Núm. 2 Reg. n° 950, fól. 203. 19 nov. 1337.

Núm.
2
Reg. n° 950, fól. 203. 19 nov. 1337.

Noverint universi
quod nos Petrus et cetera considerantes comississe officium
amiranti regnorum et comitatus nostrorum
mfrascriptorum nobili Raymundo de Peralta ad vitam suam sub
certa forma et cum certis provisione ac juribus prout in carta
nostra inde sibi facta nostro sigillo pendenti munita que data
fuit Cesarauguste XVI° kalendas aprilis anno Domini millesimo
CCCXXXV
° lacius continetur:
considerantes etiam quod licet
diu est nos eidem nobili Raymundo qui in partibus insule Trinacrie constitutus est scripsimus mandando sibi expresse ut
veniret pro serviendo dicto officio in armata sive stolio
galearum quam vel quod faciebamus et facimus pro resistendo
conatibus perfidi Marrochorum regis qui
Hispaniam et signanter regnum nostrum Valencie
proponit offendere nullum tamen ab eodem nobili Raymundo
responsum recuperaverimus super eo: considerantes nec minus quod
dictus Marrochorum rex perfidus suos apparatus
tam terrestres quam maritimos adeo patenter et
celeriter facit et dirigit suumque passagium speratur sic
breviter fieri quod nos inter alios reges Hispanie faciliter
prevenire posset quod absit nos stolium nostrum ceterosque
nostros apparatus cicius preparemus propter quod responsum
dicti nobilis Raymundi nullo modo amplius possumus expectare:
propterea volentes sicut culmini nostro competit tanto periculo
quantum nobis et toti Hispanie ex hoc imminere posset
opportuno tempore providere prehabito semel et pluries super hoc
sollemni et maturo ac diligenti consilio ex predicta tam urgenti
tamque necessaria causa que moram ullatenus ultra facere patitur
deliberavimus alium eligere amirantum potissime cum
constet nobis quod sine ipso stolium nostrum predictum
nullo modo posset sic celeriter ut expedit fieri vel parari. Idcirco
ad strenuitatem fidelitatem probitatem et alia virtutum dona quibus
vos nobilem et dilectum consiliarium nostrum Jaufridum Gilaberti
de Crudiliis
ab experto fulgere constat nostrum intuitum
dirigentes: cum presenti carta nostra firmiter valitura ex certa
sciencia vos dictum nobilem Jaufridum Gilaberti in amirantum
nostrum Valencie Sardinie et Corsice ac
comitatus etiam Barchinone preponimus ordinamus preficimus
statuimus ac prefectum presencium serie nunciamus: volentes vobisque
comittentes quod ipsum amirantie officium habeatis regatis et
exerceatis et teneatis quamdiu videlicet nobis placuerit et bene
fideliter et legaliter ad honorem et servicium nostrum vos habueritis
in eodem. Concedentes ordinantes atque mandantes quod vos per vos
vestrosque viceamirantos ordinatos seu ordinandos et alios
comissarios et nuncios vestros predictum admirancie officium
in omnibus regnis et comitatu predictis ad honorem
servicium et fidelitatem nostram nostreque curie comodum et
profectum exerceatis et faciatis exerceri fideliter legaliter
diligenter et bene. Item volumus ordinamus atque concedimus vobis
quod vos et ille vel illi quem vel quos ad hoc loco vestri
statueritis de causis et questionibus tam civilibus quam criminalibus
que inter homines generalis et specialis armate nostre seu
galearum nostrarum de illis scilicet que contracte sint
postquam ipsa armata incepta fuerit et durante eadem armata
insurrexerint summarie secundum statutum et consuetudinem
armate et arbitrium vestrum cognoscatis et singulis
conquerentibus juticiam ministretis: quam cognitionem exerceatis et
exerceri faciatis de causis et questionibus quas moveri contingat a
XV diebus antecedentibus diem ad recolligendum assignatam et in antea
usque ad XV dies postquam ipsa generalis vel specialis armata
seu galee nostre fuerint exarmate. Excipimus tamen ab
hujusmodi cognicione vestra questiones seu acciones reales
quas locorum ordinariis reservamus. Item ordinamus volumus et
concedimus vobis quod quandocumque et quotienscumque contigerit nos
fieri de novo seu reparari facere de novo galeas vel alia
quecumque vassella pro generali vel speciali armata
nostra vos seu statutus a vobis de questionibus civilibus et
criminalibus que inter magistros ipsarum galearum seu
vasellorum et magistros axie et calafatos
ipsorumque discipulos et ceteros operarios de illis
scilicet que contracte sint postquam ipsa opera seu
reparaciones incepte fuerint et durantibus eisdem operibus
seu reparacionibus insurrexerint in quibus ipsi fuerint
cognoscatis easque secundum justitiam fine debito terminetis ipsique
magistri et alii supradicti coram vobis et ordinatis a vobis
et non coram aliis officialibus inde respondere in judicio
compellantur. Declaramus tamen quod si aliquis vel aliqui predictorum
cum alio vel aliquibus alterius condicionis quam suorum consimilium
in officiis supradictis civiles vel criminales questiones habuerint
etiam tempore operum predictorum quod de ipsis non per vos aut
per statutos vestros sed per oficiales ordinarios prout de ratione
fuerit cognoscatur. Nec intelligantur inter personas hujusmodi illi
qui ex comissione seu concessione nostra tenent tarcianatus
nostros in quovis locorum dictorum regnorum et comitatus
nostrorum immo volumus quod ipsi tarcianatus predictos nostros
tenentes non teneantur coram vobis sed coram suis ordinariis
respondere. Excipimus etiam a simili ut supra in proximo capitulo
dictum est a cognicione vestra questiones seu exacciones
reales quas locorum ordinariis reservamus. Item ordinamus
volumus et concedimus quod cum propter multiplices varietates
multorum negociorum que circa armatas sepe contingunt non
esset
facile de singulis que expenderitis vel solveritis in ipsa
armata vel ratione ipsius debitas apochas vel alias
cautelas recipere quod vos de peccunia seu rebus
quas per vos et ordinarios vestros receperitis et solveritis
ponatis nostre curie per quaternos tantummodo clare tamen et
cum justis et rationabilibus causis finalem et debitam racionem
de hiisque stetur ipsis caternis nec vos de necessitate
opporteat ostendere vel reddere alias apochas seu cautelas. Ut autem
in comisso vobis hujusmodi officio eo amplius et eficacius intendatis
quo pocius vobis honorem esse impensum et utilitatis gratiam collatam
a nostra celsitudine sentiatis de juribus recipiendis a vobis pro
presenti officio vobis providendum duximus sub hac forma: videlicet
quod si in debellatione et conflictu stolii rebellium
et inimicorum nostrorum amirantum ejusdem stolii
per nostrum felix stolium in quo vos prefueritis capi
contigerit amirantum ipsum captum cum omnibus rebus
suis quas in stolio habuerit vobis concedimus vestris
utilitatibus applicandum: veruntamen salvamus et retinemus nobis
expresse quod si beneplaciti voluntatis nostre fuerit quod personam
ipsius amiranti capti ad posse et jus nostrum habere
voluerimus quod nobis dantibus et solventibus vobis pro eo quingentas
marchas argenti ipsius amiranti capti
personam ad jus et posse nostrum absque alia contrarietate vestra
habere possimus: bona autem omnia que ipse amirantus captus
in stolio habuerit sicut jam pretactum est vestris
utilitatibus aplicentur. De universis autem mercibus rebus et bonis
existentibus in navibus et aliis quibuscumque vassellis
capiendis per stolium nostrum in quo vos prefueritis volumus
ordinamus atque concedimus quod vos vicesimam partem eorum
omnium que curia nostra inde habuerit integraliter habeatis:
ipsas vero naves et cetera vassella capta
juribus curie nostre cum eorum universis exarciis et
apparatibus reservamus. Ceterum concedimus vobis dicto nobili
ultra premissa quod a die qua dicta armata generalis vel
specialis fieri incohabitur quousque completa fuerit et finita et
etiam postea per XV dies continue subsequentes habeatis pro expensis
vestris de pecunia curie nostre diebus singulis XL
solidos Barchinone
. De novo etiam vobis concedimus quod vos
dictus amirantus tam tempore pacis quam guerre
si et cum vobis visum fuerit expedire possitis armare vel
armari facere de pecunia curie nostre duas
galeas ad vestrum servicium et honorem non expectato aliquo
mandato nostro vel alterius cujuscumque. Volumus insuper ordinamus et
vobis concedimus quod de personis sarracenorum capiendis
cum nostris vassellis armandis per vos vel alios de
beneplacito nostro aut de nostri licencia et mandato
habeatis vicessimam partem integraliter et complete
reliquis partibus sarracenorum ipsorum curie nostre
comoditatibus applicandis: personas autem christianorum
quorumcumque capiendorum ad nos et curiam nostram
declaramus et volumus pertinere absque aliqua deductione vel jure
vobis in eis aliquatenus pertinentibus eo tamen quod supradiximus de
persona amiranti capti in suo robore duraturo. Sane si
contigerit vestra prudencia industria tractatu aut coaccione nos
seu curiam nostram a sarracenis quibuslibet tributa seu
servicia adquirere et habere vos de ipsis tributis seu serviciis tam
novis quam antiquis dummodo vestra sicut dictum est prudencia
industria et tractatu aut coaccione habendis volumus ac vobis
concedimus quod vos decimam partem pro vestris
utilitatibus habeatis. Denique volumus ordinamus et vobis concedimus
quod ab hominibus acordandis in armata nostra generali vel
speciali habeatis et recipiatis ea jura que alii amiranti
nostri habere et recipere consueverunt: scribaniam vero armate
nostre generalis et specialis conferendam per nos cui voluerimus
retinemus. Predictis igitur ordinatione et concescione per nos
superius factis de oficio supradicto necnon et de dictis juribus et
provisione ceteris solitis vel insolitis omnino exclusis vos volumus
esse contentum. Mandamus itaque per presens scriptum nostrum
procuratoribus vicariis justiciis bajulis curiis et ceteris aliis
quibuscumque officialibus et subditis nostris per omnia regna
et comitatum predicta constitutis et constituendis tam
presentibus quam futuris quod vos dictum nobilem Jaufridum
Gilaberti
et non alium pro admirato nostro habeant et
teneant vobisque et ordinariis vestris de omnibus que ad ipsius
oficii negocia spectare noscuntur ad honorem servicium et fidelitatem
nostram pareant respondeant obediant eficaciter et intendant non
obstante comissione de dicto officio facta dicto nobili Raimundo
de Peralta
quam tenore presentis carte quatenus huic
ordinationi obviare posset ducimus revocandam. In quorum omnium
testimonium presentem cartam nostram vobis fieri et tradi
jussimus sigilli nostri pendentis robore comunitam. – Data
Daroce XIII calendas decembris anno Domini MCCCXXXVII.
Bartholomeus de Podio mandato.

num-3-legajo-cartas-reales-num-79-ano-1339