Perg.
N° 154. 28 may. 1143.
Hec sunt querimonie quas fecit
Guillelmus de Castro-vetulo (en
dos lineas) super
Poncio Petri de Baneres ante domnum Raimundum comitem
barchinonensem et curiam suam apud Sanctum Cucuphatum
existentem. Primum conquestus est predictus Guillelmus quod pater
ipsius Poncii fuit homo solidus patris Guillelmi et iste Poncius
similiter suus et modo fecerat soliditatem alteri contra suam
voluntatem. Ad hoc respondit Poncius se non fecisse nec patrem suum
scire fecisse. Super hoc in presencia comitis judices
ab ipso electi videlicet R. ausonensis episcopus et B.
gerundensis archidiaconus et B. ostolensis et Petrus
Berengarii et comes impuriensis et W. Raimundi Dapifer ac B.
Guillelmi de Luciano et B. Raimundi de Barchinona et R. de Pugalt
et Oto Senescale et B. de Bellog et R. de Torroga
judicaverunt quod si Guillelmus quod affirmabat scriptis aut testibus
probare potuerit Poncius hoc sibi attendat. Sin autem ipse Poncius
expiet se de hoc sacramento plano propia manu et postea faciat ei
servicium et convenientiam secundum tenorem et valorem honoris quem
tenet per ipsum. Item conquestus est Guillelmus quod ipse Poncius
auferebat ei suum honorem quem pater suus sibi in testamento
dimisserat videlicet cavalleriam Sancte Margante cum
sexta parte placitorum Castrivetuli. Ad quod respondit Poncius
hunc honorem partim se habuisse per pignus partim per donum ab
avunculo suo Dorcha cujus erat per possessionem et hereditatem
et acquisitionem et postea ipse Guillelmus dederat ei totum quem fuit
homo ejus sicut ipse Poncius illum habebat et tenebat. Visis ergo
scripturis testamento videlicet et judicio Guillelmi patris Guillelmi
et testamento avunculi sui Bonifilii Guillelmi judicaverunt
predicli judices quod Dorcha cujus auctoritatem Poncius
tenebat nullam divisionem cum fratre suo fecerat predictum honorem
reverti debere ad integrum in potestatem istius Guillelmi salvo jure
Poncii sive per donum sive per pignus defuncti Dorche sive per
donum presentis Guillelmi sicut judicatum fuerit inter eos. Item
conquestus est Guillelmus quod Poncius et castlani sui
auferebant sibi multa sui juris in Castrovetulo videlicet
estachamenta militum et sui bajuli el forcias et toltas
et albergas qui non sunt de fevis illorum.
Ad hec respondit
Poncius patrem suum et se ipsum ista que facit in predicto castro
habuisse et habere per donum Guillelmi defuncti et presentis
Guillelmi filii sui quod Guillelmus negavit. De bajulo vero respondit
nihil se in eo querere per bajuliam domini sui nisi per honorem
pagesiarum suarum quas ipse bajulus tenet. Super his
judicaverunt quod Poncius probet hoc verum esse aut convenientiis aut
averamento taliter ut ipse propia manu juret et Guillelmus credet eum
si voluerit. Sin autem Poncius ponat pro se unum militem qui
hoc per duellum defendat cum lucro et dampno
sicut judicatum fuerit inter eos per directum. De responsione bajuli
judicaverunt Poncium nullam injustitiam domino facere si ita sit.
Item conquestus est Guillelmus super Poncio de quadam fabrica una
cavalleria terre quam dederat fratri suo Gerallo cum milite et
defuncto milite exheredavit filios ipsius militis ab hoc honore sicut
et iste Poncius facit et isti exheredati faciunt inde clamorem
Guillelmo guerram facere cominantes. Ad hoc respondit Poncius habere
hanc terram sicut frater suus habebat et tenebat ad obitum suum per
donum istius Guillelmi domini sui quod Guillelmus negavit. Ad hoc
judicatum est predictum Poncium ad rationem justitie stare debere in
manu Guillelmi domini sui predictis querelatoribus si hoc clamare
voluerint. De ipsis toltis fortiis et superfluitatibus quas facit
Poncius contra voluntatem domini sui in Castrovetulo
judicaverunt quod ea que non potuerit probare per sacramentum esse
sui juris que hucusque fecerat mala emendet Guillelmo et suis
hominibus et deincebs
consimilia facere desinat. Conquestus est preterea Poncius super
Guillelmo domino suo quod misit eum in plevio vicecomiti Cardonensi pro mille solidis de quibus minatur ei facere malum et
etiam reptat eum de sua fide quod Guillelmus non denegavit. Propter
hoc judicaverunt quod Guillelmus ante predictum vicecomitem
salvet et defendat eum sine damno alicujus pecunie Poncii et si
hucusque ob hoc Poncius aliquod passus est dampnum emendet ei
Guillelmus. Item conquestus est Poncius super
quod pater Poncii acomodaverat patri Guillelmi quandam cavalleriam
terre quam nunquam postea recuperaverunt quod Guillelmus omnino se
scire negavit. Ad hec judicaverunt quod si Poncius testibus probare
potuerit Guillelmum Raimundi defunctum hujus rei ad diem obitus sui
debitorem Petro Mironis fuisse huic Poncio presens Guillelmus
emendet. Quod si ista defuerint nichil sequatur. – Acta sunt hec V
kalendas junii apud Sanctum Cucuphatem era millesima CLXXXl
anno VI regni Ledovici junioris.
Nota: millesima
CLXXXl : 1181, no coincide con 28 may. 1143: sería
MCLXIII.