CORRESPONDENCIA CON JUAN VILLAR.

CORRESPONDENCIA CON JUAN VILLAR.

Fol. 240.

Exemplum litterarum aeditarum exercitationis honestate et oblactamenti gratia super non nullis antiquorum gravitatibus editarum ab Joanne Villariojureconsulto et Petro Michaele Carbonello Tabellione. (1)

(1) Haec et sequentia scripsit Franciscus filius meus in suae juventutis flore ideo si non sunt bonis litteris scripta taceat suturator et bilinguis.

En efecto, toda esta correspondencia con Vilar (Villar) la copió el hijo, y a su inexperiencia se debe la poca corrección que en ella se nota.

Petrus Michael Carbonellus Joanni Villario S. P.
Quum quespiam Barcinonensis tabellio in chirographo meo noviter conspexisset testamentum confectum suis se penes Petrum Mich. Carbonellum notarium infrascriptum nono die maii cachino crepere non erubuit nam neotericus homo ille aiebat haud penes sed apud nec maii sed mai scribi ac pronuntiari oportere nulla mihi data auctoritate nisi quod ab doctissimis et illustribus viris sic didicerat. Ego vero petulantiae illius satisfacere non destiti auctoritate viri illustri Laurentii Vallensis (Lorenzo, Llorenç, Llorens Vallés) quoad praepositionem penes de qua tecum iam pridem sermonem habui et ut morem tuae geram voluntati quod in ea sentio dicam paucis. Apud te penes te in hoc differunt testibus festo Pompeio ac Laurentio Vallensi quod alterum personam et locum significat ut apud Platonemapud forum. Alterum personam et dominium ac potestatem ut pecunia est penes me in mea potestate seu dominio. Aliquotiens transfferimus ad res incorporeas ut laus vel vituperatio periculum seu commodum penes te est. Et nihilominus eleganter et melius dici videtur apud Papam advocati faciunt orationes et non coram Papa. De mense maii si duplicato ii vel unico i in genitivo scribundum ac pronuntiandum fuerit nec ne aliquantis perhesito verum ipse id nomen maius in genitivo maii duplicato ii scribere consuevi. Tu vero doctior me indoctum sub hac te dubia doctum certissimumque efficias admodum obsecro. Deinde libellos quibus elementis Barcinona scribatur et de viris illustribus totius Hispaniae quos Hieronymus Paulus in sua adulescentiae aetate non immerito effectus iureconsultus egregius latinisque litteris et graecis praeditus edidit elegantissime tibi commodato concedo. Igitur eos et huiusmodi epistolam una ad te mitto. Vale et perdiu vivas cum secundorum ubertate successuum. Apud civitatem Barcinonam IIII
 iduum junii anno jubileo 1475.

Fol. 240 v.

Joannes Villarius Petro Michaeli Carbonello tabellioni apprime docto S. P. Forte miraris suavissime Petre quod tuis litteris non iniucundis quidem tam diu respondere distulerim sed desines quidem mirari si forensibus causis me implicitum occupatumque memineris quod per hosce dies magis magisque contigisse scire te velim. Nam ut omittam caetera de Urgellensi diocese causa quae me sane complures dies distenuit occupatum delata fuit aequo animo ¡taque feres si tuis litteris uti decuit evestigio non responderim nam deffuit facultas rei conficiendae non defuit voluntas. Si cui nam per amicitiam debeo debeo certe multis tibi profecto prae caeteris debeo Tecum etenim longos memini consumere soles et tecum primas epulis decerpere noctes. Sed haec satis. Per gratum est quod de verbis penes et apud scribere libuit atque id quidem maxime quod Festi Pompei auctoritate es fretus quem ego castigatissimae disciplinae fideique probatae semper esse putavi. Sed accipe maximi jurisconsulti Ulpiani testimonium in haec verba penes te amplius est quam apud te nam upud te est quod qualitercumque a te teneatur penes te est quod quodam modo animo possidetur. Quod vero haesitari abs te dicis utrum verbum hoc maii dupplici i. genitivo casu an simplici conscribi oporteat ne dubita quidem cum duplici uti tu etiam conjicis scribi oportere quam rem mihi tam aptissima foret Prisciani Caeseriensis et aliorum veterum testimonio verbis pluribus confirmare sed in re tam nota longum esse non decet. De te iam illud in carmine dici licet Scis etenim iustum gemina suspendere lance et potis es nigrum vitio prafigere theta. Libellum quem de verbo Barcinona quo pacto quibusve elementis scribi oporteat et unde id nomen natum sit Hieronymus Paulus accuratissime edidit. Item et alterum de viris illustribus totius Hispaniae quos commodato seu maius precario mihi concesseras tibi restituo. Si tibi per ocium aliquando licuerit mihi transcribere illum ut verum urbis nostrae cognomentum apud me perpetuo sit gaudebo eiusque rei non immeritam referam gratiam. Sed redeo ad Hieronymum laetor eius adulescentis potius quam viri tam lepida tam ornata tam elegantia ac simul probatae fidei scripta vidisse. Non immerito mi Petre nescio quo impetu in illum ferebar adeo ut amarem hominem nedum diligerem. Fit nanque nescio qua natura mea ut in eos quos liiterarum et rerum antiquarum sciam amatores quasi quodam impetu amoris efferar. Augurabatur animus quod nunc tandem in illo conspexi imaginem veterum scriptorum in hoc uno Barcinonensi videor intueri ut vere dicere possim ecce alteram Spem Hispaniae Dii illum superstitem faciant nam nisi animus me fallit dabit aliquando maiora futura quidem sibi suisque patriae et genti ornamento maximo et decori. Vale datum Barcinone XIIII calendas julias. Iterum vale.

Fol. 241.

Petrus Mich. Carbonellus Joanni Villario P. S. Jam hoc mane apud nostram tabernam notulariam de elegantissimis litteris tuis in laudem Hieronymi Pauli dignissimi et de meis inornate exaratis ac virtute moribus et scientia ipsius Hieronymi multa et varia transegimus quae a nobis quoquo modo peracta obliterari nequeant. Vidisti nanque o Joannes clarissime litteras suas et meas quibus elementis Barcinona scribunda sit. Nunc vero ad tuam humanitatem mitto Genealogias Aragonum et Siciliae Regum et comitum Barcinone quas edere brevi sermone in tabella quam gnatus meus tibi reddet magnis et lucubrationibus scribere curavi. Eam igitur perlegito et quid in ea senties ad me tuae doctrinae amatorem quum tibi libuerit rescribito. Vale Vale et me ama ut facis. Apud civitatem Barcinonam XIII calendas julias anno jubileo raptim.

Joannes Villarius P. M. Carbonello salutem. Redditae sunt mihi litterae tuae quas gnatus tuus (1: Is gnatus erat Franciscus proprio nomine appellatus.) puer profectu mihi etiam pro meo in te amore et illius praeclara indole praecharus detulit et simul etiam tabellam pergamenam (1) de genealogia nostrorum Principum. Visa sunt convenire omnia delatoris modestia et gratia quaedam cum puerili pudore coniuncta litterarum tuarum lepos et suavitas mirum tabellae ipsius et argutum artificium. Quamvis enim et genus et prosapiamtantorum ac prope dominorum principum non incognita haberem tamen id ipsum explica tuis quasi re ipsa ante oculos posita abs re intellexisse voluptati fuit quippe quoniam non sim inscius eam inte severitatem esse solere ut nihil nisi quod optime sit exploratam litteris mandes Tibi recto vivere talo ars dedit et veri speciem cognoscere calles. Verumtamen abs te scire velim prior omnium ille Barcinonnis Comes cognomento Guifredus quibus parentibus qua familia ortus fuerit nisi dixerimus illum descendisse de coelo ut de tertio Catone non insulse Juvenalis poeta dicebat. Quam obrem tantae tamque illustris prosapi et primores stipites ignorari minime ferendum putem ut enim apud Aristotelem bellissime scriptum est Scire ununquodque tunc arbitramur quoniam causas eius et principia cognoscimus usque ad elementa. Si quid igitur de ea ipsa re fide dignum compertum habes id mihi ut innotescat tua solita diligentia atque humanitate efficere stude. Vale et me ama. Data Barcinone XI calendas julias.

(1) Tabella pergamena et non pergamenea ut barbari notarii in eorum notules quotidie scribunt.

Fol. 241 v.

Petrus Mich. Carbonellus Joanni Villario P. S. Litteras tuas non levinas sed omni armonia et suavitate refertas accepi quibus intellexi quod de genealogia nostrorum principum edidi tibi voluptati esse in facto Barcilonis Comitis cognomento Guifredi ad causas uniusque rei et principia dinoscenda in testes producere studuistis quum desit quibus parentibus qua familia Comes ille ortus fuerit. Cupis ergo doctor egregie quod super tanta tamque illustre prosapia ac eius primore te doctiorem efficiam. Respondeo haud indignum esse ad juvenalis (Juvenalis) et Aristotelis ac aliorum qui in pretio habentur doctrinam et vestigia assequenda nos vacare summopere. Sed non semper id fieri valet praecipue in tam maxima ac vetustissima Regnum et comitum genealogias de quibus plerique litterati viri cum alii vernacula lingua tum et alii latina multa scriptitarunt et id quod scire cupis et ego etiam cupio omiserunt. Ipse igitur rerum antiquarum amator non modo unum sed etiam complures codices circa hanc rem volvere et revolvere curavi Hieronymo Paulo apprime docto suffragante et me etiam edocente a cuius fracmentis haec et alia non minus valentia luculentissime dedici et id primoris et etiam aliorum nostrorum principum a quibus parentibus et familia originem traxerunt forte scripsit nemo. Si de uno ad alium usque ad primorem retrogradando tendamus in infinitum erit progressus. Quando quidem ut Aristoteles ait AEticorum lib. V. Quaedam sunt ut de ipsis lex ferri non possit itaque decreto opus est nam indiffinita est regula quemadmodum in his dicendum puto. Haec vero quae antiquiores de ea genealogia nobis tradiderunt (ut vidisti in eius tabella a me tibi precario concessa) diggerere perdiu studui. Verumenimvero si quid reconditi in hac re senties meque dicere et scire opus esse putaris tu doctiori tu perspicatior tuque rerum antiquarum rimator acutus ad has litteras statim mihi rescribito. Nam ideo mihi gratius facere nihil potes. Vale meque mutuo diligas apud urbem Barcinonam X calendas julias anno jubileo.