N
4? 30 julio.
Hec est carta conveniencie quam fecit Petrus
abbas rivipollensis Raimundo comiti barchinonensi et
aragonensium principi in Provincia apud urbem
arelatensem in palacio comitis quod apellatur
Truila infra ecclesiam Sancti Salvatoris de ipsa
capella que ibi est sita in presencia Guillelmi Raimundi
Dapiferi et Bernardi de Bellog et Petri Bertrandi de Bellog et
Arnalli de Lercio atque Raimundi Arnalli de Vila de Muls ac Guillelmi
Ibiloti. Convenit namque jamdictus P. abbas rivipollensis
prenominato Raimundo comiti barchinonensi per fidem suam et
per ordinem suum quod de causa et de negocio rivipollensi ita
se contineat et ita faciat de se et de illis omnibus de quibus
districtum vel potenciam habeat sicut comes prenominatus ei
mandaverit per se aut per alium vel per alios. Hoc idem similiter ei
convenit abbas Sancti Saturnini in fide et ordine suo. Miro
propositus similiter. Benedictus de Cervera similiter. Arnallus de
Mataplana similiter. Facta est hec conveniencia apud urbem
arelatensem III kalendas augusti anno ….
Nota:
arelatensem ?
Palacio, palau.
Truila ? Sancti Salvatoris.
abbas
rivipollensis: abad de Ripoll.
Sancti Saturnini: Sant Sadurní (de
Anoia, d´Anoia, río Noia, Anoia).