CVI, perg 314, 31 octubre 1158

CVI
Perg.
N° 314. 31 oct. 1158.

In nomine Dei eterni salvatoris
nostri: Anno ab incarnacione ejus millesimo centesimo
quinquagesimo septimo
pridie kalendarum novembrium
indiccione quarta manifestus sum ego Parason Dei gracia judex
Arboree
filius quondam Comita item judicis
Arboree
quia per hanc cartulam nomine antefacti et
donacionis propter nupcias dono et trado tibi domne
Agalburse dilecte et amabili uxori mee filie
quondam Poncii de Cervera curtem Bidunii et curtem
Sancti Theodori et curtem de Orratili cum omnibus earum
pertinenciis que habent suprascripte tres curtes tam in servis
et ancillis et nutriminibus suis et peculiis
suis quam in pecudibus et aliis animalibus et ortis
et campis et vineis et pascuis et pratis
et paludibus et silvis virgariis montibus
collibus vallibus planiciebus aquis
aqueductibus et cum omnibus adjacenciis que quolibet modo ad
suprascriptas tres curtes sunt pertinencia cum omnibus etiam domibus
ibidem constructis et vinetis et olivetis et omnibus
simpliciter in prefatis tribus locis
plantatis vel natis arboribus. Has igitur tres
curtes tibi prenominate domne Agalburse dilecte et
valde amabili conjugi mee ut dictum est
universaliter cum adjacenciis suis omnibus nomine antefacti et
donacionis propter nupcias hodie
dono et trado. Pro qua mea donacione et
tradicione recepi a Pellario quondam Gualandi et
ab Ugone quondam Gerardi nomine tuo domne Agalburse
dilecte uxoris mee meritum annulum unum aureum
in prefinito. Quam meam donacionem et tradicionem si ego qui super
Parason judex Arboree vel meus meus heres
tibi domne Agalburse uxori mee vel tuis heredibus
vel cui dederis vel habere decreveris molestaverimus seu
intencionaverimus et ab omni homine diminuere vel tollere vel
evincere vobis volenti et per placitum vos fatiganti nomine
prefatarum trium curtium non defensaverimus et in
judicio vobis denuntiantibus auctores non fuerimus nec juste
defendere poterimus spondeo qui super Parason judex Arboree
me meosque heredes componere tibi domne Agalburse dilecte
uxori mee tuisque heredibus penam mille
librarum auri: et in tali ordine hanc cartulam
mee donacionis et tradicionis et propter nupcias et antefacti
donacionis rogavi ego qui super Parason judex Arboree scribere
te dominum Burgundium apostolice sedis judicem
et notarium. Actum in Aristano apud ecclesiam sancte
Dei genitricis Marie
archiepiscopatus Arboree in palacio
archiepiscopi ejusdem ecclesie in presencia Guffredi
massiliensis et Bonefacii de Volta et Bertranni de
Girunda
et predicti Pellarii et Ugonis vicecomitis
et Bulsi et Marzucii et Contulini et Leperti
et Boccii legatorum et procuratorum domni
Raimundi comitis barchinonensis avunculi predicte domne
Agalburse
uxoris prefati domni Parasonis judicis
Arboree
qui hanc cartulam fieri rogavit. – + Signa manuum
domni Parasonis judicis Arboree qui hanc cartulam donacionis
et antefacti scribere rogavit. + Signa manuum Bertrandi quondam
Ponthi +. + Signa manuum Guilielmi Caldola quondam Ponthi +.
+ Signa manuum Tebalducii quondam Glandulfi +. + Signa manuum
Raimundi de Turri quondam Guilielmi Isarni +. + Signa manuum
Bernardi filii Cinnami +. + Signa manuum Leonis quondam Johannis +. +
Signa manuum Guilielmi quondam Aicardi Iterii +. + Signa manuum
Lamberti quondam Ugonis +. + Ego Burgundius sacri lateranensis
palacii judex interfui +. + Ego Burgundius sacri
lateranensis palacii notarius post traditam complevi et dedi +. –
Ista cartula facta est eo tenore nomine pignoris ut si
supradicta domna Agalbursa quod absit viro suo prefato
domno Parasoni judici Arboree supervixerit et
heres predicti judicis vel aliquis nomine ejus infra unum
annum et unum mensem et unum diem
ab obitu Parasonis
predicti judicis Arboree numerandum prenominate Agalburse
domine et uxori prefati judicis solverint viginti
milia solidorum lucensis monete bonorum
denariorum expendibilium duodecim denariis per singulum
solidum computatis ista cartula sit inanis et vacua et
nullam habeat firmitatem et in heredum predicti Parasonis judicis
Arboree deveniat potestate nullius existens momenti tamquam si nec
scripta nec rogata a suprascripto Parasone judice Arboree fuerit. Si
vero infra predictum terminum anni et mensis et diei ab obitu
predicti Parasonis judicis Arboree predicta summa
quantitatis viginti milia solidorum denariorum lucensium
expendibilium ut dictum est predicte domne Agalburse uxori
predicti judicis Arboree soluta non fuerit tunc exinde
predicta domna Agalbursa vel suus heres vel cui ipsa dederit
habeant predictas tres curtes jure proprietario et detineant
et possideant ad faciendum inde quicquid ipsi voluerint absque omni
calumpnia et sine alicujus viventis persone contradictione tanquam si
nullus modus nullaque conditio interposita fuisset et pure ab inicio
et sine aliqua dilacione predicta donacio concepta fuisset. –
+ Et repromissum ad defendendum eum qui hoc scriptum per manum tenet.
Ad suprascriptum terminum et meritum et penam et data te et testes.