Reg.1 fol. 18. Feb. 1157.
Notum sit omnibus hominibus tam
presentibus quam futuris ad quos hec scriptura pervenerit quod post
mortem prestantissimi imperatoris Adefonsi orta fuit
discordia et
controversia inter illustrem Sancium regem
jamdicti imperatoris filium ac venerabilem Raimundum
comitem barchinonensem et aragonensium principem super
Cesaraugustam et Chalataiub et omnibus ad regnum
cesaraugustanum pertinentibus que prephatus comes ab
ipso imperatore habebat. Tandem jamdictus barchinonensis
et princeps aragonensis intervenientibus plurimis sapientibus
ac discretissimis viris volens cum jamdicto rege Sancio nepote
suo ad finem et concordiam pervenire posuit hoc totum in manu et in
causimento regis jamdicti. Rex autem videns bonam
voluntatem avunculi sui comitis supradicti ex
liberalitate sua et spontanea voluntate concedit et donat Raimundo
primogenito filio jamdicti comitis Cesaraugustam
et Calataiub et omnia ad predictum regnum cesaraugustanum
pertinencia. Quod si predictus primogenitus filius
comitis obierit sine legitima prole habeat
predictum regnum cesaraugustanum et omnia ad ipsum regnum
pertinencia ille filius vel filia jamdicti comitis
qui regnum aragonensem habuerit et sic fiat per successiones
posteritatis imperpetuum. Ea tamen condicione ut ipse primogenitus
filius comitis aut ille filius vel filia jamdicti
comitis qui regnum cesaraugustanum habuerit faciat
hominium prenominato Sancio regi et omnibus
successoribus suis qui de genere suo regnum Castelle tenuerint
et sit homo ejus de isto honore excepto quod non donet nec donent ei
vel eis potestatem de predicto honore et faciat vel faciant ei inde
tale servicium quod quandocumque rex Sancius se coronaverit
et eum vocaverit veniat ad curiam suam et dum coronabitur
ante ipsum teneat ensem. Et convenit predictus Raimundus
filius jamdicti comitis barchinonensis ut valeat
prephato Sancio regi contra omnes homines exceptis hominibus
suis de quibus ei directum facere possit. Simili modo predictus rex
Sancius convenit supra scripto Raimundo filio
jamdicti comitis ut valeat ei contra omnes homines exceptis
hominibus suis de quibus ei directum facere possit. Et sic fiat per
successiones sine fraude et dolo in perpetuum. Facta ista carta in
menso februarii in era MCXCVI anno ab incarnacione Domini
MCLVII in loco qui dicitur Haxama. Hujus finis
atque concordie sunt testes visores et auditores comes
Amalricus.
Comes Poncius. Comes don Beila. Goter Ferrandus. Gomez
Gonzalvez. Albaro Pedriz. Gozalvo Gudriz. Sancius Diaz.
(espacio largo) Comes urgellensis Ermengaudus. Comes
Palearensis Arnallus. Comes Melgorii. R. Berengarii. Guillelmus
Raimundi. Guillelmus de Castro-vetulo. Raimundus de Podio-alto.
Berengarius de Torroja. Palacinus. Furtun Acenarez. Petrus de
Castelaciolo. Galindo Xemenez de Belxid. Sancius
Enecones. Blascho Maza. Petrus Lopez de Luna. Ego J. toletanus
archiepiscopus et Ispaniarum primas subscribo. C.
Saguntinus episcopus subscribo. Rodericus calagurrensis
episcopus subscribo. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +.
Sig+num Bernardi urgellensis episcopi. Sig+num comitis
Amalrici. Sig+num Goter Ferrandus. Petrus Dei gracia
cesaraugustanus episcopus . Martinus tirasonensis
episcopus audivi vidi subscripsi +. Sig+num Guillelmi Raimundi
Sig+num Gomez Gonzalvez, Sig+num comitis Vela. Sig+num comitis
Poncii. Sig+num Raimundi comes.
+ Rex Sancis.
Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit per mandatum comitis et
regis.