XXIV, perg 86, 11 agosto 1137

XXIV
Perg.
N°86. 11 ago. 1137.

In Dei nomine: Ego Ramimirus Dei
gratia rex Aragonensis dono tibi Raimunde
Barchinonensium comes
et marchio filiam meam in
uxorem cum totius regni Aragonensis integritate sicut
pater meus Sancius rex vel fratres mei Petrus
et Hildefonsus melius unquam habuerunt vel tenuerunt ipsi vel
utriusque sexus homines per eos salvis usaticis et
consuetudinibus quas pater meus Sancius vel frater meus
Petrus habuerunt in regno suo. Et comendo tibi omnes
prephati regni homines sub hominio et juramento ut sint tibi
fideles de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in
corpore tuo se tenent sine omni fraude et decepcione et ut sint tibi
fideles de omni regno pretitulato et universis omnibus ad
illud regnum pertinentibus salva fidelitate mei et
filie mee. Hec autem omnia superius scripta ego prephatus rex
Ranimirus
taliter facio tibi Raimundo Barchinonensium comes
et marchio ut si filia mea mortua fuerit
prephata te superstite donacionem prephati regni libere
et inmutabiliter habeas absque alicujus impedimento post mortem
meam
. Interim vero si quid augmentacionis vel tradicionis de
honoribus vel municionibus prephati regni me vivente facere
tibi voluero sub prephata hominum fidelitate firmum et inmobile
permaneat. Et ego prephatus rex Ranimirus sim rex
dominus et pater in prephato regno et in totis
comitatibus tuis dum mihi placuerit. Quod est actum III idus
augusti anno incarnationis Dominice CXXXVII post millesimum era
millesima centesima LXXVI prephato rege Ranimiro regnante.
– Signum Ranimiri+regis. – Ut omnia superius scripta fideliter
et incomutabiliter observentur prenominatus rex Ranimirus
comendavit comiti Barchinonensi suos barones subscriptos suo
hominio et juramento. In primis comitem Palearensem. R. Petri
de Eril. Petrum filium ejus. P. Raimundi de Stada. Gomballum de
Benavent. Blasc Furtuno Dazlor. Guillelmum de Capela filium
Berengarii Gomballi. Bernardum Petri de Laguarces. Petrum Lobic
Sancti Stephani. Gali Garces Sancti Vincentii. Petrum Mironis de
Entenza. Gomballum de Entenza. Lop Garces Laita. Frontinum Gomez
Ferriz. Pelegri de Castelazol. Arpa. Sansanc Darsu. Maza. Furtudat de
Barbastro. Furtun Garcez fratrem de Maza. Garciacez Doscha. Garcia de
Radelar. Lopo Blasc de Pomar Porchet. Petrum fratrem ejus. Ramon de
Larbes. Michael Dalbera. Sanc Daudilone. Gali Sanc de Grads. Lop Sanc
de Lacha. Gaiet. Pedro Lobic de Lusia. Gali Xemenons Dalcala. –
Poncius scriptor hoc scripsit domini regis precepto die annoque
prephato qui solito more hic suum posuit Sig+num.