Perg.n.1975. Jai.I. 10 mayo 1269.
Sit omnibus notum quod
ego Paschalinus de Montebruno convenio et promitto vobis
illustri domino Jacobo Dei gratia regi Aragonum Majorice et
Valencie comiti
Barchinone et Urgelli et domino Montispesulani
quod per totum spatium mensis julii proximi venturi
habebo vobis navem meam quam jam vobis nauleaveram
preparatam et
expeditam cum marinariis exarciis et
apparamentis suis et cum botis aque et omnibus aliis
quibuslibet dicte navi competentibus juxta cognitionem duorum
bonorum virorum riparie quos in hoc negocio duxeritis
eligendos videlicet ad faciendum viaticum usque in Turquiam
vel ad quascumque alias partes ultramarinas vulueritis: vobis
tamen michi dantibus et solventibus pro naulio dicto navis
et pro eodem viatico triginta et sex mille solidos
Barchinone ternalibus de quibus solvistis michi in
presenti viginti mille solidos super quibus renuntio scienter
exceptioni non numerate et non recepte peccunie et doli et exceptioni
in factum: residuum vero solvatis michi incontinenti cum fuero
cum dicta navi paratus facere viaticum
supradictum. Et pro hiis omnibus a me vobis dicto domino regi
atendendis et complendis obligo me vobis et omnia bona mea mobilia et
imobilia specialiter et generaliter ubique habita et habenda. Et si
dicta navis fuerit major quam navis Petri Dez-Vilar
civis Barchinone dabitis michi et dare teneamini pro ea
quantitate qua major fuerit. Et ut tutior inde sitis juro
super sanctis IIII evangeliis et cru+ce Domini a me
corporaliter tactis omnia predicta et singula attendere et complere
et in aliquo non violare: et ad majorem vestram securitatem dono
vobis et vestris fidejussorem et completorem omnium predictorum et
singulorum Simonem de Monte-bruno fratrem meum civem valentinum qui mecum et sine me predicta omnia et singula
vobis et vestris atendat et compleat et atendi faciat et compleri ut
expressa sunt superius et notata. Quam fidejussionem facio et concedo
libenter ego dictus Simon de Monte-bruno vobis dicto domino
regi et vestris prout continetur superius sine dolo renuncians
beneficio rei preconveniendi et omni alio beneficio et juri et
auxilio canonico et civili michi vel meis contra
predicta vel eorum aliquod competentibus aut etiam competituris
obligans inde vobis et vestris me et omnia bona mea ubique habita et
habenda. Quod est actum VI idus madii anno incarnationis
Christi MCCLX nono. – Sig+num Paschalini de Monte-Bruno.
– Sig+num Simonis de Monte-Bruno predictorum qui hoc
concedimus et firmamus firmarique rogamus. – Sig+num Guillermi
Pictoris civis Barchinone. – Sig+num Michaelis
de Besalduno scriptoris portionis domini regis. – Sig+num
Raymundi Bardina testes. – Sig+num Berengeroni Bardina
qui hoc scripsit sub jussione Berengarii Bardina notarii
publici ilerdensis. – Signum Berengarii Bardina notarii
publici ilerdensis qui hoc scribi feci.