Perg.
N°63. 7 jul. 1136.
Cunctis innotescere volumus qualiter
Guillelmus Raimundi Senescalci et uxor ejus Beatrix
se presentaverunt ante archiepiscopum terrachonensem. Erat
enim questio inter eos de conjugio suo utrum possent in eodem
conjugio juste remanere. Qui auditis et discussis eorum rationibus et
acceptis probationibus non sine sacramento judicavit divorcium
debere fieri inter eos: verum amici eorum composuerunt pacem hoc modo
inter eos. Laudaverunt siquidem ut ipsum honorem qui fuit Berengarii
Raimundi Montis Catani ita inter se haberent. Primum quidem ut
ipsas dominicaturas dum ipsa viveret haberent per medium. Staticam
vero castrorum per singulos annos habeat VI mensibus GuillelmusRaimundi et Beatrix VI aliis mensibus donec ipsa maritum
accipiat. Milites autem ipsius honoris faciant hominium Beatrici
eo quod si Guillelmus Raimundi hoc ei frangere temptaverit valeant
Beatrici et teneant se cum illa donec Guillelmus predictus quod
infregerit ei restituat. Si vero Beatrix virum acceperit habeat in
vita sua medietatem omnium dominicaturarum et staticam Sancti Marcialis per meliorationem cum laboratione boum sine
alicujus contrarietatis obstaculo: et post obitum suum remaneant
filiis vel filiabus de Guillelmo Raimundi in se procreatis: et quod
Beatrix in vita sua non impediat sue jamdicte partis honorem
vinditione impigneratione vel donatione vel aliquo modo quo filiis
suis et Guillelmi Raimundi ad perditionem veniret. Sed milites ipsi
stent in hominio Beatricis usque ad obitum ejus. Excepto hoc
Beatricis hominio ipsi milites serviant Guillelmo Raimundi et sint
sui et habeat eos solidos. Actum est hoc nonas julii anno XXVIII
regni Ledovici regis. Sig+num Guillelmi Raimundi. Sig+num Beatricis
qui hanc convenientiam laudaverunt et firmaverunt. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Reamballi de Baseia. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num
Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num
Berengarii de Cheralto. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano.
Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui
hoc scripsit die annoque prephato litteris fusis in linea V et
superpositis in XI et rasis in prima et superpositis et emendatis in
linea VIII et rasis in linea III et prima.