VIII. Reg.n. Núm.2. Fol. 117. Feb. 1162.

VIII. 



Reg.n. Núm.2. Fol. 117. Feb. 1162.

Omnibus sit manifestum
quod ego Ildefonsus rex Aragonensis et comes Barchinonensis
consilio meorum hominum muto ipsam villam meam que nunc
appellatur Villasalva sicut pater meus mandaverat et
stabilierat. Unde volo et mando tibi Petro Berengarii de
Villafrancha
ut tu mutes predictam villam et edifices
et apopules eam in ipsum montem qui est supra hanc
villam quam mutari mando qui mons nunc noviter
appellatur Muntblanch. Dono itaque tibi predicto Petro
Berengarii
ipsam vichariam et bujuliam
de ipsa populacione de Muntblanc hoc modo scilicet ut habeas
tu et tui unus videlicet post alium indivisibiliter predictam
vicariam et bajuliam per me et per meos omni tempore
propter apopulacionem et edificacionem quam ibi
feceris. Dono etiam tibi in predicta apopulacione et in toto
ejus territorio omnia estacamenta placitorum
omnium et dono tibi quartam partem de omnibus que ibi vel inde
aliquo modo michi exierint vel exire debebunt tara de
placitis quam de justiciis sive de decimis sive
de quarteres sive de furnis ac de mercatis ac de
omnibus que inde michi exierint excepto de meis dominicaturis
et de meis molendinis que ibi habeo in dominio. Dono insuper
tibi in ipso territorio jamdicto de Montblanc terram ad
laboracionem trium parium bovum in dominio et
unum mulnarium super ipsum embotum et alium
mulnar sub ipso embud in termino Terrachone per
alodium franchum. Suprascripta omnia tibi dono et
omnibus tuis heredibus uni videlicet post alium indivisibiliter cui
ea post te dimiseris potenter et integriter propter apopulacionem
quam facis de Muntblanc et de ejus territorio ut habeas ea
omnia tu et tui sicut superius dictum est imperpetuum per me et per
meos salva mea fidelitate et omnium successorum meorum imperpetuum.
Et si quis hoc donum disrumpere vel violare temptaverit nichil
proficiat sed in duplum componat et donacio firma perenniter
maneat. Que facta est apud Barchinonam in mense
febroarii anno ab incarnacione Domini MCLXII. – Signum
Ildefonsi regis + Aragonensis et comitis
Barchinonensis
.
– Sig+num domine regine Aragonensis et
comitisse Barchinonensis. – Sig+num Guillelmi Barchinonensis
episcopi. – Sig+num Ugonis de Cervilione Barchinonensis sacriste.

Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. – Sig+num Arnaldi de Lercio. –
Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. – Sig+num Arberti de Castrovetulo.
Poncius de Osore scriptor domini regis qui hoc
scripsit et signum hoc fecit +.