Pergaminos de don
Martín, n.° 391. 2 de diciembre de 1407.
Hoc est translatum
etc. In nomine domini Dei eterni et omnipotentis per quem reges
regnant et principes dominantur. Nos Martinus Dei gratia rex
Aragonum Valentie Majoricarum Sardinie et Corsice comesque
Barchinone Rossilionis et Ceritanie considerantes quod si
permissione divina dum sumus in hoc mortali corpore vivimus ad tempus
in terris longe magis debemus appetere et regnum in excelsis
perpetuum obtinere cum sanctis quodque tanto fortius debemus
repentinum introitum pertinere quanto inevitabilis mortis nos instat
ambigua certitudo ideo scientes ad regnum celeste predictum non posse
ascendere nisi prius corpus nostrum legem naturalem implendo morte
redigatur in terram de qua ipsum fore productum nullatenus ignoramus
resurrectionis gratia posita renovandum casum fragilitatis humane per
anticipatam cautelam dispositionis testamentarie disponimus
pervenire dum mentis tranquilitas rationis effectus et temporis
aptitudo se offerunt opportuna: igitur Pneumatis almi gratia invocata
et nostrorum peccaminum venia suppliciter implorata revocantes
expresse et de certa scientia anullantes penitus et cassantes omnia
alia quecumque testamenta et codicillos si que et qui
et ubicumque et quandocumque per nos facta vel facti usque nunc
reperientur salvo et salvis et inde exceptis inferius confirmatis hoc
nostrum facemus ordinamus et condimus testamentum in quo
voluntas nostra perfecta et completa
et regnorum et terrarum
nostrarum ordinatio et dispositio valeat reperiri. – Rex Martinus. –
In primis enim Salvatori et redemptori nostro domino Jesuchristo
et gloriosissime virgini Marie matri ejus corpus nostrum et
animam devota mente et humiliter comendamus. – Rex Martinus. – Et
eligimus nostri corporis sepulturam in ecclesia Beate Marie
monasterii Populeti cisterciensis ordinis siti in Cathalonia
in diocesi Tarracone in qua ferri et construhi volumus per
heredem nostrum subscriptum videlicet in quo dicti arcu existente in
ecclesia supradicta in parte scilicet vacua dicti archi juxta seu
prope cumbam domini regis patris et serenissime domine Elionor
matris nostre memorie recolende honorificam tumbam pro nostri
corporis sepultura: volumus tamen quod corpus seu ossa nostra
sepeliantur juxta seu prope portale quo transitur de ecclesia dicti
monasterii Populeti ad claustrum ipsius monasterii videlicet in eodem
claustro juxta dictum portale ita quod exeuntes de dicta ecclesia ad
claustrum et intrantes de dicto claustro in ecclesiam faciant
transitum supra tumulum in quo sepelientur corpus seu ossa nostra
predicta in quo quidem tumulo apponi volumus et jubemus unum lapidem
sive losa. – Rex Martinus. – Et etiam volumus et mandamus quod
si et
quandocumque contigerit nos debitum solvere naturale si
decesserimus in diocesi elnensi gerundensi seu vicensi
vel barchinonensi si usque ad villam Martorelli
inclusive vel aliis locis dicte diocesis Barchinone versus
dictum monasterium in simili distantia dicte ville Martorelli corpus
nostrum defferatur ad dictam civitatem Barchinone: quod quidem
corpus casu predicto sepeliri volumus in sede ipsius civitatis juxta
seu prope portale quo transitur de ecclesia dicte sedis ad claustrum
ipsius videlicet in eodem claustro juxta seu prope dictum portale ita
quod exeuntes de dicta ecclesia ad claustrum et intrantes de dicto
claustro in ecclesiam faciant transitum supra tumulum in quo
sepelientur corpus seu ossa nostra predicta: in quo quidem tumulo
apponi volumus et jubemus unum lapidem sive losa. Si vero
decesserimus in civitate predicta volumus corpus nostrum sepeliri ut
supra et in utroque casu tradi sub comanda in sede jam dicta: et si
decesserimus extra dictam civitatem videlicet in civitate Ilerde
vel Dertuse vel in alia villa seu loco extra dictas civitates
volumus et ordinamus quod corpus seu ossa predicta defferantur
incontinenti ad monasterium supradictum: et si decesserimus in
regno Aragonum vel Valentie volumus et ordinamus quod
dictum corpus defferatur et tradatur sub comanda si in dicto regno
Aragonum ad et in sede civitatis Cesarauguste et si in
dicto regno Valentie ad civitatem Valentie in sede
videlicet ipsius civitatis: et si extra regna et terram
nostram mori nos contingat volumus et ordinamus quod corpus
nostrum tradatur ecclesiastice sepulture in ecclesia cathedrali
seu majori civitatis ville vel loci ubi nos decesserimus volentes
quod ubicumque nos mori contingat corpus nostrum sepeliatur ut est
dictum et inibi sub comanda tradatur: etiam volumus quod quanto
citius et comode fieri poterit quovismodo obstaculo heredis nostri
vel alterius penitus quiescente super quo manumissorum nostrorum
conscientias oneramus et nisi hoc fieri faciant cum effectu redundet
in suarum periculum animarum corpus nostrum defferatur ad dictum
monasterium et in dicta sepultura ut superius est
contentum
sepeliatur cum insigniis regalibus prout est fieri assuetum. – Rex
Martinus. – Post hec facimus eligimus constituimus et ordinamus
certos et speciales manumissores et exequtores hujus
nostri testamenti seu ultime voluntatis scilicet primum
principalem et majorem manumissorem et exequtorem hujus
nostri testamenti serenissimum Martinum filium primogenitum
nostrum carissimum regem Sicilie et ducatuum Athenarum et
Neopatrie ducem necnon reverendos in Christo patres
archiepiscopos Terracone et Cesarauguste
episcopos Barchinone Valentie et Majorice abbatem monasterii
Populeti priorem
Vallis
Jesuchristi et abbatem vel priorem Sanctarum
reliquiarum ordinis celestinorum capelle regie Barchinone ac
fratrem Johannem de Thaust episcopum oscensem
confessorem nostrum qui nunc sunt vel pro tempore fuerint nobilem
Geraldum Alamanni de Cervilione gubernatorem Cathalonie
Egidium Roderici de Lihori
gubernatorem regni Aragonum
Petrum Sancii de Catlatajub majordomum Petrum
Torrelles Galcerandum de Sanctominato et Raymundum
Torrelles milites camerlengos et Raymundum de Muro
bajulum generalem regni Aragonum
Sperantem in Deo Cardona vicecancelarium Petrum Darters
magistrum rationalem et Johannem de Plano thesaurarium
consiliarios nostros si tunc vixerint et si non vixerint alios qui
fuerint tunc vicecancellarius magister rationalis et thesaurarius
nostri. – Rex Martinus. – Quibus quidem manumissoribus et
exequtoribus plenariam conferimus potestatem quod omnes seu
major eorum vel tres ex ipsis quorum unus sit dictus rex si vixerit
et interesse potuerit et alius ille quem ipse rex elegerit et alius
archiepiscopus Terracone cum quibus sint semper dicti prior
Vallis Jesuchristi et abbas seu prior Sanctarum
reliquiarum vel eorum substituti ac Petrus Torrelles et Johannes de
Plano thesaurarius casu quo alii interesse seu intendere non
potuerint seu nequiverint quibus certam conferimus potestatem ut
inferius continetur presens nostrum testamentum et ordinationem
nostram compleant et exequantur absque eorum damno de bonis nostris
prout supra et infra invenerint ordinatum. – Rex Martinus. – In
primis igitur ordinamus quod dicti nostri manumissores seu exequtores
vel tres ex ipsis casu quo alii ut superius continetur interesse seu
intendere non potuerint seu nequiverint exequtioni hujus nostri
testamenti in quibus sit semper dictus rex si vixerit et interesse
potuerit et dicti prior Vallis Jesuchristi abbas seu prior Sanctarum
reliquiarum et Petrus Torrelles ac Johannes de Plano incontinenti
post obitum nostrum petant et exhigant omnia jocalia res et
bona nostra quecumque mobilia et se moventia fructus redditus et
proventus et quelibet etiam alia bona nostra quecumque que in posse
nostro et aliorum quorumcumque tam domesticorum nostrorum quam
aliorum ac quarumlibet personarum secularium et religiosarum seu in
aliis quibusvis locis reppererint et de bonis omnibus mobilibus aut
se moventibus supradictis manu publica fieri faciant inventarium:
dictique Petrus Torrelles et Johannes de Plano thesaurarius noster si
vixerint petant colligant et recipiant aut peti colligi et recipi
faciant omnes et singulos fructus redditus et proventus civitatum
villarum castrorum terrarum et locorum ac aliorum quorumcumque
bonorum nostrorum immobilium predictorum tam in regnis Aragonum
Valentie Majoricarum et Cathalonie principatu aut alibi
infra nostrum dominium consistentium tantum et tamdiu donec cum alia
peccunia que ex rebus mobilibus habebitur et haberi poterit
supradicta compleri possit et completa fuerit exequtio hujus nostri
testamenti: habeant etiam et recipiant dicti manumissores seu
exequtores ad manus suas omnia jocalia nostra predicta vassa aurea
et argentea sive deaurata et omnia alia bona nostra
mobilia arnesia seu alia quecumque que sint ad usum nostri
corporis facta sive alia quecumque necnon vestes et alia quecumque
sive sint panni perretum sive lecti que omnia exceptis hiis que in
presenti nostro testamento dimittimus filio et heredi nostro
subscripto vendant incontinenti post nostrum obitum distrahant et
alienent ac tradant plus offerentibus et peccuniam eorum nobis
pertinentem infra nostrum dominium aut alibi ubicumque recipiant
dicti Petrus Torrelles et Johannes de Plano distribuendam per eos una
cum alia peccunia nostra si quam forsan in bonis nostris post nostri
obitum repererint ad ordinationem dictorum manumissorum seu
exequtorum nostrorum juxta formam eisdem manumissoribus seu
exequtoribus per nos in presenti testamento traditam in legatis et
aliis piis causis: casu vero quo dicti Petrus Torrelles et Johannes
de Plano die obitus nostri non vixerint aut vixerint et
obierint antequam hec nostra voluntas completa fuerit
cum effectu manumissores nostri predicti qui tunc
fuerint eligant
loco ipsorum seu alterius eorum qui obierit alium vel alios qui
premissa per nos eis comissa complere valeant cum effectu. Veruntamen
quare nobilis Geraldus Alamanni de Cervilione gubernator Cathalonie
et Egidius Roderici de Lihori gubernator regni Aragonum circa eorum
officia habeant necessario intendere se vaccare providemus ne ad
predicta aliquatenus eligantur. Si vero dictus rex ad opus sui
retinere velit jocalia arnesia et alia bona mobilia supradicta in
presenti ordinatione contenta hoc facere possit ipso tamen solvente
pretium seu extimationem eorum legittimam ad cognitionem dictorum
manumissorum seu exequtorum nostrorum. – Rex Martinus. – Et ut hec
nostra voluntas citius valeat percompleri volumus et ordinamus quod
si heres noster subscriptus infra unum annum post nostri obitum
continue sequturum omnia que supra et infra ordinamus compleri non
fecerit cum effectu manumissores nostri predicti vendant et
distrahant castra villas et loca nostra subscripta seu eorum
partem videlicet villana de Exerica cum tota sua tinentia
vallem de Uxo et serram Dislidia que per nos fuerunt
impignerata et villam de Liria cum eorum juribus
universis et totum jus et actionem quod nobis competit in eisdem
sicut eis videbitur expedire pro complendis omnibus que supra et
infra ordinamus ut superius continetur: quam quidem venditionem
faciant illi vel illis personis et pro illo pretio seu pretiis quibus
cum emptoribus melius potuerit convenire quarum pretia recipiant
dicti Petrus Torrelles et Johannes de Plano ut supra de aliis per nos
extitit ordinatum nos enim dictis nostris manumissoribus super
predictis omnibus et singulis plenam conferimus potestatem. –
Rex Martinus. – Insuper cupientes saluti anime nostre
salubriter providere volumus et mandamus quod omnia debita ad que nos
tenemur nomine nostro propio tam ratione donationum quitationum
debitorum et aliarum quarumlibet rationum sive causarum solvantur et
restituantur integre libere et expedite per dictos manumissores
nostros de bonis nostris mobilibus et immobilibus de
quibus citius solvi poterint et que apparuerint prout nos ad eas et
ea restituenda et exsolvenda teneri repererint per instrumenta cartas
sive albarana sigillis nostris seu officialium nostrorum aut
officiorum dictorum officialium sigillata vel per testes aut
alia legittima documenta simpliciter et de plano et sine figura
judicii prout forus anime hoc exposcit. – Rex Martinus. – Etiam
volumus mandamus et ordinamus quod debita et injurie illustrium
predecessorum nostrorum regum Aragonum persolvantur de bonis
et redditibus per eos assignatis ad predicta debita et injurias
persolvendas et quod solutiones hujusmodi fiant per deputatos ad ea
solvenda. – Rex Martinus. – Item volumus et ordinamus quod
incontinenti post obitum nostrum ex vassis seu vaxillis
nostris argenteis alba dumtaxat et etiam
deaurata
quecumque et sub quacumque figura existant ad usum et servicium
nostrum assidue deputata tradatur et detur dicto fratri Johanni de
Tahust episcopo oscensi confessori nostro si
tunc vixerit et si non vixerit alteri tunc confessori nostro vendenda
et distribuenda per eum cum dicto rege si interesse potuerit qui in
isto et in aliis actibus tangentibus exequtionem hujusmodi testamenti
caput esse volumus et majorem et cum archiepiscopo vel
episcopo illius diocesis terre nostre in qua nos contingat
debitum exsolvere naturale et abbas monasterii Populeti usque
ad quantitatem et complementum viginti mille solidorum
barchinonensium qui per eos dentur et exsolvantur clericis et
religiosis vel aliis capellanis qui infra duos menses post obitum
nostrum celebrent et teneantur celebrare missas cum obsequiis
et suffragiis in remedium anime nostre et animarum
predecessorum nostrorum. Si vero dictus noster primogenitus nollet
quod ex dictis vassis seu vaxellis argenteis fieret venditio ita cito
sicut per nos ordinatum est sed quod ipsa vaxella penes ipsum
remaneret tali casu ipso rege solvente illico dictos viginti mille
solidos tunc dicta vaxella remaneat penes eum: sed si forsan
dictos viginti mille solidos nollet solvere ad distribuendum
in dictis missis tali casu volumus et ordinamus quod dictus confessor
noster cum archiepiscopo vel episcopo diocesis terre nostre in qua
nos contingat ab humores abduci et cum abbate monasterii nostri
Populeti usque ad dictam quantitatem viginti milium solidorum
vendere et distrahere valeant et quantitatem eandem distribuere
clericis et religiosis aut aliis capellanis ut supra clarius est
expressum. – Rex Martinus. – Ceterum recensentes nos a Domino
largitore bonorum omnium infinitas et largifluas gratias
accepisse ne sibi in gratias ipsas nobis missericorditer facere
dignatus est censeamur ingrati libenter ad ea per cultus augeatur
divinus ecclesiasticeque cerimonie solemniter fiant dirigimus mentem
nostram et ideo deliberavimus volumus et ordinamus quod in capella
palatii nostri majoris civitatis Barchinone ponantur et
conserventur preciose nostre reliquie subscripte: videlicet
certe forme Eucarestie que una cum corporalibus consistunt in
quodam auri reliquiario: item preciosissimus sanguis
Salvatoris Domini nostri Jesuchristi qui miraculose propter
dubium cujusdam presbiteri consecrantis cum abo vivo effectus fuit
verus sanguis et etiam crux nostra major aurea in qua
major pecia quam habemus de ligno vivifice crucis Domini
nostri Jesuchristi est affixa quam beatissimus papa Benedictus
nobis existentibus in civitate Avinione ad quam dum veniebamus
de regno Sicilie quod divina gratia mediante
adquisivimus
pro adibendo eidem reverentiam filialem direximus gressus nostros
contulit liberaliter atque dedit. Ponantur etiam et conserventur in
ea quedam alia crux quam serenissima domina regina Costantia
regina Sicilie uxorque serenissimi domini Petri abavi nostri
jamdicte cappelle dimissit quamque serenissimus dominus rex Petrus
pater noster memorie recolende margaritis et preciosis gemmis
pulxerrime adornavit: item quedam alia crux quam serenissima domina
regina mater nostra adornavit margaritis et lapidibus preciosis
quamque jam dicte capelle dimissit et quedam pars tunice Domini
nostri Jesuchristi qua per mulierem fluxu sanguinis
vexatam tacta fuit continuo ab ejus infirmitate curata sicut
in Evangelio legitur quamque serenissimus imperator
gregorum nomine Emanuel consanguineus noster per suos
solemnes embaxatores nobis missit et contulit gratiose: item
camisia Domini nostri Jesuchristi et quatuor spine corone
que sacratissimo capiti suo fuerunt imposite tempore sue salutifere
passionis ac brachium etiam beati Georgii martiris
Christi et brachium etiam beati Luce Evangeliste et omnes alie
nostre reliquie quas hic volumus pro nominatis habere. – Rex
Martinus. – Et ut melius diligentius et solempnius in dicta capella
divina officia celebrentur et fiant ad honorem Dei ac beatissime
Marie semper virginis matris sue totiusque curie celestis ac in
remedium animarum nostri ac parentum et predecessorum
nostrorum et eorum qui pro nostro servicio in regno Sicilie naturale
debitum exsolverunt et in emendam etiam damnorum tam in
personis quam bonis etiam ecclesiasticis per nos et servitores
nostros predictos in dicto regno Sicilie vigente guerra factorum et
illatorum instituimus et ordinamus in capella nostra predicta
tresdecim monachos de ordine celestinorum sub regula
beati Benedicti quorum quidem monachorum unus sit abbas
seu prior et eo mortuo ille ex monachis qui tunc fuerint vel
alius de ordine supradicto qui tunc canonice fuerit electus et
confirmatus ut est in aliis similibus monasteriis fieri consuetum sit
abbas vel prior monasterii prelibati: instituentes et ordinantes quod
dictus abbas vel prior quicumque fuerit nominetur abbas sen prior
Sanctarum reliquiarum capelle regie Barchinone. – Rex Martinus. –
Volentes firmiter et mandantes quod abbas seu prior et monachi
supradicti in capella predicta missas diebus singulis celebrent et
divina officia horis diurnis pariter et nocturnis solemniter recitent
et in eadem capella intersint personaliter dictis horis: quibusquidem
abbati seu priori et monachis septem mille solidos barchinonenses
pro eorum provisione annua concedimus atque damus promitentes quod
pro predictis septem mille solidis per dictos abbatem seu priorem et
monachos annis singulis imperpetuum habendis et percipiendis
assignabimus certos nostros redditus quos redimere proposuimus per
alodium liberum atque francum volentes quod si ad hec
complenda fuerimus modo aliquo impediti manumissores nostri predicti
emant in civitate Barchinone vel alibi si eis videbitur expedire
census redditus et tributa stabiles et indefectibiles atque certi per
alodium liberum atque francum que sufficiant ad septem mille solidos
supradictos eorum conscientias super hiis firmiter onerantes.
Concedimus etiam atque damus eidem abbati seu priori et monachis
partem nobis pertinentem in mensuratico sive cops que colligitur et
levatur de bladis que venduntur in civitate Barchinone quam quidem
partem Johannes de Junyent mercator Barchinone nostro nomine
et pro nobis emit a Michaele de Sena cive Barchinone sic quod
dictus abbas sive prior et monachi partem predictam habeant et
recipiant imperpetuum prout melius et plenius ad nos competit et
expectat. Damus etiam et concedimus dictis abbati seu priori et
monachis quemdam ortum nostrum cum ejus pertinentiis et juribus
universis situm prope menia civitatis Barchinone loco vocato Camp
de Sancta Anna quem ibidem habemus et possidemus titulo emptionis
per nos inde facte. – Rex Martinus. – Item volumus et ordinamus quod
post obitum nostrum anno quolibet imperpetuum qualibet die jovis
sancta sive de la Cena fiat et detur tresdecim pauperibus per
succesorem nostrum regem Aragonum et suos eligendis elemosina similis
illi que per nos fuit dictis pauperibus dari anno quolibet consueta:
in hunc videlicet modum quod abbas vel prior predictus eo modo quo
nos facere consuevimus qualibet die jovis sancta abluat atque lavet
manus et pedes pauperum predictorum quo facto ipse idem abbas vel
prior det cuilibet pauperum predictorum quatuor cannas de canna sive
mensura panni honesti coloris pro vestitu et tres palmos panni
albi pro caligis et duas cannas panni lini pro camisiis et
femoralibus et unum par sotularium necnon etiam cuilibet eorundem
medium florennum auri Aragonum pro custuris: volentes et
ordinantes quod per manumissores et exequtores predictos emantur
quadraginta sex libre tresdecim solidi Barchinone annuales et
perpetuales in loco seu locis tutis per alodium liberum atque francum
ad ipsorum manumissorum sen exequtorum cognitionem quas quidem
quadraginta sex libras et tresdecim solidos anuo quolibet imperpetuum
recipiat dictus abbas seu prior quicumque fuerit pro exsolvendis et
complendis omnibus supradictis nos enim dictas quadraginta sex libras
tresdecim solidos pro complendis predictis nunc pro tunc et tunc
pro nunc concedimus ac etiam assignamus abbati seu priori
et conventui supradictis. – Rex Martinus. – Insuper etiam ad
honorem ejusdem sancte et individue Trinitatis Patris Filii et
Spiritus sancti volumus instituimus et ordinamus quod post obitum
nostrum die qualibet imperpetuum per abbatem vel priorem predictum et
successores suos reficiantur et provideantur tres pauperes in pane
vino et companagio ac aliis eis necessariis: quibus quidem pauperibus
dictus abbas vel prior aut alius monachus per eum deputandus
abluat manus et pedes qualibet die hora sibi melius opportuna:
pro predictis vero adimplendis faciendis et exsolvendis volumus et
ordinamus quod per nostros manumissores seu exequtores predictos
emantur quinquaginta quatuor libre barchinonenses in loco tuto
et securo per alodium liberum atque franchum quas nos pro
complendis predictis concedimus et assignamus per abbatem vel priorem
predictum et successores suos habendos et percipiendos et
distribuendos ut supra. – Rex
Martinus. – Item instituimus et
ordinamus fieri tria aniversaria solemnia quolibet anuo unum
videlicet pro anima nostra eadem die qua dies nostros finierimus et
aliud in ebdomada Omnium Sanctorum pro animabus parentum nostrorum
quo facto fiat in crastinum aliud pro anima nostra
celebranda in
dicta ecclesia monasterii Populeti ubi corpus nostrum
ut prefertur sepelietur per monachos fratres et
clericos in dicto monasterio residentes qui orent
Dominum Deum pro anima nostra et parentum nostrorum et omnium
fidelium deffunctorum: et ultra hoc teneantur perfecta missa
cujuslibet aniversarii supra tumulum domini regis et domine
regine parentum nostrorum et postea supra tumulum nostrum
absolutiones facere cum orationibus consuetis: et volumus et
ordinamus quod per dictos manumissores seu exequtores emantur viginti
quinque libre barchinonenses monete censuales anuales et
perpetuales per alodium francum in loco sive locis tutis in nuda
tamen perceptione ad ipsorum manumissorum seu exequtorum cognitionem
qui eisdem monachis fratribus et clericis annuatim tradantur ad opus
pretextu aniversariorum predictorum. – Rex Martinus. – Item volumus
et jubemus quod centum Christi pauperes panno albo videlicet de
duabus vestibus ipsorum quilibet induantur qui portent singulos
brandonos cum corpus seu ossa nostra portabuntur ad sepeliendum in
ecclesia monasterii supradicti et quousque corpus seu ossa nostra
fuerint recondita in tumulo fiendo in ecclesia supradicta ut superius
continetur qui quidem pauperes reficiantur de bonis nostris donec
predicta completa fuerint cum effectu. – Rex Martinus. – Item
recomendamus dicto nostro primogenito et heredi ac successori
nostro universali omnes et singulos officiales nostros et
specialiter illos qui pro nostro et ejus servicio in regno Sicilie
insudarunt tam illos
qui tenent pro nobis officia in domo nostra quam extra
exortantes eundem ut filium carissimum et succesorem nostrum quod si
officia que tenebunt tempore obitus nostri retinere poterunt comode
illos in eis remanere permittat alias quod eos collocet in officiis
congruis
unum post alium successive juxta eorum merita ut de
impensis nobis et sibi serviciis et que ipsi nostro primogenito
impendere poterunt remunerationem condignam reportent. – Rex
Martinus. – Ceterum pro sepultura nostra fienda et pro injuriis
nostris solvendis et pro aliis legatis per nos factis et ordinatis
tam in presenti testamento quam in codicillo vel
codicillis nostris ex nunc fiendis contentis et expressatis
quinquaginta mille libras barchinonenses monete de terno de
bonis nostris accipimus: ad que habenda et recipienda per
manumissores nostros predictos et pro complendis et exequendis
predictis assignamus de presenti omnia vasa nostra argenti albi
et etiam decorati que nostro sunt usui et servicio continue diputata
exceptis illis que necessaria fuerint pro viginti mille solidis
antedictis quos supra dari mandamus confessori nostro distribuendos
pro missis celebrandis ut superius continetur ea scilicet omnia que
tempore obitus nostri habebimus et nobis reperta fuerint et omnia
jocalia de quibus supra nos ordinamus cujuscumque sint generis vel
speciei subscriptis inde exceptis et omnia alia et singula bona
nostra mobilia et se moventia que nos habemus et tempore obitus
nostri habebimus seu penes nos reperta fuerint. Excipimus tamen
preciosas nostras reliquias supradictas quas poni et conservari
ordinavimus in dicta capella palatii nostri majoris civitatis
Barchinone ut superius continetur. – Rex Martinus. – Si quid vero
ex dictis quinquaginta mille libris superfuerit completis
omnibus que ordinamus detur et distribuatur per manumissores nostros
predictos ob salutem animarum nostri et parentum nostrorum pro
captivis redimendis orphanis maritandis et aliis piis causis
specialiter in remunerandis servitoribus nostris: et de hoc nostrorum
manumissorum conscientias oneramus. Et si predicte quinquaginta libre
ad predicta et infrascripta ac alia in codicillis nostris contenta et
ad debita et injurias nostras solvendas et alia complenda et
persolvenda non sufficerent ad id quod et quantum deffuerit volumus
de dictis redditibus et juribus recipi et haberi quousque nostrum
testamentum hujusmodi completum fuerit ut superius et inferius ac
in nostro seu nostris codicillis ordinatum existat: dantes et
concedentes prefatis manumissoribus et exequtoribus nostris plenam et
liberam potestatem petendi exhigendi et recipiendi tot de bonis
nostris quod sufficiant ad predicta et ea distribuendi et erogandi
juxta traditam per nos eis formam pro remedio anime nostre et
animarum parentum nostrorum et omnium fidelium defunctorum. – Rex
Martinus. – Preterea confirmamus priori et conventui Vallis
Jesuchristi donationem per nos factam eisdem de locis de Altura
e de les Alcubles sicut et prout in dicta donatione et aliis
donationibus et concessionibus per nos dicto monasterio inde factis
plenius continetur. – Rex Martinus. – Ceterum assignamus operi dicti
monasterii ultra alias assignationes per nos jam factas operi
supradicto mille florennos auri de Aragonia de et super
redditibus nostris civitatis Xative et ejus termini habendos
et percipiendos per priorem monasterii predicti seu ejus procuratorem
anno quolibet per annos computandos a die obitus serenissime domine
regine Cipri cui duos mille florennos dum vitam duxerit in
humanis super dictis redditibus jam providerimus assignandos ita quod
infra dictum tempus dictum opus habere valeat … mille florennos non
ultra de redditibus supradictis. – Rex Martinus. – Et quia multum
cordi gerimus ut opus dicti monasterii perficiatur heredem nostrum
subscriptum monemus et in Domino exortamur quod ipsum opus mora
quacumque cessante si nobis viventibus perfici non poterit habeat
taliter recomendatum quod ipsum quam citius poterit perfici faciat
cum effectu ejus conscientiam super hiis quantum possumus onerantes.
– Rex Martinus – Item volumus et ordinamus quod dicti nostri
manumissores qui in hujusmodi nostra exequtione laboraverint et alii
habeant salarium quod per dictum regem taxatum et ordinatum
fuerit eorum cuilibet fore persolvendum. – Rex Martinus. – Item
dimittimus seu legamus egregio Frederico filio naturali dicti
regis Sicilie nepoti nostro sive net villas castra et
loca nostra Dalcoy de Elxio e de Criullen et
vallem de Seta e de Tranadell sita in regno Valentiecum eorum redditibus et juribus universis ac mero et mixto imperio et
omnimoda jurisdictione alta et baxia et jus redimendi ea que
per nos impignerata fuerunt mediantibus gratie instrumentis. Predicta
autem ei legamus in feudum honoratum et sub conditione quod si dictus
Fredericus decesserit quandocumque sine liberis masculis
de legittimo et carnali matrimonio procreatis vel succedentes eidem
unus post alium obierint sine filiis masculis de legittimo et
carnali matrimonio procreatis predicta omnia heredi nostro universali
et suis successoribus revertantur: et sub conditione etiam quod non
possit gaudere aliquibus donationibus per nos ei factis sub
quacumque forma verborum sint comprehense quod si fecerit careat
omnino legato predicto. – Rex Martinus. – Ceterum dimittimus sive
legamus egregie Yolanti filie naturali dicti regis Sicilie
primogeniti nostri carissimi triginta mille florenos auri de
Aragonia qui sibi dentur et exsolvantur per heredem nostrum
predictum cum fuerit in matrimonio collocanda. – Rex Martinus. –
Insuper si die obitus nostri dimisserimus filium masculum de
legittimo et carnalio matrimonio natum vel nasciturum ultra dictum
illustrem Martinum regem Sicilie primogenitum nostrum
dimittimus eidem jure institutionis et pro parte hereditatis et
legittima ac alio jure quocumque in bonis nostris sibi pertinentibus
comitatum Impuriarum cum suis redditibus juribus et
pertinentiis universis ac mero et mixto imperio et omnimoda
jurisdictione alta et baxia in feudum tamen honoratum et sub
conditione quod si dictus filius noster decesserit quandocumquc sine
liberis masculis de legittimo et carnali matrimonio procreatis vel
succedentes eidem unum post alium obierint sine filiis masculis de
legittimo et carnali matrimonio procreatis comitatum predictum heredi
nostro universali et suis successoribus integre revertatur: si vero
dimisserimus duos filios masculos dimittimus secundo natu in feudum
tamen honoratum et sub conditione predicta marchionatum
nostrum situm in diocesi urgellensi et villas nostras de
Tarrega et de Vilagrassa de Sabadello et de Tarracia
de Calidis de Montebovino (Caldes de Mont boví : Montbui)
et de Granullariis (Granollers) cum eorum redditibus
juribus et pertinentiis universis ac mero et mixto imperio et omni
jurisdictione alta et baxia que omnia per nos vendita et impignerata
fuerunt mediantibus gratie instrumentis: et propterea volumus quod
dictus rex primogenitus noster subscriptus ea omnia que demittimus
secundo natu filio nostro quitare et desobligare habeat et
teneatur ab his quibus vendita seu impignerata fuerunt necnon
et ab oneribus quibuscumque per nos aut nostros predecessores
imposita super eis dictarum gratiarum intervenientibus instrumentis:
et si plures filios dimisserimus dimittimus cuilibet eorum jure
institutionis centum mille florenos auri de Aragonia: si vero
die obitus nostri dimisserimus filiam natam vel nascituram qui tunc
non fuerit in matrimonio vel in ordine religionis collocata
dimittimus eidem jure institutionis centum mille florenos dicti
auri: si autem fuerint due filie in matrimonio vel ordine
religionis non collocate silicet ambe vel altera ipsarum tunc
dimittimus eisdem jure institutionis dictos centum mille florenos
inter ambas equaliter dividendos si uterque fuerit in matrimonio
collocanda alios dictos centum mille florenos dimittimus illi que
maritanda erit et jam maritate seu maritatis dimittimus jure
institutionis cuilibet ipsarum mille florennos auri de Aragonia
in quibus et in eo quod eis dederimus earum tempore matrimonii ipsas
nobis heredes instituimus. – Rex Martinus. – Item relinquimus liberos
et alforros seu francos et ab omni servitute quitos
et exemptos omnes et singulos servos seu sclavos et captivos
nostros quos habebimus tempore mortis nostre. – Rex Martinus. – Demum
instituimus heredem nostrum universalem in regnis et terris nostris
Aragonum Valentie Majoricarum Sardinie
et Corsice ac comitatibus Barchinone Rossilionis et
Ceritanie et terris eis adjacentibus que nos hodie (ho +
die: hui, huy, vui, vuy, avui) habemus seu que pro nobis
tenentur seu teneri debent nunc et in futurum necnon in regno
Sicilie ac ducatu Athenarum et Neopatrie et in ducatu
etiam Tarantane et comitatu Turolii in
Alamannica cum militibus et dominabus et aliis hominibus et
feminis ac aliis universis bonis nostris juribus et actionibus nobis
nunc vel in futurum pertinentibus et spectantibus tam in predictis
quam alibi quocumque modo et forma serenissimum Martinum regem
Sicilie Athenarum et Neopatrie ducem primogenitum nostrum
carissimum predictum. – Rex Martinus. – Et si dictus rex Martinus
filius et primogenitus noster carissimus heres non erit vel erit et
decesserit quandocumque substituimus ei et nobis heredem instituimus
in dictis regnis et terris juribus et aliis superius expressatis
filium ejus primogenitum masculum legittimum et de legittimo et
carnali matrimonio procreatum: et si dictus ejus primogenitus heres
non erit vel erit et obierit quandocumque sino liberis masculis de
legittimo et carnali matrimonio procreatis eo casu substituimus
universalem illum ex liberis et nobis heredem instituimus universalem
illum ex liberis dicti nostri primogeniti masculum legittimum et
de carnali matrimonio procreatum qui tunc vixerit majorem natu et sic
per ordinem unum post alium secundum ordinem geniture. – Rex
Martinus. – Si vero dictus rex Martinus filius et primogenitus noster
carissimus obierit quandocumque sine liberis masculis de legittimo et
carnali matrimonio procreatis eo casu substituimus eidem et nobis
heredem instituimus universalem illum ex liberis nostris masculum
legittimum et de carnali matrimonio procreatum si et qui
immediate major natu erit post dictum illustrem regem Martinum filium
et primogenitum nostrum carissimum et sic successive unum post alium
ex liberis nostris si quos nos habere contingerit in futurum secundum
ordinem geniture. – Rex Martinus. – Hec est ultima voluntas nostra
quam valere volumus jure testamenti et si non valet jure
testamenti
valere volumus jure codicillorum aut cujuslibet alterius ultime
voluntatis. – REX MARTINUS. – Actum est hoc in monasterio Vallis Jesuchristi secundo die decembris anno a nativitate Domini
millessimo CCCCmo septimo. (2 de diciembre de 1407)