Ad notitiam cunctorum
pervenire volumus qualiter diuturna contentio acta est inter dompnum
Raimundum barchinonensem comitem et Guillelmum Raimundi
Senescale
unde multa et gravia mala processerunt. Tandem
vero intervenientibus nobilibus et bonis viris pax inter eos
composita est. Promisit namque suo domino comiti Guillelmus
Senescalcus ut licentiam acciperet ubicumque vellet et
quandocumque vellet aquam ad molendinos suos
barchinonenses ita ut non sit impedimentum ad capiendam
aquam molendinis suis de Montescatano neque
faciat ipsos molendinos ingurgitare. Reddit quoque comiti
ipsam dominicaturam de Calles quam pater suus venerabilis
Raimundus comes dederat per cartam Guillelmo Raimundi
Senescales et ipsam cartam reddit ei ut faciat inde quidquid ei
placuerit. Convenit etiam illi ut primum chastellanum quem
mitet in chastrum Montis Scatani cum consilio comitis
ibi eum mittat usque ad primum festum Sancti Michaelis.
Item convenit ei ut totum edificium quod fieri fecit in monte
Sancti Laurentii ex toto destruat. Iterum convenit ei quut faciat
ei suas fidelitates et sacramenta quas ei debet facere et faciat et
teneat placitum sicut apprehensum est inter ipsum Guillelmum
et Beatricem sicut in scriptis eorum continetur: et reddat
ipse Guillelmus comiti convenientias de Saliforas quas accepit
de Berengario Guilaberti et de Petro Udalardi et ipse
comes faciat eos reddere Guillelmo Loger quod ab ipso
Guillelmo propter hoc acceperunt. Convenit etiam ut emendet Raimundo
Bernardi de Ripolet malum quod ei fecit ad laudamentum domini
Reiamballi et Arnalli barchinonensis prepositi.
Deffinit quoque comiti omnia alodia que fuerunt Petri de
Palacio ut faciat inde quidquid ei placuerit. Quod est actum
nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Guillelmi
Raimundi qui hanc deffinitionem et pacifficationem fecit firmavit
testesque firmare rogavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano.
Sig+num Deusde. Sig+num Gocerandi de Pinos. Sig+num
Bernardi de Belloloco. Sig+num Reamballi. + Raimundus Dei
gratia ausonensis episcopus. Sig+num Poncii scriptoris
comitis qui hoc scripsit suprascriptis litteris in linea V.
Nota:
Saliforas , Sentfores,
https://www.xn--castillosdeespaa-lub.es/es/content/sentfores-castillo-deDocumentado en el año 911 “castelo quo vocant saliforas“, en 932 aparece como castrum, compartido por la familia Saliforis y el obispo de Vic en 1039. En 1157 pasa a la orden del Hospital de Jerusalén, la familia sigue en él hasta finales del siglo XIII en que pasa a la familia Centelles, en 1342 lo venden al ciudadano de Vic Paul, y en 1357 a Roger de Vilademany, gran prior hospitalario de Catalunya, posteriormente a los vizcondes de Cabrera y obispo de Vic.