Perg. N° 50. 11 oct. 1135.
Hec est convenientia que
est facta inter dompnum Raimundum comitem barchinonensem et
Guillelmum Sancti Martini. Concedit namque et laudat jamdictus
comes Raimundus prelibato Guillelmo dompnam Beatricem
in uxorem et donat ei ipsum honorem de Montcada sicut resonat
in convenientiis et sacramentalibus scriptis et firmatis inter ipsam
Beatricem et Guillelmum Raimundum Dapiferum. Propter
hoc quoque donum superius comprehensum convenio ego prephatus
Guillelmus tibi Raimundo comiti quod sim tuus fidelis
homo et solidus contra cunctos homines et feminas per fidem sine
engan sicut homo debet esse sui melioris senioris et faciam tibi
ostes et cavalcadas cortes et placita et
seguimenta. Et quod adjuvem te habere et tenere defendere et
guerrejare omnem tuum honorem quem hodie habes vel in
antea Deo juvante adquisieris contra omnes homines et feminas per
fidem sine engan. Convenio iterum ego prescriptus Guillelmus
tibi domino meo Raimundo comiti barchinonensi quod de meo
honore quem habeo in Vallensi scilicet de Montbui et de
Mont-tornes (en dos
páginas, con guión) non exiat tibi vel tuis modo vel
deinceps ullum malum vel aliquod dampnum per me vel per meos meo
ingenio vel consilio sive assensu. Si autem quod absit ullum malum
vel dampnum inde tibi exierit ego redirigam tibi illud ad laudamentum
tuum et proborum hominum tue curie infra XXX dies quibus a te
amonitus fuero. Insuper ego prephatus comes Raimundus convenio
tibi jamdicto Guillelmo quod sim tibi adjutor et defensor ad
tenendum et habendum contra omnes homines et feminas omnem
prenominatum honorem. Et si quis hoc disrumpere temptaverit nichil
proficiat sed duplam compositionem persolvat et postmodum hoc firmum
permaneat omni tempore. Quod est actum V idus octobris anno XXVIII
regni Ledovici regis. Sig+num Raimundi comes. Sig+num
Guillelmi Sancti Martini qui hanc convenientiam feci laudavi
firmavi firmarique rogavi. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc
scripsi dampnatis litteris in linea VIllI et Xlll.