LXX.
Reg.n.863, fol.189.6 mar.1337.
publice vilibus
questum sui corporis facientibus quendam vocatum Regem
Arlotum
et alios etiam preponebant qui a turpi questu illarum lucrum
turpissimum exigentes eas exponebant quibus volebant et earum domibus
disponebant ipsarumque ac bonis suis tanquam domini presidebant
quique in majorem Dei et hominum contumeliam et offensam mulieres
bonas et
mediocres
diffamantes per vim vel calumpniam aliarum publicarum consorcio
agregabant ex quo rejecta verecundia contra propriam voluntatem
publice interdum et amplius quam deberent infames passiones suorum
corporum exercebant: ex quorum ordinacionum inhonestis principiis
fomite turpitudinis ad posteros derivato pridem cum littera
nostra data
Valencie
tercio nonas julii anno subscripto Artaleto
de Xerica
cursori nostro mandavimus ac dedimus facultatem ut penas et calonias
in quas tales mulieres
inciderant quia de loco eis prohibito non recesserant et ad certum
alium locum mansiones suas transferre ut eis injunctum fuerat non
curaverant acusaret et eas peteret et exigeret ab illis que
inciderant in easdem. Cum autem talia officia quibus multa comituntur
enormia et Deo displiceant et sint hominibus odiosa: idcirco officium
supradictum Regis
Arloti
et alterius cujuscumque quod mulieribus
ipsis presideat et per quod gerens ipsum officium vel simile a
questibus ipsarum lucrum recipiat vel eis aut earum actibus per
lenocinium
aut alias quoquo modo disponat ceterasque secrete pecantes ad se
publicandum compellat vel aliquam exaccionem penarum seu quamvis
cohercionem in eis exerceat seu se de illis aliquatenus intromitat
hac irrefragabili atque perpetua tollimus sancione ipsa officia
interdicto perpetuo subponentes et de cetero inhibentes ne talia vel
similia in ipso regno
Valencie
comittantur officia vel a nobis seu heredibus nostris exerceri
quomodolibet permittantur facultatem per nos dicto Artaleto
in dictis litteris
atribulam presencium serie revocantes. Mandantes ei et universis et
aliis qui de dictis officiis hactenus usi sunt vel uti nitantur ne
illis utantur de cetero etiamsi de eis noscantur comissionem regiam
obtinere. Mandamus insuper justiciis bajulis et universis aliis
officialibus et subditis nostris quod presens edictum et sanccionem
nostram firmam habeant et observent et faciant ab omnibus
inviolabiliter observari nec permittant aliquem contrafacere vel
venire. Per hoc tamen non intendimus quin justitia et jurati simul
super locis dictis mulieribus
ordinandis previo mandato nostro possint aut debeant providere. in
cujus rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri jussimus
sigilli nostri pendentis munimine roboratam. Data Valencie
II nonas marcii anno Domini MCCCXXXVII.
Reg.n.863, fol.189.6 mar.1337.
Nos Petrus etc. Cum regiam
deceat dignitatem ut in subditis suis virtutes amplificet et vicia
proculpellat indecens reputamus quod qui ad alta et eximia tenemur
intendere negociis minimis et potissime vilibus in quibus animarum
periculum vertitur et honestatis decencia decorque justicie
naufragantur debeamus vaccare vel aliquos deputare. Audivimus
siquidem quod a quibusdam ex progenitoribus nostris olim aliquando
extitit ordinatum quod