CXXXVIII.
In nomine Dei
eterni. Pateat universis quod nos Johannes Dei gratia rex
Aragonum et cetera quoniam per sindicos universitatum civitatum
et villarum atque locorum regiorum regni Valencie coram
nobis in nostro regali ipsius civitatis Valentie pro
prestando nobis ut novo regi eorum ut est moris juramento
fidelitatis personaliter constitutos fuit ante ipsam prestacionem
juramenti fidelitatis nobis humiliter supplicatum ut privilegium
infrascriptum quod in regalis corone conservationis
augmentum et totius rei publice fulcimentum illustrissimus
dominus Jacobus clare memorie rex Aragonum
proavus noster ediderat laudare et confirmare juramento medio
dignaremur: quia etiam nos cupimus dicti domini regis Jacobi
proavi necnon serenissimorum dominorum Alfonsi avi
et Petri genitoris nostrorum gloriose memorie regum
Aragonum qui ipsum privilegium in curiis generalibus
quas uterque ipsorum regnicolis dicti regni Valencie in
principio sui novi dominii celebravit laudaverunt et interveniente
juramento etiam confirmarunt vestigia laudabilia imitari: quia demum
ad observationem privilegii memorati cum ipsum ad maximum
comodum et utilitatem nostri regalis dominii cedat
notorie Nos et nostri successores teneamur cujus privilegii
series sic se habet:
– In nomine Domini amen. Noverint universi
quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonis
Valencie Sardinie et Corsice ac comes
Barchinone considerantes quod juxta veritatis eloquium in
evangelio recitatum omne regnum in se divisum
desolabitur quodque quodlibet regnum debet esse unitum
et indivisum ut virtus plurium unita sit forcior et validior
ad tenendam justiciam sine qua omnis terra perit et habitatores ejus
et plurium etiam viribus conflatis in unum majori potencia
deffensio plenius agitur ac fulcitur et publica res adversus
hostiles incursus fortifficatur uberius et salvatur et quod divisio
regnorum Aragonie et Valencie ac comitatus
Barchinone que Dei providencia obtinemus jam preteritis
tempuribus a nostris progenitoribus attemptata nimium paravit et
induxit scandalum: volentes super hoc et dignitati
regali et subditorum nostrorum utilitati ut regio
bono congruit officio providere et indempnitati prospicere eorundem:
per presentis provisionis nostre paginam perpetuo et inviolabili
robore duraturam ex certa sciencia et spontanea voluntate statuimus
ordinamus atque sanccimus quod predicta regna nostra Aragonis
et Valentie ac comitatus Barchinone cum directo dominio
et aliis quibuscumque universis juribus que ad nos spectant vel
possunt ulterius spectare in regno Majorice et insulis
ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis Ceritanie
et Confluentis et Vallespirii et in vicecomitatibus
Omeladesii et Carladesii sint et maneant perpetuo unita
et unum ac sub uno solo eodemque domino atque dominio
perseverent nec aliquid vel aliqua ex eis ab alio vel ab aliis
separentur: ita quod quicumque sit rex Aragonis idem
etiam sit rex regni Valencie et comes Barchinone
sic quod nos vel aliquis heres seu successor noster vel
nostrorum in testamento vel alia qualibet ultima voluntate
aut donatione vel alia ordinatione inter vivos aut aliqua alia
dispositione nunquam dividamus seu separemus nec
dividi seu separari faciamus consenciamus aut
permittamus regna predicta et comitatum
in se aut a se vel etiam inter se videlicet regnum Aragonie
non dividemus seu separabimus in se nec etiam a regno
Valencie et comitatu Barchinone nec regnum Valencie
dividemus vel separabimus in se nec etiam a regno
Aragonis et comitatu Barchinone neque dictum comitatum
Barchinone dividemus vel separabimus in se nec
etiam a dictis regnis Aragonie et Valencie: et
si quid contra predicta vel aliqua predictorum per nos vel nostros
fuerit attemptatum illud ex nunc decernimus irritum et inane.
Declarantes tamen quod nos et ipsi possimus donare seu dimittere
castrum vel castra locum vel loca seu
hereditamenta filiis nostris vel ipsorum aut aliis
personis ut nobis et eis videbitur unitate predictorum
regnorum et comitatus semper stabili et indivisa
manente. Et affectantes hujusmodi statutum ordinationem
et sanccionem ac provisionem nostram inconcusse et
irrefragabiliter perpetuis temporibus observari juramus per nos et
nostros solemniter per Deum et crucem domini nostri Jesu-Christi ac
ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta
predicta omnia et singula ut superius dicta sunt et distincta tenere
complere et inviolabiliter observare et observari facere ac teneri et
nunquam in aliquo contravenire aliquo jure causa vel ratione:
inhibentes expresse sub interminacione divini judicii ac divine
maledictionis et nostre heredi nostro universali
quicumque pro tempore fuerit et aliis subsequenter successuris in
dictis regnis et comitatu ut observando
incorruptibiliter omnia et singula supradicta contra ea vel aliquid
eorum non veniant vel attemptent aut fieri consenciant vel permittant
dicto verbo vel facto seu alio quovis modo. Et ut omnia predicta et
singula tenacius observentur statuimus sanccimus et ordinamus quod
quilibet heres et successor noster et nostrorum
in predictis regnis et comitatu unus post alium successive
tempore sui novi dominii seu nove successionis vel etiam si antea
jurari haberent antequam prelati richi homines mesnaderii milites
cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis
regnis et comitatu sibi faciant seu prestent juramentum
fidelitatis vel sibi in aliquo respondeant et antequam aliquis ex
predictis requisitus expresse vel non requisitus sibi faciat vel
facere teneatur homagium vel aliquam recognitionem ratione feudorum
seu qualibet alia ratione ipse heres vel successor
nostri et nostrorum in predictis regnis et comitatu
quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et
approbet ac publice juret presens statutum ordinationem
sanccionem et provisionem nostram et usquequo ipsam laudationem
confirmacionem et approbacionem predictorum omnium et singulorum
fecerit et juramentum pro ipsis observandis prestiterit cum publico
instrumento prenominati vel aliqui ex eis non teneantur ei in aliquo
respondere: et si per aliquem cujuscumque condicionis vel status
existeret pro predictis vel aliquo predictorum sacramentum
fidelitatis vel homagium seu alia quevis obligatio facta esset
antequam predicta ut est dictum laudata approbata et jurata essent
per novum quemvis dominum heredem et successorem ut
premittitur non valerent et pro non factis penitus haberentur. Hec
autem etiam predictis omnibus et singulis prelatis richis hominibus
mesnaderiis militibus civibus burgensibus hominibus villarum et aliis
quibuslibet subditis nostris dictorum regnorum et comitatus
presentibus et futuris servanda tenenda atque complenda imponimus et
injungimus sub debito naturalitatis et sub fide homagio et fidelitate
ac juramento quibus nobis astricti existunt. In quorum omnium
testimonium ad memoriam sempiternam presens scriptum nostrum fieri
mandavimus bulle nostre plumbee munimine comunitum de
quo quatuor consimilia scribi jussimus unum
tenendum in archivo nostro aliud pro universitate
regni Aragonie tenendum per juratos et probos homines
civitatis Cesarauguste aliud pro universitate regni
Valencie tenendum per juratos et probos homines civitatis
Valencie et aliud pro universitate Catalonie
tenendum per consiliarios et probos homines civitatis
Barchinone. Datum Terrachone nonodecimo kalendas
januarii anno Domini M°CCC°XIX. – Signum + Jacobi Dei
gratia regis Aragonis Valentie Sardinie
et Corsice ac comitis Barchinone predicti qui hec
firmamus concedimus et juramus. – Testes sunt qui presentes fuerunt
infans Johannes domini regis filius ac
cancellarius ac electus toletanensis Eximinus
Terrachone archiepiscopus Berengarius Vicensis
episcopus frater Raymundus de Empuriis prior ordinis
Hospitalis in Cathalonia frater Poncius abbas
monasterii Populeti frater Bernardus abbas monasterii de
Benifasano Johannes Burgundi sacrista Majorice
consiliarius Vitalis de Villanova Bernardus de
Fonollario Petrus de Boyll racionalis magister milites
et consiliarii Gondisalvus Garcie miles Martinus Luppi de
Rueda miles Dalmacius de Pontonibus judex curie
et Guillelmus Aulomarii consiliarii domini regis.
–
Sig+num mei Bernardi de Aversone dicti domini regis
notarii qui de mandato ipsius domini regis hec scribi feci et
clausi loco die et anno prefixis. – Tenore presentis privilegii
seu rescripti cunctis temporibus valituri per nos et omnes
heredes et successores nostros gratis et spontanea
voluntate et etiam deliberatione consulta privilegium
preinsertum et omnia et singula in eo contenta laudamus approbamus et
ex certa scientia confirmamus: et ut cuncta predicta firmitate
fulciantur majori et nunquam violentur de cetero promittimus in
nostra regia bona fide per nos et successores
nostros quoscumque predictis richis hominibus militibus civibus
et hominibus villarum regni Valencie supradicti necnon
omnibus et singulis aliis quorum sit interesse et notario
infrascripto ut publice persone a nobis legitime stipulanti et
recipienti pro omnibus illis quorum interest vel interesse poterit in
futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea
fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem ac sancta
quatuor ejus evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta
cuncta et singula firmiter tenere complere et inviolabiliter
observare et nunquam in aliquo contravenire quovis jure causa vel
etiam racione. Mandantes firmiter et districte universis et singulis
post nos in regnis et comitatu predictis futuris temporibus
successuris ut omnia et singula supradicta inviolabiliter observando
contra ea vel aliquod eorundem non veniant faciant vel attentent aut
consenciant fieri vel permittant dicto verbo vel facto aut alio
quovismodo. In cujus rei testimonium presentem cartam nostram inde
fieri et plumbea bulla nostra jussimus comuniri. Quod est
datum et actum in quadam aula regalis
civitatis Valentie XI die januarii anno a nativitate
Domini M°CCC°XC°III regnique nostri septimo. –
Guillelmus de Vallesicca. – Signum + Johannis et cetera
qui predicta concedimus et firmamus pariter et juramus. – Rex
Johannes. – Testes sunt qui predictis presentes fuerunt
religiosus frater Berengarius magister milicie beate Marie de
Muntesia nobilis Raimundus Alamanni de Cervilione Eymericus de
Scintillis Hugo de Cervilione et
Olfus de Proxida milites necnon Petrus Dartesio miles magister
rationalis ac Guillelmus de Vallesicca legum professor
vicecancellarius Julianus Garrius thesaurarius
et Sperans in Deo Cardona et Petrus de Berga
jurisperiti promotores et consiliarii dicti domini
regis et plures alii in multitudine copiosa. – Sig+num mei
Jacobi Cavasthani locumtenentis prothonotarii
dicti domini regis regiaque auctoritate notarii publici
per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfui eaque
scribi feci cum rasis in lineis XIIII enniter XXVI Luppi XXIX
singulis aliis quorum sit in et ibidem poterit in futurum ac coram
omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem
juraturis juramus solemniter per Deum et crucem clausi. – Dominus rex
mandavit michi Jacobo Cavasthani in cujus posse firmavit etiam
et juravit.