Reg.n°
1906, fol. 153. 15 nov. 1393.
Nos Johannes etc.
Suplicantibus inde nobis humiliter nunciis vestri dilectorum et
fidelium nostrorum juratorum et proborum hominum civitatis
Valencie tenore presentis vobis dictis juratis et probis
hominibus ac universitati dicte civitatis Valencie concedimus
absque juris prejudicio alieni et licenciam ac facultatem plenariam
elargimur quod quomodocumque volueritis seu dicta universitas
voluerit possitis et possit pro Iibito voluntatis accipere de aqua
rivi Xucaris (Xucar, Júcar) in termino de Thous et ducere illam
ad rivum dicte civitatis pro rigando et alias ad opus
ejusdem sic tamen quod illis quorum fuerint possessiones per quas
dicta aqua transitum fecerit pro damnis eis in dictis
possessionibus inferendis debita satisfaccio tribuatur. Mandantes per
eandem expresse et de certa sciencia gubernatori et bajulo
generali regni Valencie vel eorum locatenentibus
ceterisque universis et singulis officialibus nostris presentibus et
futuris ad quos spectet pro prima et secunda jussionibus et sub
nostre ire et indignacionis incursu quatenus concessionem et
licenciam nostram hujusmodi ac alia omnia et singula suprascripta
vobis dictis juratis probis hominibus et universitati firmiter
teneant et observent ac teneri et observari faciant vosque et ipsam
universitatem cum volueritis seu voluerit inde uti libere permittant
omni obstaculo quiescente. In cujus rei testimonium hanc fieri et
sigillo nostro jussimus comuniri. Data Dertuse XV die
novembris anno a nativitate Domini MCCCXC tercio. – Petrus
Oltzina. – Bonanatus Egidii mandato domini regis
facto ad relacionem Petri de Berga consiliarii et primo regis
cancellario.