum ex certa sciencia
dispensamus. Quam dispensacionem dicti juramenti vinculo confirmamus
et etiam roboramus in vim legis predicta omnia sanccientes. Volumus
tamen et presentis serie statuimus quod presens donacio duret in
vobis dicto infante et ducatus ereccio in ducatu
predicto quamdiu nobis viventibus vobis fuerit vita comes
et post mortem etiam nostram donec vos annos quindecim
compleveritis etatis vestre. Post mortem vero vestram nobis vobis
superstitibus vel predefunctis vel etiam in vita vestra nobis vobis
predefunctis postquam tamen vos dictam etatem annorum
XV excesseritis et ad regalem dignitatem ad quam
tunc assumendus proculdubio eritis assumptus fueritis confestim
ducatus predictus ipso facto totaliter finiatur vosque ex tunc
non nominemini nec possitis ducis nomine nuncupari: quinimo
dictus ducatus et omnia et singula supradicta in statum
reducantur pristinum in quo erant ante presentem donacionem et
ducatus ereccionem: nolentes imposterum per nos vel vos vel
alium successorem nostrum hoc ad consequenciam trahi posse cum pro
nunc et temporibus per nos suprataxatis supradicta ex causa duxerimus
statuenda. Predictam autem donacionem vobis dicto infanti
facimus tanquam primogenito et ut nobis successuro in
regnis et non aliter: nec per hoc quidquam a corona
nostra cui vos vere reputamus unitum etiam nobis vivo
intendimus separare. Mandantes per hoc presens publicum instrumentum
universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et
futuris quod premissa omnia et singula teneant firmiter et observent
et ab aliis inviolabiliter faciant observari et non contraveniant nec
aliquem contravenire permitant quavis causa seu etiam ratione. Hec
igitur omnia et singula supradicta ut dicta et expressa sunt supra
facimus paciscimur et promittimus vobis primogenito nostro et
duci sepedicto necnon et notario infrascripto tanquam publice
persone pro vobis et aliis etiam personis quarum interest et
intererit recipienti et paciscenti ac etiam legitime stipulanti. In
hujus rei autem perenne testimonium presens publicum instrumentum
fieri jussimus et nostre bulle auree munimine insigniri. Actum
et datum in castro Perpiniani die vicesima prima
januarii anno a nativitate Domini MCCCL primo. – Vidit Jaspertus. –
Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum etc. qui hec laudamus
firmamus et juramus. – Rex Petrus. – Testes hujus rei sunt nobiles
Petrus de Fonolleto vicecomes de Insula (de Illa,
Dilla, D´Illa
) et de Caneto Guillelmus Galcerandi de Rocabertino Petrus
de Montechateno procurator Cathalonie pro dicto domino rege
Berengarius de Appilia camerarius et Poncius de Sancta Pace et
Bernardus de Tous ac Matheus Mercerii de domo domine
regine milites Jacobus de Faro Berengarius de
Codinachs
magister racionalis et Jaspertus de Tragurano
consiliarii dicti domini regis. – Sig+num Mathei Adriani
dicti domini regis scriptoris secretarii et regia
auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem
qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit. – Dominus rex
mandavit Matheo Adriani in cujus posse uravi t
(juravit) et firmavit.

xciii-reg-1538-fol-6-21-enero-1351