Apen. N°6?.9 jun. 1159.
Notum sit omnibus quoniam ego
Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis debeo tibi
Guilelmo Mainardi II
milia et D morabatinos aiadinos et lupinos propter quos inpignero
tibi totum illud quod modo habeo et recipio in Pratis in
dominio et in tota parrochia Sancte Juste videlicet in
quartis in taschis in decimis in chestiis
in *traginis in placitis et justitiis et
servicis et usaticis et in boschis et in riberes
et in piscationibus et in planis et in montibus
et in condirectis et in eremis et in omnibus que ibi
accipio in dominio aliquo modo et quod mitas inibi tuum proprium
bajulum et non erit ibi ullus bajulus nisi ille quem tu
ibi volueris mitere. Et si qua ibi fuerint placita notificet
ea bajulus tuus meo bajulo de Moione et insimul
cum aliis probis hominibus de Pratis placitent ea et
determinent sive per judicium sive per laudem et tu Guillelmus
habeas quitquid inde exierit ad tuam voluntatem. In tali quoque pacto
predictum pignus tibi subpono ut omnia que inde exierint hoc
primo anno de isto mense junio usque ad alium accipias per CCCC
morabatinos in tuo pachamento deinde vero accipias per
singulos annos omnia que inde exierint in omnibus per CCC morabatinos
similiter in tuo pachamento quousque sis pachatus et quod superfueris
habeas ad tuam voluntatem in tuo proprio ad omne velle tuum inde
perficiendum. Predictum vero pignus possis tenere dare dimitere vel
comendare cuicumque volueris tam in vita quam in morte quousque inde
sint tibi vel tuis plenarie persoluti predicti II milia et D
morabatini aut ego vel mei te inde pacharem sine tuo engan de quanto
inde remaneret si aliquis prephatum pignus tibi vel tuis impediret
vel occuparet. Et de hoc toto ego non decipiam te nec faciam decipi.
Si autem quod absit aliquis tibi vel tuis auferret vel impararet
predictum pignus laudo tibi et confirmo in ipsos ostaticos
quos tibi posueram per III mille et CC morabatinos quos michi
acomodasti quando ivi ad recuperandam Trencataiam quia istum
debitum est adhuc de ipso debito primo. Sunt ipsi ostatici R.
de Podioalto Arnallus de Lercio major Artaldus de Castelnou
Guillelmus de Montcada Raimundus frater ejus Guillelmus de Castelvel
macip Guillelmus de Bellog quem tibi dedi pro Bernardo de Bellog ut
isti redeant in tuum ostaticum illuc ubi tibi illud facere
convenerunt et inde non exeant aliquo modo donec ego vel mei
pacharemus et redderemus tibi vel tuis hoc totum quod inde
remaneret ad pachandum sine tuo engan. Nos vero supradicti ostatici
convenimus tibi Guillelme Mainardi sub illo sacramento
quod tibi fecimus in alia carta ut sicut suprascriptum est ita
compleamus et atendamus tibi vel tuis sine tuo engan. In hoc autem
debito est pacatus Guillelmus Longus quem tu pachasti
pro me de hoc quod ei debebam. Actum est hoc V idus junii anno ab
incarnatione Domini millesimo CLVIIII. – Sig+num Raimundi
comes. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Arnalli de Lercio
majoris. Sig+num. Sig+num Artalli de Castellonovo. Sig+num
Guillelmi de Montcada. Sig+num Raimundi fratris ejus. Sig+num
Guillelmi de Castelvel macip. Sig+num Guillelmi de Bellog.
Sig+num Guillelmi Beg. Sig+num Guillelmi Ulrig. Sig+num
Guillelmi Longi. Sig+num Geralli Udalardi. Sig+num
Guillelmi Dalbari. Sig+num Petri Poncii. Sig+num Petri
Prementis Claven.
– Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit.
Nota:
condirectis et
in eremis: conreu y erm; cultivo – yermo.