Perg.
N° 322. Jai.I.31 mar. 1227. (MCC vicesimo septimo)
Sit
notum cunctis quod orta dissensione inter dominum Jacobum Dei
gratia regem Aragonis comitem Barchinonis et dominum
Montispesulani ex una parte et dompnum Ferrandum infantem
Aragonis et episcopum Cesaraugustanum petentem tam pro se
quam domna Sanxa Petri uxorem quondam Petri
Aunesii et Petrum Cornelii et Petrum Jordanum et
Atorellam ex altera super quibusdam conjurationibus et
federacionibus vel empressionibus quas rex in perjudicium sui
factas esse dicebat quas infringi cum instancia postulabat et super
dampnis datis tam ex parte regis quam ex parte militum
predictorum de quibus utraque pars satisfaccionem sibi fieri petebat
et super restitucione quorundam castrorum que rex propria
auctoritate post mortem P. Aunesii (Pedro II de Aragón,
padre de Jaime I el conquistador) invasit quorum episcopus
restitucionem ante omnia instanter petebat et super quadam summa
pecunie quam rex eidem P. Aunesio (Pedro II)
debebat pro qua quedam castra sibi fuerant pignori obligata quam
summam pecunie episcopus memoratus tam pro se quam pro uxore
quondam P. Aunesii petebat et super quibusdam aliis
questionibus de quibus ad invicem contendebant: tandem pro bono pacis
totum negocium precise et absolute posuerunt in manibus domini
Sparagi Dei gratia terrachonensis archiepiscopi et B.
per eandem episcopi ilerdensis et F. magistri milicie
templi ut quidquid predicti laudatores sive arbitratores super
omnibus premissis et singulis vel etiam cavalleriis ab ipso rege
dictis militibus conferendis laudando vel mandando statuerent ratum
et firmum ab utraque parte perpetuo haberetur: et ut laudamentum
eorum majori firmitate nitatur dominus rex sub fide homagii
fratri domno archiepiscopo promissit se per omnia
servaturum quidquid super premissis dicti tres laudatores
duxerint ordinandum. Hoc idem dictus dompnus F. et P. Cornelii
et P. Jordanus et Atorella per se et valitores suos sub
fide homagii eidem domno archiepiscopo facti et sacramenti
corporaliter prestiti promisserunt. Nos igitur laudatores predicti de
consensu partium electi visis et auditis sumatim rationibus utriusque
partis et voluntatibus singulorum inquisitis et cognitis habito
quamplurium sapientum consilio conjurationes factas inter milites
et cives milites et milites confederaciones
et empresiones penitus irritamus et instrumenta coujurationum
(conjurationum ?) facta domino Regi reddi jubemus. Item
volumus et mandamus quod dompnus F. faciat homagium domino
regi et juret sibi fidelitatem et rex
eundem F. ut patruum debeat honorare: et quia probacio dileccionis
exhibitio est ipsis volumus et mandamus ut rex eidem triginta
milicias sive cavallerias assignet quas eidem auferendi
potestatem non habeat usque ad annum ipso F. debitum servitium
secundum forum Aragonis pro ipsis cavalleriis domino
regi exhibente et quod omnem rancorem et indignacionem
quam contra eundem F. habuit quoquomodo dominus rex eidem
remitat et dominus rex juret super IIII evangelia
quod dominus F. se possit in ipsius de cetero credere et
fidare. Volumus etiam et mandamus ut episcopum Cesarauguste
dominus rex honoret et benigne ipsum tractet et consanguineos
suos et ipsum episcopum suum et res ad episcopatum
pertinentes in sua proteccione et guarda speciali recipiat et contra
quemlibet manuteneat et defendat et omnem indignationem quam contra
eundem episcopum conceperat quoquomodo eidem episcopo
remittat in perpetuum et episcopus remittat ei versa vice.
Illa vero castra et possessiones sive ville quas
P. Aunesii in vita sua tantum a domino rege habebat
volumus et mandamus quod domino regi restituantur infra
decem dies. In illis autem villis vel castris que
jure proprietatis a domino rege P. Aunesius
probabiliter habuisset volumus et mandamus quod episcopus jus
suum salvum habeat in omnibus et per omnia super castris
terris seu villis eidem P. Aunesio vel P.
Jordano vel alicui alii de parte illa per regem pignori
obligatis. Item dicimus quod ipse episcopus et dompna
Sancia Petri uxor quondam P. Aunesii exhibeant
instrumenta omnia pignorum predictorum et rex solvat ei
summam debiti que in eis est comprehensa infra decem dies eo
deducto quod inde solutum est: quod nisi fecerit episcopus memoratus
et domna Sancia Petri tamdiu possideant predicta
pignora quousque sit eis de summa debili plenarie
satisfactum: et si aliqua castra eidem P. Aunesio
pignori obligata rex teneat vel posideat
vel alius nomine suo ea restituat nisi infra decem dies
solverit summam debiti ut supradictum est et faciat tenere et
possidere in pace absque molestacione alicujus persone. Item dicimus
pro bono pacis quod fructus percepti usque ad presentem diem non
computentur in sortem set habeant ex dono regis.
Volumus etiam et mandamus quod dominus rex remittat P.
Cornelii omnem rancorem et indignacionem quam
contra eundem concepit quoquomodo et pro bono pacis assignet eidem P.
Cornelio viginti cavallerias pro quibus teneatur P.
Cornelius domino regi debitum servicium exhibere secundum
forum Aragonis. Volumus etiam et mandamus ut Atorelle
assignet quindecim cavallerias ipso Atorella
debitum servicium pro eis exhibente secundum forum Aragone et
remitat eidem omnem indignationem et iram quam contra
eundem conceperat quoquomodo. Omnes autem predictas cavallerias
assignet dominus rex singulis predictorum in loco competenti
quas eisdem usque ad annum potestatem non habeat auferendi. Volumus
etiam et mandamus ut P. Jordano et omnibus aliis militibus qui
contra eum dicuntur extitisse et auxilium F. et civitatibus
prestitisse remittat omnem indignationem et rancorem dominus rex
quas contra eosdem conceperat et omnem questionem et demandam et
injuriam eisdem remittat quas contra eosdem movere poterat ratione
guerre vel alicujus disensionis habite inter eos.
Volumus etiam et mandamus ut omnia dampna data vel injurie
illate vel neces hominum facte post mortem P. Aunesii ab ipso
rege vel ex parte militum qui contra eum fuerint hinc
inde penitus remitantur cum parca delicta mutua compensatione
tollantur. Item volumus et mandamus ut omnes capti sive
fuerint milites sive alii qui detinentur ab ipso rege vel
valitoribus suis penitus absolvantur vel si ex parte
militum qui contra regem fuerint aliqui capti
detinentur penitus liberentur sine aliqua redempcione.
Castra vero et hereditates
videlicet castellum
illud quod dicitur Castro et Sanctus Medir et Angos et
Junzano et Sancta Eulalia et sique alie sunt hereditates et
castra que in hac guerra ab alterutra
partium
fuerint occupata sint restituta illis quibus ablata fuerunt eo tamen
intellecto de castro et villa de las Ceilas quod
si forte rex noluerit ipsum restituere A. de las Ceilas
non opponat se in aliquo contra eundem A. vel suos: et volumus quod
Ferrandus et omnes valitores sui remittant cuilibet de familia
regia vel creatione omnem iram
et indignationem quam contra
eos conceperunt. Volumus et mandamus ut dominus rex ex
jurisdictione sua det firmas treuguas omnibus militibus
de regno Aragonis usque ad annum et preterea per decem
dies et eas faciat inviolabiliter observari violatores etiam
viriliter puniendo. Si quid vero verbum ambiguum positum est in hac
carta nostre interpretacioni relinquimus declarandum et si aliquid
deest hoc possimus supplere quandocumque et quotienscumque voluerimus
nos tres vel etiam duo sine tercio non inquisitis partium
voluntatibus immo eis contradicentibus possimus supplere si opus
fuerit et interpretari si aliquid ambiguum super hujusmodi in
posterum oriretur sicut melius nobis videbitur expedire. Omnia vero
supradicta et singula volumus et mandamus in virtute sacramentorum
et homagiorum nobis prestitorum ab utraque parte
inviolabiliter observari. Actum est hoc II kalendas aprilis anno
Domini M°CC° vicesimo septimo. – Ego S. Terrachonensis
archiepiscopus subscribo +. – Sig+num Berengarii Ilerdensis episcopi.
– Sig+num fratris F. magistri milicie templi. – Ego Raimundus de
Speluncha subscribo
sig+num. – Ego Guillermus Vitalis subscribo.
– Ego Johannes de Rubicem hoc scripsi mandato supradictorum
laudatorum cum litteris suprapositis in IIII linea ubi dicitur
restitucionem et in Va linea ubi dicitur precise et hoc +
(signo) feci.