XXXIV
Perg.
Nº 122. 31 dic. 1140.
Juro ego Gaucerandus de Sales
filius qui fui Ermessendis femine tibi domino meo Raimundo
comiti barchinonensi et bisullunensi ac aragonensium principi
quod ab hac ora et deinceps quamdiu vixero fidelis ero tibi de vita
tua et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni
honore quem hodie ubique terrarum habes vel in antea adquisieris et
adjuvabo te contra cunctos homines vel feminas qui voluerint vobis
tollere honorem vestrum aut aliquod de predicto honore sine
malo ingenio et omni enganno. Iterum juro tibi quod tidelis ero tibi
de ipso castro de Ribes et de omnibus fortedis que in
tota valle de Ribes sunt vel esse poterint condirectis et dirutis et
dabo tibi inde potestatem quotiescumque requisieris me inde
potestatem michi scilicet aut meis castellanis per me per vos
vel per vestros nuncios vel nuncium et non vetabo me inde videri vel
comoneri et ero in omnibus causis vester fidelis sicut fidelis hommo
debet esse suo meliori seniori et de omnibus vestris honoribus
ubicumque sint condirectis vel eremis podiis et rochis quos modo
habetis vel habere debetis vel in antea adquisieritis. Quod si
guerram haberetis cum aliquo homine per quem predictum castrum et
fortedas guardare conveniat ego guaridabo illud castrum et fortedas
cum meis hominibus. Omnia in hoc sacramentali scripta tenebo
fideliter et atendam quandiu vixero vobis prenominato comiti
et successoribus vestris per Deum et hec sancta. Actum est hoc II
kalendas januarii anno IIII Ledovici junioris.