XXXIV. Perg.n. 167, Pedro I. 1° oct. 1203.

XXXIV. 

Perg.n. 167, Pedro I. 1° oct. 1203.

Ad noticiam cunctorum
perveniat quod ego Petrus
Dei gratia
rex
Aragonis

et comes Barchinone per me et per omnes successores meos concedo
laudo dono et per presentem scripturam confirmo tibi
Arnaldo
Palatini

et tuis omnibus successoribus
castrum
et
locum
qui vocatur
secundum
christianos
Bos
et
secundum
sarracenos

Vallis Ursera
hoc modo videlicet quod illum locum construatis et populetis et vos
et vestri successores per hereditatem habeatis et possideatis
perpetuo ita tamen quod de illo
castello
(parece
castelio)
et loco per me et per meos successores
regnaturos
in
regno
Aragonis
pacem et guerram contra cunctos faciatis quandocumque et
quocienscumque
a me vel a meis tibi vel tuis fuerit dictum et mandatum et etiam quod
non prodeat vel exeat malum sive dampnum
terre
mee et
regno
meo et si aliquid malum vel raubaria inde exiret bona fide tenearis
tu et tui qui predictum
castrum
habuerint malum et raubariam restituere et emendare juxta judicium
curie
mee. Assigno autem et dono terminos huic
castello
de
Penna
Golosa

usque ad
collatum
de
Forcatis
et ex alia parte de Penna Golosa usque ad
fossas
de
Mescide
et de
fossas
de Mescide

usque ad
rigum
sicum

de illa
Moscarola
et sicut tenet
rigus
sicus

usque ad
focem
de
campo
de
Açeneda
et de
Osca
(parece
Osea)
intus sic dono tibi istos terminos totos intus per
circuitum
apud ipsum
castrum.
Predictum autem
castrum
et
locum
cum istis predictis terminis cum ingressibus et egressibus suis cum
aquis pascuis pratis silvis et nemoribus heremis et populatis sicut
dictum est dono et concedo tibi
Arnaldo
Palatini

et tuis omnibus successoribus per hereditatem propriam predictis
conventionibus michi et meis salvis et retentis integre michi et
meis. Datum apud
Turol
die dominica prima mensis octobris per manum Johannis de
Berax
domini regis notarii et mandato ejus scripta sub
era
MCCXL prima

– Signum +
Petri
regis Aragonis

et comitis Barchinone. – Hujus rei testes Berengarius de Attentia
senior in
Turol
Eximinus de Lusia senior in
Sos
Petrus Xemini de
Orrea
senior in
Burgia
Garcia Rumei senior in
Calatajub
Bernardus de
Castellazolo
senior in
Ainsa
Petrus Sesse
senior
in
Aranda
Blaschus
Rumei

senior in
Tirasona.
– Signum + Johannis de
Berax.





//


patrimonio rural valenciano