XLV, perg 176, 23 febrero 1144

XLV
Perg.
N°176. 23 feb. 1144.

Juro ego Gerallus Alamagni
filius qui sum Arsendis femine tibi seniori meo
dompno Raimundo barchinonensium bisullunenensium ceritanensium
comiti et marchioni atque aragonensium principi
qui fuisti filius
Dulcie comitisse quod ab hac ora et deincebs fidelis
ero tibi sine fraude et malo ingenio et sine ulla decepcione sicut
homo debet esse fidelis ad suum seniorem cui manibus propriis se
comendat. Et ego predictus Gerallus non decipiam te prescriptum
Raimundum seniorem meum de tua vita neque de tuis
membris que in corpore tuo se tenent neque de omni terrestri honore
neque de ipsa civitate quam dicunt Barchinonam neque de ipso
comitatu quem dicunt Barchinonensem neque de ipso
episcopatu Sancte Crucis et Sancte Eulalie cum suis
terminis et pertinentiis omnibus neque de ipsis castris aut
castellis rochas aut podios condirectis aut
discondirectis qui in predicto comitatu vel episcopatu
sunt vel erunt nec etiam de ipsis abbaiis cum illorum terminis
et pertinentiis omnibus neque de ipso castro quod dicunt
Olerdula neque ipso comitatu quem dicunt Penedes
neque de ipsis castellis rochis aut podiis
condirectis vel discondirectis qui in predicto comitatu sunt
vel erunt neque de ipsa civitate que dicitur Minorisa neque de
ipso comitatu qui dicitur Ausona neque de ipso
episcopatu Sancti Petri de Vicco neque de ipsis
castris rochis aut podiis condirectis vel discondirectis que in
predicto comitatu vel episcopatu sunt aut erunt neque
de ipsa civitate quam dicunt Gerundam neque de ipso episcopatu
Sancte Marie
neque de ipso castro de Gerundella
neque de ipsis castris roches aut podiis condirectis vel
discondirectis neque de ipsis abbaciis cum illorum terminis et
pertinentiis omnibus que in predicto comitatu vel episcopatu
sunt aut erunt neque de ipsis castellis alodiis vel
fevis terris et honoribus que tu prescripte
Raimundo hodie habes et in antea Deo dante habebis neque de
ipsis pariis de Ispania quas hodie habes et convente
sunt tibi ad dare aut adhuc adquisiturus es anuente Deo. Et ego
predictus Gerallus predicta omnia nol at tolre ne ten tolre
nec ego nec homo nec femina per meum consilium neque per meum
ingenium sed adjutor ero tibi ad tenere et ad habere et ad defendere
jamdicta omnia contra cunctos homines vel hominem feminas vel feminam
qui jamdicta omnia tibi tulerint aut aliquid de jamdictis
omnibus tollere voluerint. Et hoc adjutorium faciam tibi sine
tuo engan et comonir no men vedare et ipse nuntius vel nuntii
qui me inde comonuerit vel comonuerint reguardum non habebit vel non
habebunt ibi. Et ego predictus Gerallus non decipiam te prescriptum
Raimundum seniorem meum de ipso castro de
Montagud neque de Montclar neque de Vila de Maier
neque de Pontils neque de Sancta Perpetua quamdiu ea
habuero sed potestativum inde faciam te per quantas vices jamdicta
castra ad me requisieris per te aut per tuos missos vel missum
et comonir no men vedare et hoc totum sine engan. Et sicut
superius scriptum est ego jamdictus Gerallus tenebo fideliter et
atendam predicte. Facto sacramentali super altare sancti
Justi quod est infra muros Barchinone VII
kalendas marcii anno VIII regni regis Leovici.
– Sig+num Geralli
Alamagni
qui istud sacramentum propria manu
juravit.