XVIII. Restauratio et dotatio monasterii de Pino-sancto (pino santo; pi sanct o sant), anno DCCCCLXVII. (967)

XVIII.

Restauratio et dotatio monasterii de Pino-sancto (pino santo; pi sanct o sant), anno DCCCCLXVII. (967) (V. pág. 108.)

Ex transl. in arch. episc. Urgell.

Anno incarnationis Domini nostri Ihesu Christi DCCC.mo XL.mo VLI.mo (a), anno XI. regnante Lotario rege, convenerunt omnes viri religiosi inter Orgellitense et Cerritania, in loco vocitato Pino sancto. 

(a) Qui translatum hoc (unde et nos descripsimus) confecit, notas XL. inverso ordine pro LX scripsit. Cuius ea ratio est quod anno nondum Lotario regni ius datum erat, qui anno labente 954 eius habennas accepit.

Fuerunt ibi dompno Wisallo sanctae Mariae sedis episcopus, et domno Seniofredo inclito comite (b: Barcinonensi, scilicet, qui paulo post e vivis, nulla relicta prole, excessit. Ei erat frater Oliva comes: ambo Mironis comitis filii), et Olibane comite, et Deilane vicecomite, et Bernardo vicecomite, cum caeteri, quorum nomina haec sunt: archisacer Gumilus, archilevita Salla, Bonifilius archilevita, Quiricus archilevita, Ermemirus archisacer, et domnus Seniofredus sancti Laurentii praelibato monasterii abbas, cum Centullus monachus, et Maiolus monachus, et Suniarius presbyter, et multi plures tractantes negocia ecclesiastica. Advenit Seniofredus abbas, clamavit se Dei misericordia, et tanti patres ibi adunati, quod non abebat in illo terminio ospicium, unde ad sidonum (certe synodum) (N. E. hay muchísimas palabras que se escriben con i latina o con y griega en latín; me refiero a los textos latinos del viaje literario, sin contar otras colecciones) nec ad ullum consilium stare possit. Responderunt domini et incliti comiti: Nos, ego Seniofredo comiti, et Olibane comite damus Domino Deo, et sancto Laurencio et domno Seniofredo abas, et caeteri fratres, omni tempore in ipso monasterio perpetim mansuri, alaudem nostrum, et ospicium, quod habemus in isto termino, idest, ipso manso cum ipsa ecclesia sancti Vincentii, id sunt kasas, kasales, ortis, ortalibus, terras, vineas, arboris pomiferis vel impomiferis, silvis, et defensas, garricis, quis aquarum, cum molinis, et exaquatario (desagüe), et capud aquis (cabeza del agua, cabecera), et piscatoriis, palumbarios (palomares; paloma; coloma), balneos, vie itibus et reitibus (hay variación en esto, via ductibus, reductibus &c), petris, et aquis, omnia quicquid dici nec nominari potest, sicut nos tenemus, et nostri genitoris tenuerunt, sine ullo blandimento, omnem ius comitale, et cum omnem libertatem, quod nostri genitores de domno papa Romae, et Lotario rege, omnem nostram dominacionem (señorío), et nostras voces, cum ipsas, quos ullo modo fecerunt illorum vice et nostra, quos illi et nos debemus abere de isto Pino sancto, usque in * Grado (o Grados : Graus; Grado : Grao) de * Arestot, (justo lo que peor se atina, página 260 del pdf del tomo X que tengo a la vista. Los * los pongo antes de las palabras que no puedo leer bien por estar difuminadas)et de illa serra sicut aqua vertis de ipsa serra de Arcegal, usque in castro * Carcolde, omnes nostros directos damus, et tradimus in potestate sancti Laurentii in perpetuum… Et ego Wisado episcopo, cum ceteri mei clerici, laudo et confirmo vestrum donum, et dono omnem vice episcopale de istos terminos iam dictos, ut si quis de rebus suis aliquid fraudaverit, nec rapuerit, nec inter istos terminos aliquam evasionem fecerit, nisi resipuerit, et abbatis absolucionem acceperit, anathematis vinculo subiaceat. Facta scriptura donacionis IIII. idus Novembris. = Soniefredus comes +. = Oliba comes subscribo. = Wisadus sanctae Orgellensis ecclesiae episcopus subscribo. = Salla archilevita subscribo. = Ermemirus archisacer subscribo. = Gumilus archilevita subscribo. = Bernardus vicecomes subscribo. = Sig+num Deilane vicecomes. = Oriolus (Oriol) presbyter, qui hanc donationem scripsi, et subscripsi sub die et anno quo supra.