XXI, perg 1338, Jaime I, 8 noviembre 1253

XXI.
Perg. n. 1338. Jai I. 8 nov.
1253.

Sit omnibus notum quod ego Guillelmus Tomasius
comorans in Barchinona
bono animo et libera voluntate dono et offero domino Deo et beate
Marie domui milicie templi
de Barchinona corpus meum et
animam meam pro confratre in manu et posse vestri fratris
Poncii de Hulugia comendatoris de Palacio (1): et eligo
sepulturam meam in ciminterio dicte domus milicie templi
ubicumque sim promitens dicte domui et vobis ac successoribus vestris
proeea daré in unoquoque anno mediam liberam cere omnibus diebus
vite mee in festo sancte Marie augusti ob remedio anime mee et
parentum meorum et ad obitum meum viginti solidos Barchinone.
Promitto etiam vobis quod non mutabo voluntatem meam in vita vel in
morte et si ali-quod abitum religionis accipere voluero accipiam
vestrum et non alium. Item promitto vobis quod servem et custodiam
bene omnia bona dicte domus sicut aliquis de confratribus
vestris pro posse meo: et hec omnia promitto attendere et
complere jurando hec per Deum et hec sancta IIII evangelia manibus
meis corporaliter tacta. Ad hec ego frater Poncius de Hulugia
comendator predictus et ceteri fratres predicte domus recipimus
te Guillelmum Tomas per confratrem dicte domus et etiam damus
tibi partem et societatem in omnibus bonis spiritualibus qui fiunt et
fient
in domo templi ubique citra mare scilicet et ultra et
promittimus etiam te et bona tua manutenere et deffendere secundum
bonam consuetudinem templi. Actum est hoc VI nonas
novembris anno Domini M°CC° quinquagessimo tercio. – Sig+num
Guillelmi Tomasii qui hoc laudo et firmo. – Sig+num fratris
Poncii de Hulugia comendatoris qui hec laudo et firmo. – Testes sunt
frater G. capellanus domus Barchinone et frater Berengarius. –
Sig+num Petri Carbonelli notarii Barchinone qui
hoc scribi fecit die et anno prefixis.

(1) Según este
documento, es una equivocación que el nombre de Palao, que se
da comunmente a este edificio de Barcelona, proviene de haber
residido en él los reyes después de la estincion de los
Templarios, pues ya se le daba este nombre algunos siglos antes:
Domus Palacii.