XIX. Perg.n. 367.Alfonso.I.Dic.1178.

XIX.
Perg.n.
367.Alfonso.I.Dic.1178.

Hoc est translatum fideliter factum
III nonas aprilis incarnati Verbi anno M°CC°XL
octavo

ab instrumento per
alfabetum
diviso

quod sic habetur.
– Hec est conveniencia facta inter dominum
Ildefonsum
ilustrem
regem
Aragonis

comitem
Barchinone et marchionem Provincie

et
Petrum
de Besora
.
Donat ei namque dominus
rex
castrum
de
Velosel
cum omnibus terminis suis et donat et concedit ei
medietatem
decimi
et omnium
reddituum
ejusdem
castri
et
terminorum
videlicet de
expletis
et
eximentis
quibuscumque et
chestis
exorchiis cuenciis homicidiis latrociniis adempramentis censibus et
de omnibus quibuscumque rebus que ad usum et servitium hominis
pertineant que dici possint vel excogitari modo et in antea: aliam
autem
medietatem
de hiis omnibus
retinet
sibi
rex
per omnia loca. Item donat ei ut faciat unum
fornum
in predicto
castro
et
villa
et quod habeat cum in suo dominio ad faciendum inde omnes suas
voluntates et quod neque
rex
neque alius aliquis possit facere
furnum
in ipso
castro
set neque in terminis ejus umquam. Item donat ei tres
pariliatas
alodii
quas ipse Petrus sibi eligat ubicumque ibi magis voluerit et habeat
per suum franchum alodium: ipse etiam
rex
retinet
sibi
tres
pariliatas

in dominio in
obtimo
loco.
Stabilimenta
eciam
omnia donat eidem Petro et quod inde exierit dividat
bajulus
Petri et donet inde medietatem fideliter
bajulo
regis.
Donat ei item
stachamenta
et
firmamenta
ita quod bajulus Petri ea accipiat per totum predictum
castrum
et per terminos ejus presente bajulo
regis
et bajulus ejusdem Petri et bajulus
regis
placitent insimul et ambo per bonam fidem faciant inde placitum et
uterque illorum accipiat suam medietatem. Hec autem omnia donat ad
fevum dominus
rex
predicto Petro et filiis ejus de legitimo conjugio natis
exceptis
dictis
pariliatis
tribus et
furno
quod in proprium
alodium
ei concedit et quod sit inde suus solidus sicut homo de suo meliori
seniore et donet inde ei potestatem iratus et paccatus quociescumque
per se vel per nuncios suos eam demandaverit: quod et si predictum
Petrum
mori
contingeret
sine
infante legitimo

revertantur
predicta omnia in solidum
domino
regi
et suis excepta
medietate
dominicaturarum
supradictarum et earum etiam que in antea ibi predictus Petrus
habuerit de qua
medietate
liceat ei facere omnes suas voluntates sine alicujus obstaculo. Item
dimitit
rex
eidem Petro in vita sua
cavalchatas
host
placita
et
seguimenta
que ei habet facere per supradictum
fevum:
post
obitum

autem ejusdem Petri faciant hoc filii ejus cum omni sua posteritate.
Item si quid de supradicto
decimo
Ilerdensis
ecclesia
vel alius aliquis homo suo jure vel alia qualibet ratione aut
ocasione consequeretur partem sui
decimi
que contingeret eundem Petrum reciperet et accipiat in eternum in
dominio
regis
nisi
rex
salvam et securam poterit eidem Petro partem suam facere. Habet autem
terminos
et
afrontaciones
castrum
de Velosel
sicut
dividit cum
Albio
et ex alia parte cum
Valle-Clara
et vadit in
collum
de
Lena
et dividit cum termino de
Servoles.
Sicut hec omnia suprascripta sunt sic dominus
rex
donat laudat et concedit eidem Petro et filiis ejus: et Petrus
difinit et remittit in proprium debitum quod ei debebat
rex
usque ad
DCCC
morabetinos

quos ei debebat et difinit etiam
regi
et omni persone domum de
Hila
quam demandabat per convenienciam per supradictum debitum. Inter
cetera recipit dominus
rex
predictum Petrum cum omnibus rebus suis ubique in sua speciali
manutencione et quod non tornet eum de avere vel de honore in retro
in suis justis causis neque alicui hoc facere permitatur sed pro
posse defendat eum cum omnibus honoribus suis et rebus ubique: et de
hoc accipit eciam eum dominus
rex
in sua legalitate et Dei fide contra cunctos homines et feminas
(
ferminas)
sicut suum militem et hominem proprium quem cum nullo habet dividere.
Actum est hoc in
Terrachona
mense decembris anno Domini
MCLXXVIII.
– Signum +
Ildefonsi
regis Aragonis

comitis
Barchinone

et
marchionis
Provincie
.
– Signum +
Raimundi
Berengarii comitis Provincie
.
– Signum + domine
Sancie
regine Aragonis

comitise
Barchinone

et
marchisie
Provincie
.
– Signum + Dalmacii de
Biert.
– Signum + Arnalli de
Vilamulorum
– Berengarius dicte Terrachone Ecclesie archiepiscopus. – + Mironis
judicis. – Signum + Geraldi de Jorba. – Signum + Guillelmi de
Cervaria. – Signum + Raimundi de Cervaria. – Signum + Guillelmi
junioris de Cervaria. – Ego Guillelmus de Bassa scripsi hanc cartam
mandato domini
regis
et feci hoc sig+num – Sig+num Berengarii de
Sancto
Felice

notarii publici
ilerdensis
qui hoc translatum scripsit cum supraposito in lineis XXIIII ubi
dicitur sicut dividit et in XXXV ubi dicitur Sig+num Dalmacii de
Biert.